SECTIO XII.

SECTIO XII.

An Indo in lethali morbo non valenti traijcere hostiolam Sacram, sit administrandus Christi sanguis.
201
*DIfficultatem hanc proponit D. Qui
tensis Lib. 3. Tract. 5. Sess. 5. num. 13. & videtur affirmatiuam partem amplecti, quia pro ea adducit Ochagauiam de Sacramentis Tract. 2. de Eucharistia Quæst. 18. nu. 9. contra P. Suarium, & eius fundamentum, scilicet Communionem in articulo mortis esse de præcepto diuino, & ita debere Ecclesiastico de communicando tantùm sub specie panis præualere. Et præterea arguit, quia in eo nulla est deformitas, quandoquidem laicus potest sumere sanguinem, si conseruari nequeat, aut in manus sit infidelium deuenturus, vt ait P. Vasquez Tomo 3. in 3. p. Disput. 206. Cap. 4. nu. 47. Idem tenet Mag. Nugnus Tomo 1. in 3. p. q. 80. arti. 12. Conclus. 3. qui tamen addit debere fieri cum consensu Episcopi. P. Bonæ Spei Tomo 6. Tract. 4. Disput. 7. nu.
129. ait deficientibus vini speciebus, non videtur ministrandus sanguis ob periculum effusionis tali communioni communiùs connexum. Addit tamen ostendendum casum, de quo nu. 48. & ibidem dicta, vbi sic habet: Quòd si moribundus Hostiæ particulam deglutire non possit, possit sanguinis guttam, an hic ei in viaticum ministrandus? Respondeo priùs probandum an posset particulam Hostiæ in vino deglutire, & tunc danda particula Hostiæ consecratæ cum vino, si possit. Si verò non possit, nec vnquàm anteà communicauit, videtur ministrandus ob rationem in simili paulo antè præmissam. Sed sublimitatione à nobis addita. Ita absolutè Ochagauia. Nugnus, & alij Recentiores. Vide Dianam Parte 5. Tract. 3. Resolut. 34. Sic ille. Casus similis erat de Sacerdote non ieiuno potente celebrare ad ministrandum viaticum, si infirmus numquam communicauerat, & ratio est iam adducta de præcepto diuino.
202
*Dico Primò. Casus prædictus videtur
impossibilis. Probatur clarè. Nam talis supponitur posse sumere species vini: ergo & vinum. Tunc sic. Vino potest admisceri parua hostiæ particula, & ita simul cum vino sumi. Ex quo fit non esse necessarium ad sanguinis sumptionem recurrere. Et modum quidem prædictum administrandi Viaticum iam vidimus Patrem Bonæ Spei tradidisse quem ante ipsum docuerant, vt videri potest in P. Suario, Diana Parte 4. Resolut. 104. vers. Nota etiam, & in statim allegandis. Pro quo & Herincx Tomo 4. Tractat. 7. Disp. 6. nu. 65.
203
*Dico Secundò. Etiam admisso casu non
est ministrandus sanguis sub specie vini. Sic P. Suarez Tomo 3. in 3. p. Disput. 71. Sect. 3. vers. Sed quæret, Illustrissimus Barbosa de Officio Parochi Cap. 20. nu. 45. Franciscus Syluius 3. p. q. 80. arti. 12. §. Quæritur Quartò, Hieronymus Garcia in Summa morali de excellentijs & obligationibus Sacerdotum Tract. 3. Diffic. 4. Dub. 3. n. 10. Illustriss. Acacius de Velasco Tom. 1. Resolut. 311. Doctor Don Petrus de Ezpeleta in Selectis de casibus tempore mortis, Tractat. 6. Resolut. 60. Hieronymus de Prado apud ipsum cum alijs. Pitigianus & Mercorius apud Dianam Parte 5. Tractat. 3. Resolut. 34. quos & videtur sequi: adductis enim illis, & nonnullis alijs ex præfatis, & rationibus pro eo, subdit ijs non obstantibus contrarium contra Ochagauiam, pro cuius sententia nihil profert fauorabile.
