*Circa quod sunt qui negent dicentes
eum, qui aliquid inuenit, teneri illud tradere Fisco
post condemnationem, sed non anteà. Sic Petrus
Nauarra
suprà. P. Sà
V. Thesaurus: quod & videtur probare P. Hurtadus
loco citato referens, nec
contradicens. Cardinalis Lugo
Disput. 6.
de Iustitiâ num. 152. affirmat multos esse qui dicant non
esse vsu receptas cum obligatione. Et ipse ait
consideranda esse verba & consuetudinem. Vbi
aliquis fortè addat etiam post condemnationem,
si occultare possit, eò quòd leges tales juri gentium videantur derogare, juxta quod ad inuentorem pertinent, cùm nullius sint aut facto aut
jure. Alij obligare in conscientiâ sentiunt, quia
bona ista domino carent, & ita ad publicam potestatem spectat de illis disponere
: vnde qui per
applicationem jus accipit, nequit sine iniuria illis
priuari; & ita neque Fiscus, cui possunt propter
vtilitatem publicam applicari. Sic plures, qui
generaliter de legibus circa bona disponentibus
id affirmant, eò quòd dominia rerum maximè ex
legum dispositione proueniant, vt diximus
num.
44. & in speciali Bonacina, P. Rebellus, P. Fragosus
suprà. Aliter nonnulli, qui censent leges
AliquorũAliquorum sentiendi modus.
non esse æquitati conformes, quando ita applicant bona, vt domino eorum comparente, non
sint illi restituenda, nisi de illis sint, quæ pro derelicto habentur. Ita Couarruuias §. illo,
De legibus. Quod & colligitur ex eorum sententiâ, qui
dicunt, factâ compositione incertorum bonorum per Pontificem, semper remanere obligatio|
nem restituendi domino comparenti; quia Pontifex nequit præiudicare juri priuatorum. Sic
Corduba, P. Molina, P. Turrianus, Villalobos,
& Emmanuel Rodriguez, quos adducit Cardinalis Lugo
Disput. 21.
num. 97. Caietanus, Sotus,
& Ludouicus Lopez apud Villalobos, quod &
cum aliis tenet P. Dicastillus
Lib. 2.
Tractat. 2.
Disput. 9.
num. 396. Cùm ergo Pontifex nequeat
etiam circa opera pia, neque Principes laici id
posse videntur, qui priuatorum juri præiudicare
velle numquàm debent intelligi; cùm talis voluntas non sit conformis æquitati.