RECOGNITIO SECVNDA Circa priorem Partem AMPHITHEATRI MISERICORDIÆ.

§. I.

§. I.

Ab errorum correctione auspicatum initium.
331
*NVm 6. col. 1. Vivit pro Vovit. Ubi
licet congruus sensus stare nequeat juxta tenorem discursus, de quo ibi: stat tamen magni momenti sententia, ut scilicet non vivat is, qui tali est legis observatione contentus, ut supererogationis nihil curet adjecisse. Vivet quidem si ita demus moraliter posse contingere: id tamen erit numquàm, quod in eo, qui semel tantùm in anno confitetur communiter graves Scriptores affirmant. Ex quibus Cardinalis Lugo Disputat. 15. de Pœnitentia nu. 134. ita scribit, Fatemur de facto omnes confiteri, quia
apud fideles mirum esset, si inveniatur aliquis qui inter homines vitam degat, & nec confiteatur per totum annum, nec peccet mortaliter &c. Mirum
Cardinalis Lugo.
autem non esset, si communiter ita contingeret, neque in eo necessitatis genus aliquod, cum absoluta libertate consistens non interveniret. Inde ergo circa alia sumi valida conjectura potest: ut scilicet Deum is qui liberalis erga ipsum non est, neque illum erga se eo in genere liberalem experiatur. Videtur ergo talis servus legis, neque amore duci; in quo vilis quidam cum Deo agendi modus apparet.
332
*Et quidem qui in statu gratiæ perstat;
etiāetiam charitatis pretiosissimo omniũomnium charitate decoratur. Atqui charitas amicitiam conciliat, vel amicitia ipsa est. Qui ergo stare queat ut erga amicum illiberalem se penitus non pudeat exhibere? Non est amicitia vectigalis, sed liberalis, ut ex D. Ambrosio habet Cassiodorus. Libro de illa in Prologo, ex quo & alia. Ubi & illud: Nihil sanctius appetitur, nihil fructuosius custoditur. Habet enim fructum vitæ, quæ nunc est, & futuræ. Sic ille. Quod ergo de vita dictum ritè consistit, ut sine liberalitate non vigeat. Pro
In Zachæo insignis.
quo & facit quod de Zachæo apud D. Lucam habemus sic dicente post exceptum convivio
Luca 19. v. 8.
Christum: Ecce dimidium bonorum meorum do pauperibus, & si quid aliquem defraudavi, reddo | quadruplum Lucæ 19. v. 8. Non quidem ait ille: Ecce restituo quod debeo, ecce mandata legis observare decerno. Sed supererogationis opera se facturum, eaq́ue summa festinatione
P. Cornelius.
facturum. Non quasi lege naturæ, vel Mosaica tenear, cum ad simplum tantùm utraque me obliget, sed ex charitate hunc superabundantem justitiæ actum edere constituo, ut est apud P. Cornelium, ubi adde & misericordiæ, quia ad hoc charitas à Christo ejus infusa cordi perurgebat. Vnde sequitur, Quia hodie salus domui huic facta est. v. 9. Quod quidem ad vitam pertinet, salus enim gratiam & justitiam eximiam designat, apud eumdem.
333
*Vbi & observandum quod de pau
perum subventione dicitur. Ecce do. Non ergo differt, donec illi petant, sed prævenit charitatis dulci imperio petitionem. Pro quo Cassiodorus supra §. Quanta liberalitas in amicitia re
Cassiodorus.
quiratur, ita scribit: Quasi voluntatem petentis præsagiens occurras, & desiderium ejus præcurras. Animus ingenuus nihil magis erubescit, quàm pete
Ruth 2. v. 14. & 15.
re. Booz advertens inopiam Ruth Moabitidis colligentis spicas post messores suos, alloquitur, eam consolatur, & invitat ad convivium puerorum & & puellarum suarum: ejus etiam verecundiæ parcens, præcipit messoribus spicas de industria relinquere, quas illa possit sine pudore colligere. Sic ille juxta Ruth. 2. v. 14. & 15. Nu. 9. col. 2. sic extat
Adnotati errores.
post Cassiodori citationẽcitationem Garrula res est lætitia, nec eum prægaudio potest contineri. AntequāAntequam Plinius &c. Ubi in verbo CōtineriContineri error manifestus, cùm constet poni debuisse Continere. Quod autem Eum dicitur, modum indicat, de quo præcesserat sermo. Et sententia quidem dicta in præfata forma, aut Epistola non habetur, illam autem Brosseus exhibet in Notis, utpotè in membranis quibusdam inventam. In recepto & vulgari textu ita legimus Gaudia semper ani
Cassiodorus.
mos inquietant: modus enim rarò lætis rebus imponitur, qui magis in tristibus invenitur. In eo autem quod sequitur, Antequàm Plinius videtur significari Cassiodorum in sententia Plinio præivisse; quod est sanè falsissimum, cùm multò hic fuerit antiquior Cassiodoro, unde per errorem sic positum, cùm fuisset reponendum, Ante quem. Nemini sua est auferenda
ætatis prærogativa; antiquum esse pro decore habetur, quia auctoritatem conciliat antiquitas, unde & juxta eam priora solent in concursu loca concedi. Neque condolendum hesternis, si meritis polleant, decurrent enim anni, & erunt antiqui, sicut & hesterni fuere, qui modò antiquitatis gloria memorantur. Circa quod multa dici possent. Vnum illud dolen
dum, Virgilium circa Didonem ita errasse, ut ex supputatione falsa temporum illi infamiam, de qua 4. & 5. Æneidos, æternam procrearit. Videatur P. Salianus Tomo 2. Annal. anno 2842. n. 4. & 5.
334
*Licet enim Horatianum illud in Arte
Famæ cujuslibet consulendum.
sit sanè permissum, quòd scilicet Pictoribus atque Poetis &c. ab eodem tamen adhibita moderatio est, licet non talis, quæ negotium conscientiæ concernat; & est illa, ut contra famam cujusquam nihil falsum confingatur. Id quod à Poëtis specialiùs observandum, quia carmina & avidiùs leguntur, & memoriæ plus hærent, ac libentiùs cùm memorata fuerint, audiuntur. In nuperis quibusdam revelationibus, in qui
bus multa de morte D. Iacobi Majoris, asseritur interfectorem ejus Herodem digno supplicio affectum, quandoquidem percussus ab Angelo consumptus vermibus expiravit, ut habetur Act. 12. v. 23. idque meritò, eo etiam quòd Domino in Passione illuserit, notissimo vestis albæ ludibrio. In quo quidem compertissimus error, nam Herodes Christi illusor alius fuit ab Herode D. Jacobi interfectore, ut ex auctoribus illius temporis habetur exploratum. Quo argumento præposterati cujusdam successus, de quo Ecclesiasticæ historiæ, revelationes alias cujusdam Religiosæ si non repellendas, minùs tamen probandas, adjunctis etiam fundamentis alijs, judicavi. Unde circa hæc debent etiam Tribunalis S. Inquisitionis Censores notitias accurare.
335
*Num. 10. col. 2. pro Litet habet Licet.
Quamvis autem sensus non consonet, in eo, de quo ibi agitur verbum Licet accommodatum, rem innuit momenti permagni: quòd scilicet liceat nobis cum Deo loqui: nobis inquam vilissimis vermiculis, cum Rege tremendæ majestatis, in cujus comparatione reges mundi gloriosissimi & potentissimi, quasi nihil sunt: cùm sciamus paucis & electis eos tantum licere alloqui, vel si fortè alijs, magna pro eo esse solicitudine opus, & favore quæstuoso sæpissimè comparandum. De Assuero sic Esther 4. v. 11. Omnes servi regis, & cunctæ, quæ sub ditione
Esther 4. v. 11.
ejus sunt norunt provinciæ, quòd sive vir, sive mulier, non vocatus, interius atrium regis intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur. Tanto erat discrimine regis allocutio, si quis desperatus irrumperet, ineunda. Et erat Assuerus pulvis & cinis paulò post futurus. Et tamen qui talem se agnoscebat, sic ad Dominum: Loquar ad Dominum meum, cùm sim pulvis
Gen. 18. v. 27.
& cinis. Sic Abraham. Genes. 18. v. 27. Nulla ibi locuturo pœna, nulla pro arcendo ingressu obstacula, nulla ministerialium favorum venalitas. Patent portæ, obvius est Dominus, non modò permissurus alloquium, sed invitaturus ad illud.
336
*Ad illud inquam, de quo sic D Pe
D. Chrysologus.
trus Chrysologus Sermone 1. de Orat. Dominica: Hodie quod audituri estis stupent Angeli, miratur cælum, pavet terra, caro non fert, auditus non capit, non attingit mens, tota sustinere non potest creatura ego dicere non audeo, tacere non possum. Hæc ille & alia, ut deveniat tandem ad Orationis Dominicæ stupendum illud initium:
Matth. 6. v. 9.
Pater noster, qui es in cælis Matth. 6. v. 9. Et quam meritò à cælesti Magistro orationis
V. 7.
tunc dictum: Orantes autem nolite multùm loqui. v. 7. Unum enim illud adeò est sensibus abundans, ut non sit opus ad plura digredi, in eo quidquid desiderari, & dici poterit, reperturis. Licet ergo orare, nec solùm licet, sed illud est
ipsi, qui oratur, gratissimum. Sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis. Cant. 2. v. 14. Quod ad orationem referendum Paraphrasis Chaldaica his exposuit verbis: Fac audire
Paraphrasis Chald.
vocem tuam, quoniam vox tua suavis est in ora|tione. Pro quo & Sanctus Justus Urgelitanus. Oremus ergo, & semper oremus, ut sic Deo jucundissimum obsequium, quod & nobis utilissimum, exhibeamus.
