*Quid autem Nobis circa hoc non solùm
verosimile, sed verum penitus videatur, ex dictis
citata Parte 3.
Sect. 8. habetur manifestum, vbi
ostendimus Thesim præfatam nullo solido niti
fundamento, vnde per principia intrinseca non
videtur esse probabilis: quia verò non desunt
scriptores ex aduerso stantes, & sunt illi non pauci, nec contemnendæ auctoritatis, non est penitus improbanda, vt dictum
Tomo 2.
Thesauri Tit.
12.
num. 340. magnam tamen moderationem
circa praxim adhibendam in fine citatæ sectionis
admonitum & addendum modò praxim videri
periculosam, quia magno cum fundamento timeri potest, si sententia, quam tuemur, vera sit,
defectum iurisdictionis à Sede Apostolica non
suppleri, cùm iuxta ipsius stylum ita vera probetur, vt non videatur credibile velle oppositæ fauere, & fouere pariter inconuenientia, de quibus
Dom. Caramuel
suprà num. 508. quod generatim à doctis scriptoribus assertum, etiam quando
opiniones multò sunt probabiliores, de quo alibi.
Vnde & videntur admonendi pœnitentes antequàm audiantur, circa prædicta; & pauci, vt credo, erunt, qui velint se tali discrimini exponere,
licet absolutè possint. Quod quidem non procedit iuxta eorum sententiam, qui generaliter tenent peccare contra charitatem Confessarium,
qui extra necessitatem administrat Sacramentum
Pœnitentiæ cum probabili iurisdictione, de quibus Leander
Tom. 1.
Tract. 5.
Disput. 11.
Quæst. 79.
& Angelus Bossius
Tomo 1.
num. 391. & ita teneri
pœnitentem admonere de incertitudine iurisdictionis. Sed etiam iuxta oppositum, si regulariter loquamur, sentientes: loquimur enim in casu
peculiari, in quo Ecclesiæ sensus videtur aut penitus, aut ferè manifestus. Si ergo tunc operari
iuxta opinionem probabilem potest, non ex eo
erit, quòd Ecclesia iurisdictionis suppleat defectum, & ita Sacramenti certus reddatur effectus,
sed quia operari iuxta opinionem probabilem potest, etiam cum effectus incertitudine, & etiam
valoris Sacramenti, conscio tamen pœnitente, vt
benè explicat Ioannes Sancius
Disput. 44.
nu. 13.
& ex P. Salas proponit Bossius
num. 387. Quamquàm ea doctrina non careat difficultate iuxta ea,
quæ Auctor idem habet
Disputat. 8.
num. 6. vbi
ait tam ex parte Confessarij, quàm ex parte pœnitentis obligationem vrgere ne reddatur inualidum Sacramentum, quod tamen in casu præsenti
contingeret.