204
*Id probo ratione fundamentali, quibus
dam omissis, quęquæ minùs videntur habere momenti. Nam Ecclesia ob grauissimas caussas absolutè prohibuit talem Sacramenti administrationem: ergo non est in casu, de quo agitur, admittenda. Assumptum est de fide, & Consequentia probatur, quia exceptionis huius nullum est indicium, sicut est pro adducto nu. 201. vitandæ irreuerentiæ: nec fundamentum: Si enim aliquod maximè adductum ex obligatione diuini præcepti circa communicationem in articulo mortis: Atqui hoc tale non est: ergo nullum. Maior constat, & Minorem probo. Nam pręceptopræcepto huiusmodi generaliter posito non obstante, Ecclesia interpretari illud poruit vt non obligaret in prædictis circumstantijs, sicut interpretata est præceptum, de quo Christus Ioan. 6. Nisi manducaueritis carnem Filij
Ioan. 6.
hominis & biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis, vt non obliget sub vtraque specie, licet sumptio sub illa à Christo designetur: idque non solum pro sanis, sed etiam pro morituris: vnde | nulli nisi sub specie panis Eucharistia ministratur, neque in eo aliqua est permissa diuersitas. Sic autem interpretatam ex hoc ipso ostenditur, quia circa sanos & morituros eumdem seruat administrationis modum, quia circa omnes vitare intendit indecentias, quæ in tali possunt administratione contingere, & sunt longa experientia deprehensæ. Atqui tales timeri similiter possunt in prędictoprædicto administrationis modo, immò & maiores ob recipientis corporalem indispositionem: Ergo sic præceptum dictum est interpretata.
205
*Nec dicas sublata ab Ecclesia commu
Euasio præclusa.
nione sub specie vini remanere illam sub specie panis, qua possit impleri præceptum, quod secus accidit in casu nostro, nihil enim restat, quo possit illud impleri, si sanguis denegetur. Id enim non obstat: Nam in casu præsenti etiam Eucharistia sub specie panis offertur; quòd autem sumi nequeat, est per accidens: sicut autem ob periculum vomitionis non est tribuenda, ne exponatur indecentijs, ita & in sanguine pariter faciendum. Quòd si dicatur posse omni indecentiæ per adhibitam diligentiam occurri. Contra est: Nam hac ratione stante permitti ab Ecclesia debuit vt morituris Eucharistia sub vtraque specie conferretur, adhibita scilicet diligentia peculiari, cùm opinio grauium Scriptorum sit maiorem gratiam sic sumentes accipere, & sumptionem sanguinis valde ad vitæ æternæ consecutionem conducere omninò exploratum sit; vnde Sacerdos sumpturus illum dicit: Sanguis Domini nostri IESV Christi custodiat animam meam in vitam æternam, Amen.
206
*Dico Tertiò. Resolutio præcedens ge
neraliter est accipienda, etiam respectu Sacerdotum Viaticum accipientium. Circa hoc ita scribit citatus D. Ezpeleta vers. vlt. Si dicta sumptio sub speciebus vini fieri poßit decenter & reuerenter,
D. Ezpeleta.
erit licita Sacerdoti moribundo, vt sentire videtur Diana supra relatus, qui de solo laico moribundo id dubitat. Ego verò de vtroque vix competenter fieri posse existimo: quia etsi solis laicis sit interdicta Eucharistia sub specie vini, tamen Sacerdotibus non est concessa, nisi in Sacrificio Missæ, & extra illud non est in vsu, neque decenter potest ministrari, regulariter loquendo, nisi sub speciebus panis, præcipuè ægritudinis tempore. Sic ille: qui vt ex eius postremis apparet verbis, id quod priùs de licita sumptione dixerat, videtur demoliri: nam cùm Sacerdotibus non concedatur vsus talis, nisi in Sacrificio Missæ, & pro illo eadem inconuenientia occurrant, absolutè est illi denegandus, applicando insuper omnia huius Scriptoris argumenta contra vsum in casu præsenti formata. Quod autem ad Dianam attinet. Solidum est, argumentum, quod pro fauentia affertur, quando eius rationes sunt generales, & exemplum in magis frequentibus apponi potuit, Doctoresque ab eo allegati generaliter loquuntur.
207
*Dico Quartò. Etiamsi quis numquàm
communicauerit, non est obligatio sumendi neque administrandi Eucharistiam modo dicto. Est contra P. Bonæ Spei, qui suam illam distinctionem in eo fundat, quòd iuxta ipsum obligatio præcepti diuini de sumenda Eucharistia non vrget nisi semel in vita: qui ergo iam communicasset, tali præcepto fecisset satis, vnde neque sub specie panis erit obligatio communicandi, pro quo antiquiores quosdam Thomistas refert, Paludanum, Ledesman, Victoriam, & Caietanum apud P. Suarium Disput. 69. Sect. 3. Si autem non communicauerat, tunc sumendi prædicto modo præceptum instare ait suprà à n. 98. vsque ad 103.