337
*Num. 12. col. 2. Exutus pro Erutus. &
posset quod ad rem attinet, aliqualiter tolerari: quia infernus, de quo ibi, dici potest quodammodo vestimentum, sicut de maledictione dicitur in Psal. 108. v. 18. & induit maledictio
nem sicut vestimentum. Æternam inquam, dicente supremo Judice: Discedite à me maledicti. Matth. 25. v. 41. De qua & sequitur v. 19. Fiat ei sicut vestimentum, quo operitur, & sicut zona, qua semper præcingitur. Circa quæ sic Titelmanus: Fiet inquam illis maledictio quasi
Titelmanus.
vestimentum, quo operiuntur homines: ut sua penitus maledictione circumdentur, & ad modum zonæ, qua homo per medium sui per totum corpus cingitur: ut quomodo totum corpus zona cingit, & semper cingit, ita maledictio impios illos penitus circũdetcircundent: hoc est, maledictio & perditio totos ipsos pervadat, tam secũdùmsecundùm corpus, quàm secũdùmsecundùm animāanimam, semelsemelque correptos & pervasos in perpetuum affligat. Sic ille. Hujus autẽautem maledictionis nomine cùm infernus designetur, seu inferi æterna pœna; sicut maledictione indutus impius potest, ita & inferno. Ubi quod vestimentum & zona dicitur magno
De veste & zona damnatorum.
est positum mysterio. Zona siquidem vestimento superponitur, ut stringat, & corpori penitus applicet, sicque illud meliùs incalescat. Quod equidem in pœna inferi suo modo est cernere: ignis enim vestimentum est, & zona æternitas, qua ita adhæret ille, ut numquam sit aliquod futurum laxamentum. Et hoc est tormenti tormentum majus: illud incipere semper, & numquàm ad levaminis metam pervenire.
338
*Christum jam gloriosum vidit Joan
nes vestitum podere, & præcinctum ad mamillas zona aurea. Apocal. 1. v. 13. Veste inquam pretiosa & candida, indicio gloriæ. Et præcinctum quidem altè, ut totum ferè pectus zona, eaq́ue aurea contineret. In quo Rupertus ejus immortalitatem asserit designatam, & ita gloriæ æternitatem: in quo similes ipsi Beati futuri. Gloria enim amplissima perfruuntur, quæ ipsis zona æternitatis altè adhærescit, ut illa gloria gloriæ sit, dum illi considerant illam semper incipere, neque unquam finem habituram. Huic ergo felicitatis ornamento cum veste & zona aurea, in damnatis oppositum schema respondet, vestis inquam ab igne fumosa, & zona ferrea, qua sine termino constringendi, qui peccatis finem imponere minimè satagerunt. O si inter istas sortes dormiremus.
339
*Num. 14. col. 2. Discet pro Dicit. sine
congruo sensu. Num. 15. col. 1. Mantini pro Martini. Ubi existimare aliquis poterit Mantinum esse nomen singulare illius gentis, neque ex ijs, quæ baptizatis imponuntur. Et quia his diebus circa D. Martinum peculiare aliquid accidit, ex quo occasio data, ut in ejus gloriam non nihil adnotarem, illud hoc loco præstat inseruisse, & his etiam diebus, quibus ejus occurrit Festum, in hac Limana Civitate ex eo celebrius, quod dictum n. 618. in fine, qui & est elogij operosiùs concinnati. De non baptizato agebatur, qui tamen peculiaribus à Deo favoribus & revelationibus decoratus ferebatur: & in patrocinium prætensæ veritatis D. Martini producebatur exemplum, cui post dimidiam chlamydem impertitam pauperi apparens ea indutus Christus dicebat Angelis: Martinus adhuc Catechumenus hac me veste contexit. Addebaturq́ue id illum de congruo meruisse: eo quòd ratione status aliter, id est, de cōdignocondigno mereri minimè potuisset; quod meriti genus respectu revelationum illarum & peculiarium revelationum adstrui curabatur. Ad quod quidem refellendum, & refellendas pariter illusiones illas potiùs quàm revelationes illius, quod obtendebatur, falsitas, visa est mihi inter alia sufficiens fundamentum ministrare. Divus siquidem Martinus etiamsi Catechu
Illius meritum de condigno.
menus, in statu erat, in quo poterat de condigno gratiam & gloriam promereri. Iustificatus Baptismo flaminis, voto inquam illius, dum actum amoris Dei supra omnia non semel, sed sæpiùs eo usque elicuit, moribus sanctissimis educatus. De quibus Sulpicius Severus, qui post multa alia de illo jam milite ita scribit: Nam
Eximiæ virtutes ante illum.
frugalitatem in eo laudare non est necesse, qua ita usus est, ut jam illo tempore non miles, sed Monachus putaretur. Quibus rebus ita sibi omnes commi
Sulpicius Severus.
litones suos devinxerat, ut eum miro affectu venerarentur. Necdum tamen regeneratus in Christo, agebat quemdam bonis operibus Baptismatis candidatum: assistere, scilicet laborantibus, opem ferre miseris, alere egentes, vestire nudos, nihil sibi ex militiæ stipendijs præter quotidianum victum reservare; jam tum Evangelij non surdus auditor, de crastino non cogitabat. Sic ille. Quis autem credat inter tot virtutum eximiarum actus amorem Dei desideratum in eo, qui erga ipsum adeò erat piè affectus, ut præter alia heroica illa dimidiatæ chlamydis largitio egregiè comprobavit. De quo statim agens præfatus Scriptor, & pauperem ab alijs rejectum referens, ita subdit: Intellexit vir Deo plenus sibi il
Plenus Deo.
lum, alijs misericordiam non præstantibus, reservari. Si ergo Deo plenus, in statu profectò gratiæ. Quomodo enim Deo plenus dici posset, qui in statu peccati, Deo invisus, filius iræ, diaboli receptaculum, exorcismo indigens pro illius expulsione?
340
*Potest autem objici quorumdam Pa
trum auctoritas, qui ad justificationem Baptismum reipsa susceptum videntur necessarium reputare. D. Ambrosius Libro de his, qui initiantur, Cap. 4. ita scribit: Credit Catechumenus, sed nisi baptizetur, remißionem peccatorum non potest obtinere, neque gratiæ spiritualis munus haurire. D. Augustinus Tract. 13. in Joannem: Quantumcumque Catechumenus proficiat, adhuc Sarcinam iniquitatis portat, non illi dimittitur, nisi cùm pervenerit ad Baptismum. Sic illi, quod & alij Patres significant. Sed hoc equidem piè exponendum est, cùm veritas constantissima sit, & Patrum auctoritate firmata, Baptismum flaminis ad justificationem sufficere, quam Concilium Tridentinum juxta eorum est doctrinam amplexus, Seßione 6. Cap. 4. ibi: Quæ
D. Augustinus.
quidem translatio (in statum gratiæ) post Evan|gelium promulgatum sine lavacro regenerationis, aut ejus voto, fieri non potest. Et Divus quidem Ambrosius Oratione in obitu Valentiniani id luculenter exequitur sic locutus: Sed audio vos
(Germanas alloquitur) dolere quòd non acceperit Sacramenta baptismatis. Dicite mihi, quid aliud in nobis est, nisi voluntas, nisi petitio? Atqui etiam dudum hoc voti habuit, ut & antequàm in Italiam
D. Ambrosius.
venisset, initiaretur, & proximè baptizari se à me velle significavit, & ideò præ cæteris caußis me accersiendum putavit. Non habet ergo gratiam, quam desideravit? Non habet gratiam, quam poposcit? Certè quia poposcit, accepit. Hæc ille, & alia. Cùm ergo ait Catechumenum, etsi credat, non posse peccatorum remissionem, nisi baptizetur, accipere, de sola tantùm fide loquitur, quæ ad prædictum non sufficit effectum; cùm tamen votum non excludat, ut à Theologis communiter exponitur, ne sibi apertè contradicat.
341
*Neque alia est Divo Augustino mens,
D. Augustinus.
qui Lib. 4. contra Donatistas Cap. 22. ita scribit: Baptismi sanè vicem aliquando implere paßionem,
Lucæ 23. v. 43.
de latrone illo, cui non baptizato dictum est: Hodie mecum eris in paradiso &c. Sed tunc impletur invisibiliter, cùm mysterium Baptismi, non contemptus religionis, sed articulus neceßitatis excludit. Sic ille. Ubi quod ad latronem attinet specialem habet quæstionem, de qua nos alibi; unde ex eo non arguimus, sed ex generaliori S. Doctoris doctrina: qui tamen cùm casum tantùm necessitatis admittat, non videtur D. Martino favere, in quo casus necessitatis non occurrit. Sed verò nobilissimo vitæ Scriptore consulto, necessitatem, & quidem magnam inveniemus. Sic enim ille: Sed cùm edi
ctum esset à regibus, ut veteranorum filij ad militiam scriberentur, prodente patre, qui felicibus ejus actibus invidebat, cùm esset annorum quindecim, raptus & catenatus, Sacramentis militaribus implicatus est. Sic ille post narratam Catechu
Sulpicius.
meni professionem, in qua ad Baptismum anhelabat, quod illis differebatur temporibus, ut in Valentiniano dictum nuper, & in eo ipso, qui de illo locutus, divo inquam Ambrosio, Gregorio, Nazianzeno, Basilio, & alijs, est manifestum. Id quod Capite præcedenti in Cornelio Centurione D. Augustinus expresserat, ante Baptismum justificato, & repleto Spiritu sancto: quod & extendit ad quemcumque Catechumenum Catholicum divina charitate
D. Augustinus.
flagrantem. Quod & habetur in Cap. Non dubito de Consecrat. dist. 4. In quo autem magis divinam charitatem flagrasse dici potest, quàm in divo Martino, de quo qui suprà: Multa illi circa commilitiones benignitas, mira charitas: pa
Sulpicius.
tientia verò atque humilitas supra humanum modum. Sic ille. Unde non nisi per eximiam temeritatem dici potest eum ante Baptismum non fuisse justificationis gratiam & peccati originalis remissionem assecutum. Unde Hetherodoxus asserens veteres Baptismum absolutè necessarium putasse ad regenerationem & salutem, prolatis aliquorum testimonijs, in eo videtur asseruisse sensu, qui est ipsis veteribus Patribus injurius, cùm necessitatis modum ipsi declaraverint.
342
*Jam quod ad meritum attinet, si de
Circa meritum discursus.
gratia & gloria loquamur, extra dubium est, stante doctrina Concilij Tridentini, Seßione 6. Cap. 10. ubi de gratiæ per bona opera incremento. Et Cap. 16. ubi de merito gloriæ, circa quod esse difficultas inter Catholicos nequit, licet D. Augustinus citato Cap. 21. asserat Catechumenos etiam justificatos non posse sine Baptismo regnum cælorum introire, unde neq;neque respectu illius videtur condignum meritum admittendum. Sed quidem cùm S. Doctor Cap. 22. id tradat, quod jam vidimus, minimè est cẽsenduscensendus adversari, scilicet id intelligi, quando intercedit Baptismi contemptus, quod in eo non accidit, qui ob rationabilem caussam differt receptionem, ut in magnis illis vidimus luminaribus sanctitatis. Illud autem quæstio
Quale pro favore Christi.
nem habere potest, an divus Martinus de congruo meruerit favorem illum adeò peregrinũperegrinum, de quo suprà. Et supponitur de condigno non fuisse, nam actui tali ut sic meritorio gratia & gloria respondit, sicut alijs in gratiæ statu factis, & circumstantias habentibus, quæ communiter à Theologis requiruntur. De possibili autem, quæstio est non multùm utilis, neque in eo casu verosimiliter admittenda, si quis cum Deo pactum iniret, eo annuente: ut loco gratiæ & gloriæ favor hujusmodi conferretur, vel si D. Franciscus pro impressione sacrorum stigmatum, aut D. Franciscus Xaverius pro Corporis incorruptione, & sic alij. Gratia enim & gloria tantæ æstimationis sunt, ut irrationabilis commutatio talis videatur. Si autem simul pro gratia & gloria cum additamento dicto: dici potest tunc meritũmeritum in genere justitięjustitiæ futurum, sed non in rigore condignum, quia præmio non æquivalet, cùm æquivalens prorsus sit gratia & gloria, cum quibus habet exactam proportionem, & Arithmeticam æqualitatem. Secluso autem respectu ad illam, quem minimè rationabilem diximus, dici posset ferè condignum, quia minus æstimationis habet quàm gratia & gloria, pro quibus esse condignitas potest.
