*Sed non audiendi, contra eos enim stant à
Nobis adducta, & tenor Constitutionis expressus
gratias comprehendens
: probatio autem valde
videtur inepta, quòd scilicet concessiones rationem declarationis habeant, eo quòd substantialem Officij canonici rationem non concernant
:
quod suppositum nimis quantùm est à Pontificiæ
Sedis mente alienum. Et vt demus probabile id
esse cum debitis moderationibus; quomodo stare
potest id Pontificem declarasse, cùm oppositum
communi sit sensu
receptũreceptum, & grauiorum Theologorum assensu firmatum? & insigne quidem
argumentum non violatæ Ecclesiasticæ disciplinæ, quod ex restrictione concessionis dicitur, vt
ad Sabbata Aduentus & Quadragesimæ non extendatur, cùm constet id fuisse prohibitum, sicut
& Vigilias, & quatuor Tempora, vt ex authenticis S. Congregationis Rituum declarationibus
compertum habemus, pro quo & Auctor
Tom. 1.
verb.
Officium diuinum 1.
n. 19. & quidem ex eo
quòd restrictio circa prædicta adsit, censetur Ecclesiastica disciplina nullum accipere detrimentum
: Atqui restrictio non tollit amplam legis
Ecclesiasticæ transgressionem, pro omnibus scilicet diebus, pro quibus illa vrget
: vel si non vrget, neque veniale in eo peccatum erit, neque declaratio necessaria; ea enim quæ sunt
Secundùm
Ius, vt in casu præsenti dicitur, Pontificia declaratione non indigent.