*Dico septimò. Parochi Indorum cona
ri debent ne nuptiæ ebrietatibus, & superstitionibus ex Gentilitate residuis, celebrentur. Quod
enim
sanctũsanctum est, non debet diabolicis additamentis temerari. Possunt Indi circa prædicta instrui &
instructionis ita capaces sunt, vt
mirũmirum sit quantùm
in aliquibus lex continentiæ præualuerit. Inuenti sunt, qui post nuptialem benedictionem per
dies aliquot se continuerint, iuxta Angeli monitum ad Tobiam iuniorem:
Per tres dies continens esto, &c. Tobiæ 6.
v. 18. donec Confessarij
facultate percepta, ad quem sibi recursum haben
dum decreuerant, ad sobrium illius vsum processerunt. Discent omnia, & quæ didicerint mo
ribus expriment, si ab iis, ad quos doctrina spectat, vt eorum munus exigit, doceantur. Videantur
num. 79. sunt tamen qui se timore damni imminentis excusent, quia Indi poculis immersi, si
retrahi ab impotenti huiusmodi voluptate curentur, sæuire in sic retrahentes solent: vnde & inuentus est Parochus, qui cœtibus ad crapulam
institutis benedictionem daturus accedebat, à
conuiuis inuitatus: timebat enim ne contra se in
furorem acti verterentur. Sed certè ibi multi trepidauerunt timore, vbi non erat timor: id enim
contendimus; curâ & solicitudine Parochorum
agendum, ne nuptiæ ebrietatibus profanentur:
quod scilicet ad illas neutiquam veniatur, hortamentis iteratis, comminationibus, & aliis mediis, quæ charitas & prudentia dictabit. Quòd
autem ebrietates futuræ non sint, non poterit
semper humanâ industriâ caueri: quia non potest Parochus conuiuorum calices ad certum numerum moderari. Ebrietate autem extante, non
ideò omnimoda est permittenda licentia, vt ad
summum illa se porrigat, & damna extrema subsequantur. In id ergo iuxta virium possibilitatem
incumbendum, Dei implorato auxilio, & Sancti populo Tutelaris. Nec diffidendum quando
diuinæ gloriæ caussa agitur, eius gratiam defuturam. Quod autem Parochus ille circa mensæ
benedictionem faciebat, indecorum censebat ipse, sed timori id dabat canis mutus, nec valens latrare, vnde & vexilla, quæ in processionibus portari solent, sinebat ad epulum populare deferri.
Fateor, si timor grandis mali ex iis erat, qui cadere in virum constantem possunt, excusari à graui
peccato quatenus in mensa assidentes Dei bonis
misericorditer collatis fruerentur; non verò vt
illi eisdem abuterentur; licet contrarium sibi persuasum haberet: vexilla autem deferri ex titulo
aliquo accidere poterat, quia scilicet Festum alicuius Confraternitatis agebatur, non verò in contemptum religionis, quod minimè permittendum. Sed rarò equidem tale quid accidere potest,
vt scilicet timor talis sit, qui Parochum ab officij
sui opportunâ administratione præpediat. Satius
ergo fuisset vt Parochus prædictus, nihil pro Deo
ausurus, in domo, aut in cella, sibi vacans tantummodò, resideret. Et hæc pro Sacramentis.