343
*Jam quod ad meritum de congruo
attinet juxta ordinariam providentiam, videtur equidem negandum, quia meritum de congruo aliquale est meritum, quod cum præmio habeat aliqualem proportionem, ita ut in ordine ad illud possit ordinari. Sicut in bonis operibus accidit, quæ ab eo fiunt, qui est in statu mortalis peccati, & in Orationibus Sanctorum Patrum pro Incarnationis executione, & multò potiùs Beatissimæ Virginis, in qua etiam esse pro Maternitate potuit: licet enim ipsa non oraverit, aut quidquam aliud egerit, ut esset Dei Mater: Orare tamen potuit, & opera alia offerre, pro matre futura, ex quo factum ut erga ipsam meritum & præmium redundarit. Nihil autẽautem tale in merito pro favore illo, & rarissimis alijs, quæ in cogitationẽcogitationem rationabiliter venire nequeunt, invenitur. Deus ergo quādoquando sic cum specialibus se gerit amicis, supra
eorũeorum operatur merita, ut ostendat, quātiquanti eos faciat.
344
*Neque semper argumenta sunt majoris sanctitatis, neque enim Apostoli, neque Deipara, sacra stigmata habuerunt, | neque quia aliqui resurrexerunt cum Christo, non ampliùs morituri, Sanctiores debent D. Joanne Baptista censeri. Deus ergo juxta beneplacitum ordinatissimæ suæ providentiæ, sed non semper nobis perspectè laudabiliter ope
Ex Beatis probatio.
ratur. Quod quidem ex eo declarari, & confirmari potest, quod in Beatis accidit, qui in statu sibi merendi non sunt, & tamen multa Deus erga illos agit supra communis terminos admirationis, quia sibi in eis complacuit. Quod & in ipso D. Martino posset, juxta quæ veteres de illo Auctores narrant, abundè comprobari. Licet autem non desint, qui meritum in Beatis admittant, communis tamen sententia contrarium statuit: & ut probabile illud sit, nihilominùs quod diximus potest ritè subsistere; multa enim ultra meritum Deus erga Sanctos peragit, pro quibus illi Deo nullum peculiare obsequium exhibent.
345
*Et hæc quidem positionem dictam sa
Probatio fundamentalis.
tis verosimiliter ostẽduntostendunt, probanda autem illa urgentiùs ex ratione & quidditate propria meriti hujusmodi, quam quidem P. Suarez Tomo 3. de Gratia Lib. 12. exactè discutit & fundat Cap. 32. & seqq. & quidem illud proprium meritum est, unde & consequenter ex parte Dei aliquod debitum respondet supponens etiam jus in eo, qui exhibito meretur obsequio, licet sine obligatione justitiæ, unde absolutè potest non acceptari ad præmium, licet in se retineat semper vim illam ex se motricem divinæ voluntatis, imperfectam tamen. Licet autem P. Suarez citato Cap. 22. n. 12. doceat ratione hujus meriti eo quòd imperfectum sit, & non fundet jus, quod absolutè loquendo tantùm ad justitiam pertinet, Deum fieri debitorem, non tam alijs, quàm sibi; id certè pro negotio præsenti non est curandum, quomodocumque enim statuatur debitum, procedet argumentum, cùm non metaphoricum, sed proprium, licet non exactum; quod P. Suarez vocat imperfectum. Quem loquendi
modum ego non assumerem, cùm in Deo nihil sit imperfectum admittendum. Est autem illius notanda doctrina ex Cap. 26. nu. 3. ubi ait ad hoc ut opus aliquod sit meritorium peculiaris præmij non esse necessarium, ut ex intentione operantis ad illud referatur; sed stante illo Deum propter ipsum posse hoc vel illud præmium designare, ratione peculiaris acceptationis. Unde licet actus dici possit ex se meritorius ante acceptationem, in esse tamen actualis meriti efficacis per acceptationem consummari: cùm tamen Deus ad acceptationem absolutè non teneatur: quia retributio non est ita debita, ut sit contra rationem, vel contra aliquod Dei attributum, non acceptare tale meritum, unde retributio semper est gratuita simpliciter, etiam supposito tali merito. Et de acceptatione similiter censet P. Arriaga Tomo 4. Disput. 57. n. 15. qui seq. n. 16. affirmat retributionem dictam ad justitiam simul & liberalitatem pertinere, non approbans,
P. Arriaga, ut sentiat.
quod P. Suarez de justitia legali tradit, nec penitus improbans, quod P. Vasquez de gratitudine.
346
*In illis autem, sicut in alijs id desiderari potest, quod decisionem videtur præsenti congruam instituto postulare: An scilicet quamvis Deus ad retributioncm dictam absolutè non teneatur, semper tamen illam exerceat, nullum relinquens congruum opus irremuneratum. Videntur autem id supponere. Videtur autem P. Suarez irremunerationem quandoque admittere, citato Cap. 36. n. 6. Ubi ait infallibilitatem non esse ad meritum con
gruum necessariam; quia operi inest hoc meritum, sive retributio sequatur sive non sequatur, & sive infallibiliter futura sit, sive non. Pro quo & P. Arriaga citato n. 15. promissionem non esse necessariam probat, quia alioquin semper omne meritum congruum haberet annexum suum effectum.
347
*Quod quidem sua difficultate non ca
Quid contra illos occurrat.
ret: nam si retributio ad gratitudinem spectat, non videtur conveniens illum ipsi deesse existimare: quod in homine minùs decens videretur. Si ad justitiam legalem, de qua P. Suarez nu. 11. etiam inconveniens apparet, illam in hoc negotio desiderari, in quo posset, & deberet suo modo, pariter exerceri. Unde cùm eximius ipse Doctor, ut vidimus, asserat neque contra rationem, neque contra aliquod attributum esse retributionem negare: occurri potest esse contra justitiam legalem, & consequenter contra rationem. Si verò ad propriam justitiam admixta liberalitate, idem dicendum, quia etiamsi liberalitas interveniat, non extinguit rationem debiti, & inconveniens est Deum non esse sui debiti exactissimum redditorem. Et quid ad hæc? Videtur equidem in primis dicendum Deum absolutè non teneri,
quod videntur præfata contendere, dum contra Dei attributa irremunerationem futuram esse prætenditur: quod quidem ita non evenit: nam etiamsi in eo sit gratitudo, non erit tamen ingratus, si obsequia sine remuneratione relinquat, propter summam excellentiam potentiæ ipsius, ex qua habetur, ut disponere de rebus omnibus sine impedimento aliquo posset, & ita sine injuria, ut sic loquamur, cujusvis attributi. Id quod etiam de justitia legali dicendum, quæ propria justitia non est, & convenientem distributionem bonorum concernit, juxta cujusque indigentiam, quæ cum supremo dominio potest absolutè componi. Et licet debitum aliquod ratione exigentięexigentiæ in rebus repertæ resultet, contra justitiam dictam non fiet, quia tale debitum supremo dominio subest: est enim obsequium præstitum à servo, quod licet movere ad gratitudinem quandoque possit, dominativæ potentiæ jura non minuit, & respectu Dei planissimum est homines servitutem omnium maximam, quantum ad jus dominij spectat, exercere. Jam quod ad justitiam cum liberalitate connexam attinet, difficile quidem est, quia propriæ justitiæ obligatio in Deo sine illius promissione sub conditione onerosa, stare nequit, ut alibi ostendi. Sed ut sit ut vult, sic sentiens cùm asserat ferè esse liberalem retributionem, illud parùm justitiæ, quod subest, nequit dominio abesse plenissimo, sicut de alijs dictum est divinis virtutibus aut attributis. Quod & in liberalitate ipsa vi|dere est: licet enim una ex Dei virtutibus sit, si tamen Deus nihil liberaliter tribuat, non ideò contra illam facit, neque vitio avaritiæ laborat, quia liberalitas in illo summo dominio substat, sicut & misericordia, unde neque immisericors esset, si miserijs humanis minimè subveniret. Et sic de alijs. Quomodo autem obligatio absoluta justitiæ dominio non præjudicet, alibi ostendi, & facilè apparet ex eo quòd id provenit ex divina promissione sub pacto oneroso, unde à Deo ipso fundamentum trahit obligatio in vigore talis, sed gratuita in sua origine, sicut obligatio simplex ex fidelitate, quam nequit Deus non penitus adimplere.
348
*Deinde dicendum, satis esse verosi
mile Deum nulli operi congruè meritorio retributionem denegare: quod quidem rationes adductæ cum debita temperantia intellectæ videntur indicare. Nam Deus summè est liberalis, licet liberalitas obligationẽobligationem nullam fundatam in humanis operibus præsupponat, & ita omni secluso debito, aut jure ex parte creaturarum: ergo existimandum rationabili discursu est, non cessare ejus benignissimam inclinationem, quo minùs merita congrua munerentur, quandoquidẽquandoquidem respectu illorum & jus & debitum reciproca corresponsione concurrunt. Et id quidem videntur Doctores de merito congruo agentes arbitrari, dum tradunt ea, respectu quorum meritum congruum intervenit; de illis enim sic decernunt, ut, de ijs, quæ habeant reipsa effectum, ut videri in pręfatispræfatis possunt. Neque adducta ex ipsis oppositum evincunt, loquuntur enim de merito congruo, cui ex se effectus non est annexus secundùm se, neque ex divina promissione: cùm tamen hîc nos solùm de annexo sine infallibilitate ex natura meriti, aut lege aliqua, quam sibi Deus præfixerit, decernamus. Ad eum modum, quo plures Theologi philosophantur de faciente quod in se est viribus naturæ, ubi tamen meritum nullum est, ex quo pro merito congruo sumi etiam argumentum potest.