& quidem P. Suarez citato loco Dicto. 1. ita scribit: Quæ consuetudo ita est recepta, vt sine magno scandalo violari non poßit, quod est signum grauis obligationis, meritoque suæ salutis negligentißmus, & de statu animæ suæ, vel etiam de fide suspectus haberetur, qui voluntariè in mortis articulo Viaticum negligeret: est ergo hæc res grauis, & sub obligationem cadens. Ex huius autem consuetudinis antiquitate vlteriùs colligere licet eam vt minimum esse traditionem Apostolicam, quia eius initium ignoratur. Ac denique ex eius immutabilitate coniectamus in Christi mandato esse fundatam. Hæc ille, quæ sunt quidem verissimè dicta, & digna quæ à P. Bonæ Spei attendi debuissent. Ergo licet ille, de quo agimus, communicauerit, debet in tali articulo communicare. Cumque nulla inueniatur differentia ab Auctore præfato ratione impotentiæ sumendi Hostiam, quamtumuis paruam, tenebitur moriturus ad Christi sanguinem hauriendum.
208
*Sed quidquid de illa sententia sit, Asser
tio nostra probatur adductis fundamentis, quæ procedunt etiam stante obligatione communicandi quomodocumque explicetur. Nam ex eo quòd non communicauerit, obligatio communicandi vrgere dicitur, eo quòd sic iuris diuini: Atqui obligationem talem non esse, etiam admisso præcepto diuino iam vidimus: ergo nihil est in prædicto dicendi modo, propter quod hærere debeamus. Si dicas vrgere illud Christi iam dictum: Nisi manducaueritis &c. non intrabitis in regnum cælorum. Talis siquidem neque carnem Filij hominis manducat, neque sanguinem bibit, & ita cælorum illi patere valet introitus. Responsio est facilis Primò sufficere sumptionis votum, quod tenet & explicat citatus Mag. Acacius. Secundò prædicta Christi verba non importare necessitatem medij, & ita neque votum necessarium, sed præcepti, pro quo P. Suarez Disp. 40. Sect. 2. præsertim Dicto 3. Eo autem quòd præceptum tantummodò sit, si commoditas adimpletionis desit, non obstat beatitudini comparandæ. Sic enim dici potest, Nisi restitueritis, Nisi Ecclesiæ præcepta seruaueritis &c. Et tamen constat præfata multoties impleri non posse.
209
*Alio modo exponit P. Bonæ Spei supra
nu. 100. dicens prædicta verba intelligenda iuxta illud Christi Matth. 18. Nisi efficiamini, sicut paruuli, non intrabitis in regnum cælorum: hæc enim de ipsa Ecclesia verificari debent, quasi Euangelista diceret: Nisi sitis in Ecclesia, in qua fiat humilitatis profeßio in Sacramento Pœnitentiæ v., verbi g.gratia, & aliàs sæpè post peccatum. Quam explicationem apud alium se non reperisse ait, cùm tamen placere sibi non citato loco tantum, sed etiam Disp. 1. nu. 52, sufficienter declararit. Iuxta quam sensus erit: Nisi fueritis in Ecclesia, in qua manducatur caro Filij hominis, & sanguis eius bibitur, non intrabitis in regnum cælorum. Quo ineptius nihil videtur dici potuisse, vnde à viro docto debuit suis ab scriptis ablegari, nisi vt penitus exploderetur. | Neque locus in patrocinium adductus iuuare potuit, cùm etiam in eo talis explicationis modus sit prorsus absurdus. Vt autem deseruire ad intentum posset, deberet sane aliquod auctoritatis aut verosimilitudinis pondus obtinere. Et quidem interpretatio talis propterea conquisita est, vt obligatio diuini præcepti non inducta à Christo firmaretur. Atqui ad hoc facilior poterat modus adhiberi, sic videlicet: Nisi manducaueritis &c. iuxta modum ab Ecclesia statuendum, cuius ego dispositioni administrationem Sacramenti meæ carnis, & mei sanguinis committam, non intrabitis in regnum cœlorum. Sicut enim circa vtramque speciem ita est subintelligendum, pariter etiam circa personas, tempus, & modum administrationis est factum, ritum videlicet & dispositiones ex parte administrantis, vt communiter Doctores explicant.
210
*Et circa ieiunium tenent Patres Suarez,
Vasquez, Tannerus, Cardinalis Lugo, & Gaspar Hurtadus, quos adducit & sequitur P. Arriaga Disput. 44. nu. 42. non posse scilicet sacerdotem non ieiunum sacrificare vt Viaticum administret; quia licet de hoc præceptum diuinum sit, intelligendum est quando dari potestiuxta ritum & ordinem ab Ecclesia præscriptum. Vnde sicut non potest sacerdos celebrare sine Vestibus Sacris, altari, & pane azymo ad dandum Viaticum, ita neque absque ieiunio. Quam tamen rationem cùm ex præfatis afferat citatus Pater, videri sibi ait nullius efficaciæ, quia ieiunium ex parte Sacerdotis non se tenet per modum cæremoniæ ad celebrandum requisitæ, quia ex eo solùm requiritur, quòd sit communicaturus: vnde si communicaturus non esset, sine ieiunio posset celebrare. Atqui dispensare vt ipse infirmus communicet non ieiunus, non est minoris aut diuersi momenti, quàm dispensare vt ipse Sacerdos communicet non ieiunus: Ergo si dispensatur in vno ob necessitatem infirmi, etiam censebitur dispensatum in altero. Præterquam quòd sæpè Ecclesia dispensat vt sacerdos celebret non ieiunus, numquàm tamen vt celebret sine vestibus sacris: ergo argumentum à vestibus ad ieiunium non est bonum.
