*Circa quod resolutio prædicta sic acci
pienda, vt non solùm verberum ictus numerum
non excedant, sed neque, numero prædicto constante, eorum sit rigor immoderatus
: Ne fœdè laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus. Vt habetur
Deuter. 25.
v. 3. & ita in Cap.
Presbyterum, de
homicidio, qui in castigando puero excesserat
Presbyter, declaratur irregularis, morte secuta:
quia etiamsi licita fuisset castigatio, debitum tamen modum excessit.
Intuitu disciplinæ percußit in capite. Et est communissimus Doctorum sen
sus; si mortalis culpa in eo interuenit; si autem
solùm venialis
(quod in casu nostro potest accidere, dum zelo bono potiùs, quàm ira inflammatus procedit Parochus
) satis probabilis sententia
est non incurri irregularitatem: pro quo videri
potest Leander à SS. Sacram.
Tract. 2.
de Irregula
ritate Disput. 16.
Quæst. 5.
& 6. Auctores adducens. Qui & videndus
Tract. 1.
Disput. 1.
Quæst. 7.
& Tract. 2.
Disput. 17.
Quæst. 46. vbi de magistro,
adductis Auctoribus, qui præfata confirmant, de
nimio scilicet, aut nullo, vel leui saltim excessu.
Quia verò satis est frequens vt Parochi ex immoderato iracundiæ impetu in
castigationẽcastigationem currant, & mortaliter delinquant, si mors verberati
accidat, irregulares fieri iuxta regulam præfatam
euincitur, quam circa hoc proponit P. Gibalinus
de Irregularitate Cap. 4.
Quæst. 2.
num. 7. cui nemo
contradicere potest, vt idem Leander ait
citata
Quæst. 6. scilicet eum, qui mortaliter peccat ob
non adhibitam diligentiam sufficientem pro vitando homicidio irregularem fieri illo subsecuto.
Cùm enim nimius sit veberationis excessus, satis
ex eo apparet sufficientem diligentiam defuisse
ne mors verberandi sequeretur. Et frequentiùs
quidem accidit dubium circa hoc non leue remanere
: quod cùm circa factum sit, & non tantùm circa ius ex eo irregularitatem resultare in
Iure habetur expressum. Cap.
Ad audientiam de
homicidio, in quo casus est notabilis, quia percussio, de qua ibi, leuis videtur fuisse. Et ita Doctores communiter censent apud Barbosam in
Collectaneis ad citatum Caput. Et Leandrum
Tract.
2.
Disput. 10.
Quæst. 75. & P. Gasparem Hurtadum Disput. 1. de Irregularitate
Difficult. 4. qui
Difficult. 3. etiam id asserit de dubio iuris cum
P. Vasquez
Tomo 1.
in 1. 2.
Disput. 65.
Cap. 3. quod
tamen minus est receptum.