349
*Jam ad institutum nostrum conside
rationem advocantes, dicimus D. Martinum favorem illum eximium Christi ob dimidiam pauperi erogatam chlamydem de congruo non meruisse. Ubi quidem ex eo non arguendum quod gratiæ & gloriæ collatione, illius operis fuerit vis meritoria exhausta, quia id non impedit quo minùs de congruo mereri aliquid heroico aliquo præsertim opere queat. Quam difficultatem cùm proponat P. Arriaga citato nu. 15. ita scribit: solùm restat objectio difficilis
P. Arriaga ut explicet.
contra dicta &c. Et cùm difficilem recognoscat, paucissimis illam absolvit negando consequentiam, & reddendo rationem ex eo quòd cùm meritum congruum in quadam quasi decentia consistat, ob quam Deus liberè movetur: non est inconveniens, si supra totum præmium æquale debitum operi acceptet etiam inde occasionem ad dandum aliquid aliud ferè (ut sic dicam, ita enim ille) liberaliter. Non est ergo talis objectio difficilis, quæ adeò paucis potuit enodari: vel nobis ea resolutione innuitur paucis posse multas difficiles quæstiones absolvi: quod utique omnium non est. Utinam multos sic suis in decisionibus felices habeamus. Probatio ergo ex eo desumenda quod jam
vidimus: scilicet meritum congruum proprium licet non perfectum jus fundare, cui in Deo suum respondeat debitum: Atqui dici non potest D. Martinum meruisse ut Christus dimidia chlamyde indutus appareret, & gloriosum illud facinus adeò celebri pompa publicaret: si enim debuit, non fuit profectò adeò mirum, & omnem creatum discursum exuperans. Unde id asserere non solùm absurdum, sed & ridiculum videretur. Quod & in similibus, juxta superiùs dicta sentiendum. Nisi
Notanda explicatio.
fortè sic placeat loqui, ut P. Arriaga insinuat, ut occasionaliter meruerit, quatenus Christus inde occasionem sumpsit liberalis glorificationis, quod cùm meritum congruum intercedit, ferè liberale est. Quod quidem non est novum meriti genus introducere, cùm revera meritum sit, sed conveniens explicatio pro additamento liberali, quod tamen in merito fundamentum habet, in opere inquam, in quo sibi Deus bene complacuit. Et ita explicandum meritum D. Francisci pro sacris stigmatibus, D. Francisci Xaverij & quorumdam aliorum, quorum sancta corpora non dedit Deus videre corruptionem, S. Ianuarij bullientis sanguinis, & quidem cùm merita congrua irremunerata non relinquat Dominus, vel saltem ex illis quamplurima, multa hujusmodi portenta in Ecclesia viderentur, cùm tamen non ita esse habeamus manifesta experientia comprobatum. De quo hæc satis occasione erroris præfati, ubi & dicere possumus ex occasione D. Martinum hoc etiam aliquale laudis præmium meruisse.
§. II.

§. II.

Præceptiones utiles correctioni errorum adnexæ.
350
*NVm. 53. col. 1. sic legitur. Sic nos ad
expugnandum misericordiam Dei omnia peccatorum immanium genere, quasi omni telorum genere pugnamus. Ubi in voce Omnia compertus error, cùm sit dicendum Omni, ut constat, & est præclara Salviani sententia Lib. 4. de Providentia. Nec mirum si circa Dei misericordiam solœcismi per additionem adjiciantur, qui & esse per subtractionem solent. Qui enim de illius granditate desperant, subtractione delinquunt, sed sunt illi non multi; cùm tamen multi qui per adjectionem intereant. Illi inquam qui peccata peccatis addentes nulla pœnitentiæ cura, & emendationis urgent, dies sibi pollicentes multos, & divinæ misericordiæ opportunos influxus ad negotium salvationis. Ubi illud Iudithæ sanctæ præstat usurpare sic Bethuliæ magistratus allocutæ: & qui estis vos,
Iudith 8. v. 11. 12. & 15
qui tentatis Dominum? Non est iste sermo, qui misericordiam provocet, sed potiùs qui iram excitet, & furorem accendat. Posuistis vos tempus miserationis Domini, & in arbitrium vestrum diem constituistis ei. Iudith. 8. v. 11. 12. & 13. Ita sanè evenit in ijs, de quibus agimus; quos meritò | interrogare possumus: & qui estis vos? Quæ vestra vita? Quales illius termini? Pro quibus D. Jacobus verissimum responsum exhibebit dicens, & respondens propositæ interrogationi: Quæ est enim vita vestra? Vapor est ad modi
Iacobi 4. v. 15. & 11.
cum parens, & deinceps exterminabitur. Jacobi 4. v. 15. Quibus eorum inconsiderantiam vellit & admonet, de quibus præmiserat: Ecce nunc qui dicitis: Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, & faciemus ibi quidem annum, & mercabimur, & lucrum faciemus, qui ignoratis quid erit in crastino. v. 13. Ubi sanctus Apostolus concludenti est usus argumento. Si enim dies crastinus est incertus, quomodo circa annos vitæ securitas prorogatur? Vitæ inquam quæ vapor est, modicissimæ durationis, qui dum extollitur, dissipatur, & quid ad hæc conversionis tempora protrahentes cum periculo æternęæternæ damnationis? Lucrum faciemus etiam illi dicunt. Sed inveniunt pro lucro temerè sperato jacturam, de qua Dominus Matth. 8. v. 6. ubi mercatorem lucro felicem inducit, cùm ait: Quid prodest homini, si universum mundum lucre
Matth. 8. v. 6.
tur; animæ verò suæ detrimentum patiatur. Ubi de ijs videtur loqui, de quibus & nos, conversionem inquam arbitrarijs terminis reservantibus. Qui videlicet lucrum ingens nacti, post illud animæ jacturam patiuntur; quod ideò accidit, quia conversionis præcipuum negotium distulerunt, & repentinus eis supervenit interitus. Proverb. 29. v. 1. & qualis ille? & interitus
Prov. 1. v. 27. & 29 v. 1.
quasi tempestas ingruerit. Ibid. 1. v. 27. ut tempestas inquam, in qua confusionum cumulus, ut nihil commodè peragi possit, & mortis jam jam imminentis sensum omnem adimat turbulentus intuitus. Ante non multos dies mortuus hîc Limæ opulentus institor, qui dudum ex Hispania advenerat, & octogenarius credebatur. Sic audivi. Si de annis minus aliquid, senex equidem, & valde senex, & cùm talis esset, ausus se credere ponto, duo devoraturus maria, ut in portu ma oremmaiorem inveniret tempestatem, & interitus quasi tempestas ingruerit. Et hęchæc quidem à concionatoribus inculcari oportet, pro quibus parum subtilium conceptuum jactatio profuerit, cùm debeant solidissima personare.
[351]
*Num. eodem col. 2. pro Eruamus est
Exuamus. sensu instituto, de quo ibi, contrario, ubi de divinæ misericordiæ magnitudine. Et de illa quidem Propheta sic Psal. 31. v. 10. Multa flagella peccatoris: sperantem autem in Domino misericordia circũdabitcircundabit. Ubi quod circumdatura dicitur, ad vestimentum videtur pertinere. Unde Titelmanus habet: Circumcinget,
Psal, 31. v. 10.
ita enim opus est, ut flagellatio vitetur: nam flagellandi vestibus exuuntur. Unde & Cardi
Cardinalis Bellarminus.
nalis Bellarminus ita scribit: Quamvis interdum peccatores florere videantur, tamen ipsum peccatum est gravißima pœna, quæ parit alias pœnas sine numero, solicitudines, anxietates, timores, pericula, remorsum conscientiæ, & similia: neque his contentus Deus justus judex, multa alia flagella adjungit, & nisi peccator resipiscat, & oret ad Deum in tempore opportuno, sine dubio ad flagella sempiterna perveniet. Contra justus, qui sperat in Domino & non confidit in vanitate mortalium, ab ipso misericordia divina undique circumdatur, ut à nulla parte flagellum ad eum accedere poßit. Porrò misericordia divina fons est omnium bonorum: ideò cùm dicitur Misericordia circumdabit sperantem in Domino, significatus cumulus omnium bonorum, quo abundantißimè fruuntur, qui uni Deo adhærent. Sic ille. Absit ergo ut nos divinam misericordiam exuamus, qua induti id consequitur, quod à Propheta, & ab ejus doctissimo Interprete adeò est luculenter declaratum. nudo, sicut Væ soli, quot ei flagella imminent, quot vulnera! A planta pedis usque ad verticem
Isai. 1. v. 6.
non est in eo sanitas: vulnus, & livor, & plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo. Isai. 1. v. 6. Ergóne Samaritanus aliquis non erit, qui vinum & oleum adhibeat, & de alligandis vulneribus non curet, qualem in Evangelio reperimus? Lucæ 10. Erit sanè, si opportuno tempore conquiramus. Pro
Psal. 31. v. 7.
hac orabit ad te omnis Sanctus in tempore opportuno. Sic in citato Psalmo. v. 7. Ubi idem doctissimus & pijssimus Cardinalis ita loquitur:
Cardinal. Bellarmin.
Itaque sensus erit, hac de caussa, id est, quia tu tam clementer ignoscis pœnitentibus, omnis sanctus, id est, omnis pius, omnis verè pœnitens, qui incipiens
odisse impietatem suam, incipit induere pietatem tuam. Orabit autem in tempore opportuno, id est, antequàm tempus misericordiæ finiatur: dum hæc vita durat, dum ad pœnitentiam Deus invitat. Tantum ille. Ubi quod de induenda Dei pietate dicit, quod est à nobis de misericordia dictum apertè demonstrat, sicut & vim & efficaciam orationis, qua indumentum divinæ misericordiæ, & plagarum omnium remedium præsentissimum comparatur.