211
*Verùm hæc quoad negotium præsens
nullius momenti sunt, siue enim prædictorum scriptorum doctrina conuenienter applicetur, siue non, illa est certissima, neque ab ipso Patre negatur, sed potiùs admittitur, quod nobis pro nostro est satis instituto. Deinde siue ieiunium per modum cæremoniæ aut dispositionis debeat adhiberi, debet tamen, iuxta illum, & alios, vnde & comprehenditur generali illa doctrina, & ita affirmat circa illud numquàm fuisse dispensatum ab Ecclesia, non obstante præcepto diuino de communione pro dicto articulo. Ex eo autem conuincitur rationem ab ipso adductam non vrgere, quòd scilicet non sit minoris momenti dispensare cum infirmo vt communicet non ieiunus, quàm cum sacerdote. Cùm enim videamus Ecclesium circa vnum, & non circa aliud dispensasse, maius profectò momentum in vno esse, quàm in alio iudicauit. Non ergo præcisè ratione communionis ieiunium in sacrificante requiritur, sed ratione integritatis sacrificij, cùm vel in illa consistat, vt probabiliter volunt multi, vel illud integret, vt omnes admittunt. Vnde si sacerdos post Consecrationem nequeat prosequi, alius adhibendus, iuxta Ecclesiæ leges, qui sit Missam perfecturus. Non ergo præcisa ratio communionis attenditur. Vnde non præcisa ratio Communionis attenditur in rigorosa lege leiunij, quæ in quocumque alio extra Missam esse posset. Quòd si ex rationibus alijs dispensatum, illæ certè ad maiorem decentiæ & venerationis respectum aliquem pertinebunt.
212
*Dico Quintò. Quæ dicta generaliter
circa casum, de quo est sermo, erga Indos specialiter vrgent, vnde neutiquàm oppositũoppositum ad praxim est aduocandum. Id constat, quia defectus capacitatis in illis vix erit satis ad conuenientem distinctionem inter vtramque Communionem. Item cùm vini sint appetentissimi, & vini gustum sint in sanguinis sumptione habituri, nihil aliud, quàm vinum cogitabunt, & plus de potu tali petent, qui eisdem adeò proponitur salutaris. Et licet multi inter eos sint, quod non semel aliàs dixi, educationis beneficio, aut Vrbani conuictus, Europæis plurimis exæquandi; in præfato tamen articulo, & graui adeò infirmitate, qua ad angustias huiusmodi rediguntur, minùs sui compotes erunt, & suam ad indolem natura recurret, vnde & indecentijs diuinum Sacramentum exponendum. Excitentur ergo ad actus contritionis, & ad communi candum spiritualiter post Confessionem, ac etiam Sacramentum eis Sacræ vnctionis conferatur, per quod id obtinendum sperari potest quod administratione Eucharistiæ obtineri curabatur. Et quidem talis aut in statu erit gratiæ, & ita sine Eucharistiæ receptione, ea perseuerante, saluabitur. Aut in statu contrario, & sic Eucharistia, id erit illi quod cum Apostolo clamat Ecclesia, Mors est malis, vita bonis: nisi fortè accedente attritione aut sancto alio affectu, iuxta grauium Doctorum opiniones primam gratiam largiatur. Quamquàm difficile videatur vt qui modo attritionem adhibet, illa, dum fuit Confessus, fuerit destitutus, & sic non iustificatus. Videtur autem verosimilius per Sacramentalis
vnctionis receptionem iustificationis beneficium accepturum, quàm Eucharistiæ receptione. Nam Eucharistia, cùm sit cibus, ad augendam & conseruandam vitam ex sua primaria est institutione directa, non ad mortuos in Spiritu suscitandos. Quod tamen sacramento vnctionis videtur ma
gis conuenire; vnde effectus talis singulis in vnctionibus declaratur, & ita eius receptione saluos fieri plurimos dixi Tomo 1. Theologicorum Problematum num. 1865. & seq. vbi quamplures pro eo Auctores adduxi.
Loading...