[352]
*Num. 36. col. 2. Vocationem pro Vaca
tionem. Et posset mutatio non penitus absurda censeri, ut vocatio ab officio dici queat, quatenus nulla avocatio sit, unde exercitium cesset. Unde cùm aliquis citò se ab aliqua occupatione curat expedire, dicere solet, Multa me vocant, & apud Nos. LLaman me, ò estan me llamando muchas cosas. Unde voces istæ minimè audiendæ, sed dicendum cum Vate: Ego autem
Psal. 37. v. 14.
tamquam surdus non audiebam. Psal. 37. v. 14. & quàm illustre in Christo circa hoc exemplum! Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus & fratres stabant foris quærentes loqui ei. Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, & fratres tui foris stant quærentes te. Matth. 12 v. 46. & 47. & quid ad hoc ille? At ipse respondens dicenti
Matth. 12. v 46. 47. & 48.
sibi ait: Quæ est mater mea, & qui sunt fratres mei? v. 48. &c. Insistebat officio, unde avocare, licet piè conantes, neque id penitus, sed ad loquendum, quia fortè tune aliquid negotij, in quo opus erat consulere ipsum, occurrebat; & repellit, neque id tantùm, sed & ignorare significat. Sic D. Hieronymus Lib. 2. in Matth. ad citatum locum: Occupatus erat Dominus in
D. Hieronymus.
opere sermonis, in doctrina populorum, in officio prædicandi. Ubi & addit: Videtur mihi iste qui nunciat, non fortuitò & simpliciter nunciare, sed insidias tendere Salvatori: Vtrùm spirituali operi carnem & sanguinem præferat. Vnde & Dominus, non quod negaret matrem & fratres exire contempsit, sed quod responderet insidianti, Extendens manum in discipulos &c. Docuit ergo Dominus | dum officio insistit, nec vocantes audit, etiam Matrem, minimè voces similiter vocantium audiendas, neque carnale quidquam insistentiæ in spirituali officio, immò nec si pietatem redoleat, præferendum.
[353]
*Num. 37. col. 2. mutatio enormis,
Consolationem pro Conlatronem. De sancto enim agebatur Latrone criminum & supplicij socium exhortante. Sed an aliqua esse consolatio poterat in illo, quæ posset à socio reprehendi? Divus Lucas audiatur: Vnus autem de his, qui pendebant latronibus, blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum, & nos. Lucæ 23. v. 39. In ea ille blasphemia consolationem quidem habebat, quia de illis erat, de quibus Salomon: Quæ lætantur, cùm malefece
Proverb. 2. v. 14. & 15.
rint, & exultant in rebus peßimis. Proverb. 2. v. 14. Id quod & in morte peragunt, quia ille est terminus viæ ipsorum proportionata imitatione respondens: Quorum viæ perversæ sunt, & infames gressus eorum. v. 15. ut sit etiam perver
sus & infamis exitus. Sicut in Sanctis pretiosa mors. Psal. 115. v. 5. Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus, quia & via gressusque pretiosi. Novit Dominus viam justorum. Psal. 1. v. ult. Circa quod D. Hieronymus sic habet:
Psal. 1. v. ult.
Viam autem justorum illam puto esse, qui loquitur: Ego sum via. De quo & Propheta dicit: Videte quæ sit via bona, Sic ille ex Ioan. 14. v. 6. & Ierem. 6. v 16. Quàm autem via hæc pretiosa sit novit Petrus, ex quo illud: Scientes quod non corrup
1. Pet. 1. v. 18. & 19.
tibilibus auro vel argento redempti estis, sed pretioso sanguine Agni immaculati. 1. Petri 1. v. 18. & 19. Ubi observatione dignum, non dixisse illum Sed pretiosiore, sed pretioso. Si enim pretiosiorem dixisset, facta fuisset comparatio, cùm tamen pretium sanguinis Christi sit incomparabile, & ita ille per excellentiam pretiosus. Unde pretiosi & gressus, de quibus Cant. 7. v. 1. Quàm pulchri sunt gressus tui in cal
Cant. 7. v. 1.
ceamentis filia principis! Ubi non solùm pulchritudo gressuum laudata, sed eorum pretium à pretiosissimis calceamentis, ea enim ut observant Interpretes ex Plinio, Clemente Alexandrino, & alijs, solebant auro, gemmis, & alijs magni pretij additamentis ornare, ut vivideri etiam potest apud P. Cornelium, qui &
pro eo affert, quod apud Lusitanos & Hispanos fuit in usu pensum scilicet auri pro Reginarum socculis Chapin de la Reyna, Lusitanica pietate laudata, quæ illud, hortante S. Francisco Xaverio, in Neophytorum opem convertendum maluit. Vocat autem illam S. Catharinam, per errorem addito Sanctæ titulo. Nam licet Serenissima Catharina insignis pietate fuerit, eum tamen titulum hucusque non adepta, quem neque unquam, ut credo comparabit, cùm sint Lusitani una, & meritò, Regina Sancta Elisabetha contenti. Sicut autem in P. Cornelio præfatus circa dictam Reginam inductus est error, ita & in Numero, in quo is, de quo agimus colum. 3. (duo enim Numeri 38. & 39. prætermissi) circa eumdem P. Cornelium non dissimilis occurrit, sic enim, D. Cornelius, mutata P. in D de quo dictum superiùs. In fine ejusdem numeri adverbium Præcipuè malè positum cum finali nominis sic Præcipuæ.
§. III.

§. III.

Notati errores cum doctrinæ fructu.
[354]
*NVm. 42. col. 2. Divo pro Duo. Ubi
de odore Reliquiarum S. Teresiæ sermo, & absurdissimè quidem Divi epithetum ibi oculis legentium obtruditur, cùm sequatur Mihi, & quid mihi cum Divo, tam à Divis remoto, quantùm à luce tenebræ, à candore fumus, à sanctitate peccatum. Quod licet ita sit, per Dei tamen gratiam non negaverim me tituli hujusmodi esse qualemcumque Candidatum. Spero salvari, pro quo & certo, & oro in tempore opportuno, & sic orantibus jam vidimus à Davide Sancti titulum attributum, juxta Cardinalis Bellarmini expositionem, de quo n. 381. Beatis autem prius illud jure optimo conferendum, & compellandi Divi, ad quos illa Ecclesiæ vox:
Quicumque in alta siderum
Regnatis aula Principes,
Favete votis supplicum,
Qui dona cæli flagitant.
Non enim illa ad eos solùm dirigitur, qui ab ipsa per annum peculiaribus Festis celebrantur, sed ad omnes cæli felices incolas, qui & Principes & Reges, cùm sint heredes Dei, coheredes autem Christi Rom. 8. v. 17. Pro quo
Rom. 8. v. 17.
sola filiorum prærogativa ne essaria proponitur: Si autem filij, & heredes. Unde Concilium Tridentinum Seßione 6. Cap. 16. sic decernit: Atque ideò bene operantibus usque in finem, & in
Concilium Trident.
Deo sperantibus, proponenda est æterna vita, & tamquàm gratia filijs per Christum Jesum misericorditer promissa, & tamquàm merces ex ipsius Dei promißione bonis ipsorum operibus & meritis fideliter reddenda. Hæc est enim illa corona justitiæ, quam post suum certamen & cursum repositam sibi esse dicebat Apostolus à justo judice sibi reddendam: non solùm autem sibi, sed & omnibus, qui diligunt adventum ejus 1. Tim. 4. v. 7. & 8. In Oratione etiam Secreta Missæ sic etiam dicitur: Quæ &
1. Tim. 4. v. 7. & 8.
pro cunctorum tibi grata sit honore justorũjustorum &c. Id quod potest prætereà ex Angelis ostendi, omnes enim nullo excepto Ecclesia officio solemni concelebrat, tum proprio ipsorum die, tum in Festo omnium Sanctorum, dum eorum memoriam exprimit, & cum alijs recolit, ac pariter patrocinium exorat. Cur ergo homines excludat ejusdem consortes gloriæ, & gratiæ in multis minimè inferioris? Quæ etsi non æqualis in alijs, neque in Angelis omnibus talis, & nihilominùs pari cum illis festivitate decorati. Cùm ergo beati omnes eo sint honore conspicui, ut cum sanctis, quorum peculiares memoriæ sunt in Ecclesia celebres, honorentur, dici etiam Divi illi & possunt & debent, & optimi & maximi, non politico tantùm ritu, sed sublimiori illo, qui cæli notis ci
vibus reservatur. Ad hunc ergo honoris gradum si contendere cum Dei gratia fideli cuique licet, cur non & mihi, licet omnium infimo? nam & infimis sua esse spes & contentio potest. Laudatos gressus sponsæ nuper au|divimus in calceamentis: Quàm pulchri sunt
Cant. 7. v. 1
gressus tui &c. Cant. 7. v. 1. Circa quod D. Ambrosius Ser. 17. in Psal. 118. vers. 5. ita scribit:
D. Ambrosius.
Fortaßè quando sapientiam inter perfectos loquitur, speciosa est in superioribus membris, quando autem inferioris status aut doctrinæ homines verbum sequuntur, fidei seriem non obliviscuntur, sacerdotis præcepta custodiunt, speciosa est in calceamentis &c. Potest ergo & pedibus sua esse & spes, potest & speciosus esse conatus. Unde & observavit Aponius laudari pedes in Ecclesia, quia ad fidem in illa haud primò conversi sunt
Aponius.
Principes & Duces, sed inferior turba.
355
*Num. 49. Circa D. Teresiæ gentili
tium nomen Cepeda dictum à Cepa deduci, quæ Latinis & Hispanis est vitis. Quod Hispanis res est notissima, de quo & suprà. Quòd autem Latinis non ita exploratum: Apud classicos quidem Scriptores nihil tale: unde licet apud unum aut alium minimè talem occurrat, quorum modò non memini, non debet ut tale ad usum, nisi cum addito, advocari. Ne barbarè videamur loqui, & sic à benè Latinis, ut non semel accidit, arguemur. Sit in hoc Diva Teresia etiam peregrina, rara, & singularis, quod nomina habeat Latinis ignota: siquidem Teresia apud illos non extitit, licèt fuerit Therasia uxor S. Paulini Nolani Episcopi, qui unà cum ipso nuntium remisit mundo, non disparis in coniugio sanctitatis, quam & cœlebs propagavit. Et in Hispania quidem rarum etiam Teresæ nomen, quod tamen jam perfrequens post Seraphicam Matrem, quo & magnæ reginæ gaudent: ut quod de Jesu dictum nomine, erga illam etiam verissimum comprobetur: Oleum effusum nomen tuum: ideò adoles
centulæ dilexerunt te nimis. Cant. 1. v. 2. Effusum enim est ejus nomen, quia jam multis commune, adolescentulis eam nimis diligentibus, quæ & nomine, & affectu, & imitatione conspicuæ. In quo quidem aliquid in ejus elucet nomine, quod in Jesu nomine non apparet: neque enim commune illud, licet hoc reverentiæ sit fidelium tribuendum. Quamvis autem id in Jesu nomine ita habeat, in Emmanuelis tamen non ita, neque in nomine Salvatoris, ad quæ referri potest, quod de effusione nominis est à Sponsa pronuntiatum. Cum qua nominis effusione est & alia sublimior ratione doctrinæ, juxta illud Eccli. 24. v. 46. Adhuc doctri
Eccli. 24. v. 46.
nam quasi prophetiam effundam, & relinquam illam quærentibus sapientiam, & non desinam in progenies illorum usque in ævum sanctum. Verè enim ut prophetiam, ut cœlestem quidem Spiritus sancti derivationem, doctrinam effudit, unde & Ecclesia orat ut cœlestis ejus doctrinæ pabulo nutriamur; Sic enim libri ejus leguntur, & legentur usque in ævum sanctum, usque in resurrectionis beatum diem, quando jam lectione non opus, sed lectionis fructus uberrimus & æternus colligetur. Quando illa lætissima sic colligentibus & perfruentibus dicet quod sequitur. Videte quoniam non mihi soli laboravi, sed omnibus exquirentibus sapientiam. v. 47. Uti
Auctoris votum.
nam ego ex illis unus, & id meus erga illam mereatur affectus etiam voto firmatus, & illam erga me prudentissima mater benevolentiam exerceat, quam erga sibi bene affectos studuit semper exhibere, pro quo & promissionem à cœlesti sponso satis peculiarem, & omni acceptione dignam reportavit. Unde nullam loquendi de ipsa occasionem elabi permitto, nec solius remunerationis intuitu, sed eo, quem præclarus gratiarum cumulus promeretur. Itaque gratis amo, & gratis laudo, laudaboque, & semper laus ejus in ore meo, sine sponsi injuria, qui & sponsam vult obsequijs, si non paribus, consimilibus tamen honorari. En dilectus
Cant. 2. v. 10.
meus loquitur mihi: Surge propera amica mea, columba mea, & veni. Cant. 2. v. 10. An non amica, an non columba, quæ instar columbæ Cœlitum ad sacra templa se transtulit? Ubi quòd amica dicitur, proxima est D. Ambrosio, Libro de Isaac Cap. 4. Dicamus ergo bonum proximum sponsum erga illam leges amoris legitimi exercere, & ita eam diligere sicut se ipsum Lucæ 10. unde & honores consimiles, non permittere solùm, sed animitus accurare.
356
*Num. 45. col. 2. sic extat: Sic quidem
ille omnia. Cùm dicendum fuisset: Scit quidem ille omnia, & quia sequitur: & sponsæ facies satis illi perspecta, posset sensus idem intelligi, ut scilicet illi omnia perspecta sint, sicut facies sponsęsponsæ pariter cum illis. Sed quidem sensus non est ita expeditè propositus, & ideò suo legitimæ orationis cursui restituendus. Licet, ut reor, vix aliquis sit futurus, qui in cursu lectionis hæserit, cùm res ipsa satis constet, & neque solœcismus, neque barbarismus, aut orthographiæ scandalum interveniat. Et cùm de facie sponsæ sermo sit, & sponsa sit D. Teresia, de cujus virtutum omnium perfectione agitur, Ecclesiæ testimonio, nævus est omnis, macula, ruga, & quidquid est hujusmodi à facie illa penitus arceatur, in qua omnis perfectio resplendet, cùm votum ediderit faciendi semper, quod perfectius judicaret. Celebre illud apud Apostolum Ecclesiæ elogium: Christus
Ephes. 5. v. 25. & seqq.
dilexit Ecclesiam, & seipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta & immaculata. Ephes. 5. v. 25. & seqq. Ubi de gloriosa Ecclesia videtur locutus, de cælesti inquam, quæ maculosum nihil admittit. Non intrabit in eam aliquod coinquinatum. Apocal. 21. v. 27 Nihil etiam de veteri utilitate, ut loquitur D. Leo Sermone 1. de Nativitat. & ita neque ruga. Quod autem neque aliquid hujusmodi ad imperfectionem spectat. Videamus jam D. Teresiæ singularem gloriam, in qua gloriæ ipsius dotes refulserunt, arduo illo de curanda in omnibus perfectione voto nuncupato. Et ad hoc posse cum divina gratia conatum fidelium extendi sibi habuit D. Joannes Chrysostomus persuasum ita scribens Homil. 20. in citatam Epistolam: & nos
D. Chrysostomus.
itaque pulchritudinem istam inquiramus, & poterimus eam nobis comparare. Sic ille. Poterimus ergo; sed quot erunt tantam felicitatem adepti? Erunt equidem aliqui, erunt multi. Sed qui voto ad talis gloriæ culmen contenderint nos nescimus. Unam scimus D. Teresiam, femineæ virtutis opus, sed plusquam virili fortitudine, | Seraphica inquam, roboratæ. Dilexit eam Christus sicut dilexit Ecclesiam, nam & ipsa Ecclesiæ portio, neque enim EcclesięEcclesiæ conceptus est aliquis mentali abstractione formatus, sed singularium ad unum finem ordinata congeries, in quibus Christi Redemptoris intentum adimpletur. Unde & fidelium quivis dicere potest: Christus dilexit me, & tradidit seipsum pro me, ut me sanctificaret, mundans me lavacro aquæ in verbo vitæ, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam meo ex capite, non habentem maculam &c. Et hæc est D. Joannis Chrysostomi mens, ut adducta ipsius verba manifestant.
357
*Num. 47. col 2. errores tres. Quomodo
pro Quoniam in verbis Psalmi. Vix pro Vir. & Exigitur pro Erigitur. Si jungantur, orationem inchoatam conficient: Quomodo vix exigitur. Sicut & correctiones. Quoniam vir erigitur. Et possunt doctrinali instituto deservire. Cùm enim dicat Apostolus 2. Cor. 4. v. 17. de præmio loquens gloriæ supra modum in sublimitate,
2. Cor. 4. v. 17.
& æternum gloriæ pondus esse, meritò sciscitari cum admiratione possumus: Quomodo vix exigitur quidquam quod cum illo habeat aliqualem proportionem? de quo idem: Momentaneum hoc & leve nostræ tribulationis. Unde factum nonnullos Theologos in eo condignitatem meriti non posse intervenire judicasse, nisi quatenus Deus opera nostra supra eorum meritum acceptarit. Id quod etiam ab Apostolo indicatum Rom. 8. v. 18. verbis illis: Existimo enim
Rom. 8. v. 18.
quòd non sunt condignæ paßiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. Neo sunt illi aut pauci, aut contemnendæ auctoritatis, ut videri potest apud P. Suarez Tomo 3. de Gratia Lib. 12. Cap. 17. n. 2. & 3. Quod licet ille, & plures alij negent in sensu, quem Auctores hujusmodi amplectuntur, quem neque nos verum reputamus: res tamen incerta est, & semper locus admirationi relinquitur, sicut & pro redditione gratiarum ingens motivum, cùm quidquid est valoris in operibus nostris momentaneis & levibus, per Dei misericordissimum beneplacitum habeamus. Hoc ipsum momentaneum & leve scriptionis hujus opus supra modum in sublimitate, æternum gloriæ pondus potest operari. Sit ita utinam in hoc & alijs. Quærenti ergo: Quomodo vix exigitur? respondendum, Quia gratia momentaneum illud & leve dignum reddit, & ita convenientem inducit proportionem, quam debemus Christo, quia gratia & veritas per IESVM
Ioan. 1. v. 17.
Christum facta est. Joan. 1. v. 17. Etiam si momentaneum & leve ipse nobis contulisset donum, æternam profectò gratitudinem mereretur, dantis digna æstimatione perspecta. Quid ergo de excellentissima & æterna dicendum largitione, quam momentis singulis possumus experiri? Sic ergo manus illius tornatiles, plenæ hyacinthis. Cant. 5. v. 14. Cœlestem colorem hyacinthus refert, quia cælestis sponsus facilè gloriam cælestem impertit manibus tornatilibus, quod ob celeritatem operum ejus dictum, quatenus quod tornatile sit, velocissima fit operatione, ut ab Eucherio dictum Lib. 3. in Lib. Regum, cujus & illud: Per opera quæ fecit, nostros ad quærenda cælestia erigit sensus.
358
*Jam quod correcta oratione dicitur:
Quoniam vir erigitur, ad condemnationem superbiæ & ambitionis referri potest, si recordemur Core & seditionis sociorum contra Moysen & Aaron, ad quos ille: Multùm erigimini
Core & Sociorum supplicum.
filij Levi. Numer. 16. v. 7. Potest ergo horrendus ille successus ritu Emblematis depingi cum hoc lemmate: Quoniam erigitur vir. Nihil enim neque in divinis, neque in humanis litteris tale extat punitæ à Deo superbæ ambitionis argumentum. Et scimus quidem ingentia eo in genere patrata crimina, nec tamen quid simile pro punitione unquam accidisse. Solam Drahomiram S. Venceslai Bohemiæ Ducis matrem terræ hiatu absorptam legimus, quæ Boleslao filio auctor fuit, ut sanctissimum fratrem interficeret, insana illa mulieribus innata regnandi cupidine. Quod qui
Interfectorum S. Venceslai.
dem solus immane fuit; cui patratum in Moysen & Aaron videtur Dominus coæquasse. Adeò est apud Deum odiosa & execrabilis ambitio, quando in ejus studiosa malignitas resultat amicos. Et Core quidem in crimine socij cum eo à terra absorpti: in Drahomira autem non ita à divina justitia peractum; interfectores enim alij in furorem versi se in præceps dederunt, alij proprijs se ensibus trucidarunt. Ex illis autem præcipuus Boleslaus frater, qui à matre ad scelus vigilantiore excitatus eum in templo invadit, ac primo ab ictu suo frustratus, ense sibi de manibus ob insperatum stuporem elapso, mox redeunte animo & furore, quem sceleris participes clientuli extingui non patiebantur, ictum repetit, ac facilè inermem fratrem, patienterq́ue plagam excipientem interficit. Ut est apud Surium Tomo 5. die 28. Septemb. & alios. Nec tamen adeò impium fratricidam, sui sæculi Cainum aut devoravit terra, aut supplicio alio prodigiali affectum scimus, sed regnare permissum tyranni ritu, unde sævus cognomine dictus, ut ipsi pro supplicio infamia fuerit, quæ & majus & gravius solet esse Principibus, gravioribus alijs æternitati jam jam imminenti reservatis. In Drahomira autem non unum illud tantùm parricidalis ambitionisscelus, sed & horrendum aliud perpetratum, Ludemillam enim S. Venceslai aviam, sanctissimam feminam interfecit. Illam ergo, quam pati jam non poterat terra,
Terra aliquando noverca.
insperatò dehiscens apprehendit, compressura dehinc, & condigno affectura supplicio, ut quæ matrem crudelem egerat, matrem aliàs communem terram novercam crudelissimam, sed Dei justissimi vindicis, obsequentem ministram pateretur. In his ergo divina est providentia suspicienda, & humili veneratione mactanda, quæ circa scelerum immanium supplicia non unam servat aut normam, aut stylum. Circa Core autem & socios pariter à
matre etiam communi devoratos, expendendum illud: Multùm erigimini filij Levi. Illi ergo per superbiam nimiùm quantùm se erigentes, matrem non agnoscere videbantur, terram inquam, pro qua S. Job: Nudus eggressus sum
Iob 1. v. 21.
de utero matris meæ, & nudus revertar illuc. | Job 1. v. 21. in terræ inquam ventrem, ut communis est sensus Interpretum; pro quo Eccli. 40. vers. 1. Vsque in diem sepulturæ in matrem om
Eccli. 40. v. 1. Virgilius.
nium. Et Virgilius 11. Æneid.
Non jam mater alit tellus, viresque ministrat.
Et eruditio P. Gasparis Sancij. Qui nimis autem per superbiam eriguntur, eam non videntur matrem agnoscere, quibus Siracides oblivionem istam exprobans notum illud objectat: Quid superbit terra & cinis? Eccli. 10. v. 9. Quasi
Eccli. 10. v. 9.
dicat: Quomodo matrem non agnoscis, si autem agnoscis, unde tibi superbia? Non ergo agnoscentes matrem meritò illa nec filios agnoscit, & ita uti alienos absorbet, comprimit, & sinu durissimo exceptos torquet, carcer, æternumq́ue ergastulum, futura. O superbięsuperbiæ supra quàm dici potest exitum infelicem! O ambitionis durissimum Colophonem!
§. IV.

§. IV.

Eruditionis aliquid erratorum occasione.
[359]
*NVm. 53. col. 2. Pravaris pro Gravaris.
Circa verbum non Latinum.
Error sine sensu aliquo, quia Pravaris Latina vox non est, licet existimare aliquis possit dari verbum Pravo, cujus sit compositum Depravo; quod tamen non ita est: neque enim omnia verba, quæ compositionem sonant, à simplicibus veniunt, cùm id sæpè ratione nominum accidat, ut Demento, Derivo, Debilito, Decumino, Decapulo, Prædor, Prælumbo, Premior Reciproco, Remigo, & alia in Lexicis reperienda. Pro quo hæc satis. Num. 54. col. 3. sic extat: Propria sibi pugnare videntur veritate. Corrige, Pro ipsa licet sensus non absurdus stare posset; insinuatur tamen posse & veritatem impropriam inveniri: quod revera ita est, dum veritas ab eo profertur, ad quem ejus prolatio mi
nimè pertinebat. Ab amicis sancti Job multa dicta, quæ non solùm vera, sed quasi prophetica sunt à magnis Interpretibus reputata. Et tamen Deus sic de illis: Iratus est furor meus
Iob 42. v. 7.
in te (Eliphaz) & in duos amicos tuos, quia non est is locuti coràm me rectum, sicut servus meus Iob. Sic Job 42. v. 7. Unde enim illis auctoritas ad correctionem ita acrem erga eum, qui nullo erat illis jure subjectus, sed nuper potestate & auctoritate magnus inter omnes Orientales? Cap.
Cap. 1. v. 3.
1. v. 3. Neque enim paupertas in talibus jus cuiquam erga illos confert, ut pro libitu possint reprehendi. Præclarè ergo illi de divinis locuti, & insignes se ostendere magistros, sed in doctrinæ applicatione peccarunt, dum talem erga sanctum Job existimarunt Deum, qualem ejus peccata mererentur. Quod P. Gaspar Sancius paucis explicuit dicens non fuisse opportuno tempore locutos, id est, loquendi cir
P. Sancius.
cumstantias neutiquam observasse. Quod etiam aliter potest declarari, ut scilicet non propriæ veritates sint, quæ judicio hominum tales semper judicantur, cùm tamen apud Deum tales non sint. Pro quo D. Gregorius Magnus ita scribit Lib. 35. Moral. 6. & quidem quantùm ad
D. Gregorius.
humana judicia in verbis suis amici ejus multa illo rectiùs dixisse crederentur: sed veritas aliam ex occulto regulam proferens, ait: Non est is locuti coràm me rectum, sicut servus meus Iob. Sic S. Doctor. Et sic videmus non semel accidere, ut multa humano judicio vera, & ut talia à Prædicatoribus reprehensa, in Dei oculis talia non sint, unde circa hoc multa est procedendum cautela, & non solùm prudentiæ, sed charitatis & justitiæ leges observandæ.
[360]
*Num. 55. col. 2. ita in textu: Interrnæ
ationi. Ubi r quæ superfluit in Internæ, deficit Rationi. Ita enim evenire solet, ut quæ superfluunt in multis, alijs desint, unde & contra Christianam indigeant charitatem: unde & Christus admonet: Verumtamen quod superest, date eleemosynam: & ecce omnia munda sunt vobis. Lucæ 11. v. 41. Ubi plana & simplex expositio est, Quidquid habetis superfluum, licet
Lucæ 11. v. 41.
subtiliores alias expositiones adducat P. Cornelius; sic enim communis Theologorum sensus amplectitur. Unde & diaboli conatus invaluit, ut increscat vanitas, & ita nihil superfluat, stetq́ue eo modo recepta Theologia de superflui tantùm erogatione sententia. Plus ergo aut diabolus aut mundus, quod perinde est, quàm suis in pauperibus Christus habet. Dimidiam chlamydem pauperi D. Martinus
D. Martini laus.
attribuit, minimè superfluam, qua Christus indutus apparuit, de quo nuper plura. Ad quem modum apparere & diabolus posset indutus multis, quæ data ipsi, non solùm quia meretricibus, sed quia & vanitati, & dicere: N. meus Catechumenus hac me veste contexit, inferni inquam candidatus: Sicut enim in voce dicta Interrnæ duplicatum rr. ita & in talibus reprobationis insignia, ut in judicij extremi forma à Christo proposita apparuit, immisericordibus reprobatis Matth. 25. Ubi duplex illa legitur dicente in primis & Rege, & Iudice Christo: Discedite à me maledicti &c. v. 41. Ad quæ quidem Respondebunt & ipsi dicentes: Do
Matth. 25. v. 42. 44. & 45.
mine, quando te vidimus esurientem &c. v. 44. Sed & ipsis responsum ab illo sententiam replicante reddetur: Tunc respondebit illis &c. v. 45. Et ecce omnia munda sunt vobis. Dictum de hoc aliàs, sed addendum modò quorumdam expositionem non levium Scriptorum extare, qui hoc à Christo dictum Ironicè arbitrantur, cum allusione ad præcedentia: Nunc vos Phari
Lucæ 11. v. 39.
sæi, quod de foris est calicis, & catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina, & iniquitate, v. 39. Hæc cùm ita se haberent, eleëmosynunculis credebant fieri ab ipsis satis, & ita mundatos posse ante Dei oculos apparere. Quod equidem errare erat in principijs divinæ legis, juxta quam & facienda integra restitutio, & non qualescumque pro peccatis eleemosynæ faciendæ; sed quæ cum illis habeant justam proportionem. Unde & non Pharisæis timendum, ne, cùm sibi omnia munda credant, paucarum eleëmosynarum largitione, & æternitatis beatæ se candidatos reputent, cum ijs, de quibus nuper, audiant horrendum illud: Discedite: cujus consideratione quis non totis artubus contremiscat?
[361]
*Num. 66. col. 2. erratum tripliciter
Circa tres errores.
Loquax pro Loquar. Sapientiam pro Sapientium. Desiderata pro Desudata. Et primus quidem | error quia circa verba Scripturæ versatur, minimè tolerandus. Quatenus verò loquenti aliàs adaptari potest, sensum potest minimè absurdum habere. Loquax etenim Eliu, de quo ibi, unde & ejus loquacitas reprobata à Domino, ut vidimus n. 289. & qui tales vitam in loquela continua videntur habere constitutam,
uti in respiratione, quæ si desit, se morituros suspicentur. Ut quodammodo impleatur in ipsis Versio illa: Factus est homo in animam loquentem, pro eo, quod habetur Genes. 2. v. 7. in animam viventem. Duo autem errores alij susti
Gen. 2. v. 7.
neri possent, In concione inquam Sapientiam detonare, & suggesta desiderata, scilicet comparata: licet sensus ita vividus non videatur. Quo loquendi stylo Claudianus usus in Consulatu Manlij Theodori, dum cecinit:
Desudata suggesta.
Te quoque naturæ sacris, mundique vacantem,
Emeritum pridem, desudatisque remotum
Iudicijs, eadem rursus complexa potestas
Claudianus.
Evehit, & reducem notis imponit habenis.
Ita ergo & desudata dici potuere suggesta, quod ad pręlapræla typographica sunt qui & tran
Et præla typographica.
stulerint, dum pro claris Scriptoribus asserunt desudare. Quod & ad ineptos referri & meritò potest, pro quibus illa, dum invita, magis videntur laborare. Quæ cum rubore profero, dum propria considero. Sed quidem non tantùm nobili tritico, hordeo etiam, spelta, avena, milio, farre, & granis similibus molendina desudant, quia & illa humanis usibus, licet non delicatis gustibus, possunt deservire. Ubi & quod Molendina, dixi, erunt ex delicatis hujusmodi qui fastidiant, quia benè Latinum non est, & molarem lapidem dici melius potuisse; sed parcant modò, dum nos minutioribus hasce relictis, ad utiliora alia properamus. Si & addamus priùs Num. 68. col. 1. Provectu positum pro Proventu. & col. 3. Præclarè pro Præclari. Ubi dici, nec improbabiliter posset, sicut à Provenio Proventus, dicitur, ita & à Proveho Provectum substantivum derivari. & ejus significatum instituto præsenti posse convenienter aptari. Sed quia non ita videtur usu receptum, nolo cum Grammaticis lite parùm utili decertare.
362
*Num. 74. col. 1. depravatus locus
Ioan. 10. v. 17. ubi loquitur Christus: Proptereà me diligit Pater &c. nam additum, quo sensus redditur contrarius, pro Me scilicet Nec, & quî hoc stare queat ut Pater non diligat Filium de illius semper gratissimo obsequio sollicitum?
Ioan 10. v. 17.
Quia ego pono animāanimam meam. Cujus voluntas voluptas mea est, ipsa mihi pretiosior vita. Poterat alicujus depravata stoliditas suspicari Patrem Christum non amasse, eo utens argumento, quo ipse usus, quia scilicet eo sic volente mortuus: quandoquidem malorum omnium maximum, mortem scilicet, non sategerit evitare. Amare enim bene velle est, aut aliquid ad amorem necessariò spectans, ut ex Philosophia notum. Sed quidem argumentum ejusmodi nullius momenti est: quandoquidem mors, quæ maximum naturæ malum est, à Deo ita elevari potest, ut Christo maximum bonum sit, & ad Patris gloriam ita conferat, ut nihil in ordine ad illam possit majus, immò nec simile cogitari. Quid ita gloriosum Patri, quàm ut Deus pro Deo, factus ipsi sacrificium moriatur? In quo quidem voluntas & voluptas Christi satis habetur perspecta, sine illa enim stare sacrificium tale non poterat, cùm à nullo posset immensa ejus potentia subjugari.
Unde ipsum dicentem audivimus: Quia ego pono animam meam. Unde valde fuit sua in Passione sollicitus, ut apertè cognosceretur voluntariè seipsum tormentis obtulisse. Quod in sacro hymno ab Ecclesia celebratum,
Sponte libera Redemptor
Paßioni deditus.
Ubi quod spōtèspontè Passioni deditus fuerit videbatur sufficienter indicatum, si sponte deditus diceretur; sic enim communi loquendi modo receptum, qui & Scripturæ in usu Exodi 34. v. 2. Qui sponte sua obtulerant. Levit. 7. v. 16. Si
voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, & sæpè alibi. Sed illud magis speciale Numer. 15. v. 25. & rogabit Sacerdos pro omni multitudine filiorum Israel, & dimittetur eis, quoniam
Num. 15. v. 25.
non sponte peccaverunt. Vbi manifestissimum est plenam libertatem indicari, sine qua grave peccatum non est. Cur ergo sponte libera dictum? Ideò equidem, ut de perfectissima in Passione libertate testimonium clarissimum redderetur. Sponte aliqua fiunt, quæ tamen non liberè Sic Levit. 25. v. 5. Quæ sponte gignet
humus. Isai. 37. v. 30. Quæ sponte nascuntur. De quo & Virgilius Georg. 4.
Sponte sua Sandix pascentes imbuet agnos.
Quod & in Christo videtur indicare Evangelicus Vates verbis illis: Sicut ovis ad occisionem ducetur. Isai. 53. v. 7. Vt ergo non tantùm spontanea utcumque voluntas in Passione Christi signaretur, additum, Libera, quod & ab Evangelico etiam Vate satis apertè demonstratum dum eodem in loco sic dixit: Oblatus est quia ipse voluit. Circa quod D. Bernardus Sermone in Feria 4. majoris hebdomadæ sic habet: Fidelis sermo, & omni acceptione dignus:
D. Bernardus.
quia enim voluit, oblatus est: non modò voluit, & oblatus est, sed quia voluit. Hæc ille, & alia. Hoc autem quantum ipsi fuerit gloriosum in præfato est etiam hymno designatum, cujus illud initium:
Pange lingua gloriosi
Lauream certaminis.
Gloriosi inquam ob multiplices victorias, de quibus in Epithalamio ex professo actum.
363
*Et glorificavi, clamat Pater, & iterùm glorificabo. Joan. 12. v. 28. Sic Versio Syriaca,
Ioan. 12. 27. & 28.
S. Gaudentius, Franciscus Lucas, & alij, ubi Vulgata habet: Et clarificavi, & iterùm clarificabo. Quibus verbis respondit sic poscenti Filio: Pater clarifica nomen tuum. Ibid. Vbi & Glorificatio postulata, sic enim responsio congruit petitioni. Vbi quod & præcesserat, observandum, sic enim Dominus: Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam: Pater, salvifica
me ex hac hora. Sed proptereà veni in horam hanc. v. 27. Circa quod D. Joannes Chrysostomus Homil. 66. in Joannem ita scribit: Ita perturbatus est, ut etiam à morte absolvi cuperet, si licuisset: hæsunt humanæ naturæ imbecillitates, &
D Ioannes Chrysostom,.
quid dicam, inquit, cùm mortem deprecer? | Proptereà veni in horam hanc: quasi diceret: Licet moveamur, & perturbemur: mortem tamen non fugimus: nam ita nunc perturbatus non recuso, ferendum est quod instat. Non dico enim, libera me ex hac hora, sed Pater clarifica nomen tuum. Et licet perturbatio me dicere cogat, contrarium tamen dico. Clarifica nomen tuum, hoc est: Duc me jam ad crucem. Hæc S. Doctor: juxta quæ satis perspicuum habetur quanta cum libertate Christus ad Passionem venerit, quandoquidem obsistente humanæ naturæ imbecillitate, non solùm contra illam animositas ejus insurrexerit, sed etiam duci se ad crucem postularit. In qua postulatione illud est consideratione dignissimum, quod verbum nullum Passionem exprimens inveniatur, & tamen D. Chrysostomus id, quod jam vidimus, pronuntiarit, apud quem Dominus: Duc me jam ad crucem. Vult ergo petitionem crucis illam ipsam esse, cui respondit Pater: & clarificavi &c. dum scilicet dixit: Pater, clarifica nomen tuum. Petitio ergo Paternæ glorificationis, petitio crucis est, & dum utrumque petit, suam sic glorificationem exposcit: crux enim utriusque glorificatio est: licet de sua gloria modestissimè, & quasi circumloquendo proloquatur, unde idem S. Doctor ita subdit: Indicat se pro veritate mori, quod Dei gloriam appellat: & hoc post crucis mortem contigit. Debebat enim orbis terrarum ad Deum converti, & in Dei cognitionem venire, & ipsum colere. Verùm hoc non Patris tantùm, sed & Filij gloria: quod tamen tacet. Tantùm ille, nec plura Nos, ubi & complura possent dici, si illud tantùm adjiciamus. Num. 75. pro Num interrogativo haberi Cùm, ex quo legitima constructionis forma corrupta, unde suo reddenda decori.
§. V.

§. V.

Errorum pertinacia doctrinali eruditione sanata.
364
*NVm. 76. col. 2. sic positum: Divino
ac proposito conformantes. Ubi in eo error, quòd Ac pro se mutatum, sensu languenti relicto: neque mirum, ut fervens in principio propositum humana ex fragilitate languescat, unde necessarium est, ut auxilio gratiæ non frustrato, si proficere volumus, si ad metam pervenire cursu felici, roboretur. Quod equidem pulchrè & vivaci spiritu dictum à Venerabili Thoma à Kempis, vel ab alio, quicumque ille sit Auctor libelli aurei de Imitatione Christi Lib. 1. Cap. 19. omnino legendi à quocumque profectus sui in spiritu diligenti æmulatore. Secundùm propositum nostrum, cursus
Thomas à Kempis.
profectus nostri: & multa diligentia opus est benè proficere volenti. Sic ibi cum alijs. De sapientia sic per excellentiam Sapiens: Super salutem &
Sap. 7. v. 10.
speciem dilexi illam, & proposui pro luce habere illam: quoniam inextinguibile est lumen illius. Sapient. 7. v. 10. Ubi quidem si de sapientiæ studio sermo est, egregium nobis exhibetur exemplum pro continuatione virilis propositi. Qui enim studio sapientiæ operam navare proposuit, si in eo frigescat, ex ijs erit, de quibus Apostolus 2. ad Timoth. 3. v. 7. Semper discentes, & numquàm ad scientiam veritatis perve
2. Tim. 3. v. 7.
nientes. Neque dissimiles, qui in negotio spiritualis profectus, cùm proposuerint, relanguescunt. Sed majus ibi aliquid perdocemur, ut scilicet circa sapientiam mysticam, & spiritualem negotiationem, sic urgeamus propositum, ut viriliter assumptis laboribus insistamus. Ubi quod dicitur pro luce habendam, cùm illius lumen inextinguibile sit, polarem videtur stellam designare, ad cujus conspectum navigatio dirigitur, quia numquàm ejus lumen occultum, unde sicca ab Ovidio dicta, eo quòd horizontali pelago numquàm videatur immergi. Qui ergo illam proponit & intueri & sequi, navigantem se indicat: unde & semper in cursu progredientem, quia navigantibus cessare non licet, dum spirant venti; quod in spiritali navigatione non accidit, semper enim divini Spiritus aura conanti, & petenti adest, ut ibidem: Invocavi, & venit in me Spiritus sapien
Sap. 7. v. 7.
tiæ. v. 7. Spiritus enim sanctus, spiritus sapientiæ est. Isai. 11. v. 2. & requiescet super eum Spiritus Domini, Spiritus sapientiæ &c. Supra salu
Isai 11. v. 2.
tem ergo & speciem diligenda.
365
*Ubi duo quædam proponuntur, qui
bus solet proficiendi propositum infirmari; salutis inquam & speciei immoderata custodia. Propositum siquidem sine corporis nequit mortificatione constare, quæ multis saluti incommodatura proponitur: id quod licet verum aliquando futurum, regulariter loquendo non curandum, licet aliquale sit incommodum ea ex parte sustinendum. Unde quidam ex Nostris dicere solitus propter regularem observantiam meritò posse vitam decem annis subtractis, breviari. Præterquam quòd Sanctorum illustrissimi, in quibus mira viguit austeritas, longissima vitæ spatia percurrerunt, quod in Divis Paulo Eremitarum primo, Antonio Magno, Hilarione, Hieronymo, Romualdo, S. Francisco de Paula, & alijs compertissimum habemus. Ante quos D. Jacobus Minor, aliàs inter Maximos numerādusnumerandus supranonagenarius, de cujus vitæ austeritate notum est quot & quanta prodigia referantur. Jam quod ad speciem attinet pro qua in GręcoGræco, forma, & pulchri
A studio placendi hominibus.
tudo habetur, ad eam est curam referendum, qua student homines alijs placere, nec singulares, & ita despicabiles, aut molestos apparere. Id quod apud Hispanos dici solet, Mirar por el que diràn. In quo quidem singularitatem vitandam sæpè esse non abnuo, pro qua nobilis Hispa nus Poëta sic filio inter alia scripsit:
Huye singularidades
Singularitates vitandæ.
De escandalos, y aun de exemplos,
Que el ser singular un hombre,
Es herida aun en lo bueno.
In ijs autem quæ ad Dei legem, aut Ecclesiæ præcepta, vel Prælatorum spectant, hostilem illam machinam superandam in Epithalamio ostendi, pro quo & integer extat liber cujusdam Societatis nostræ Patris, quem relegisse præstabit. Modò Vatis Regij expendamus | illud ex Psalmo 52. v. 6. Quoniam Deus dißipa
Psal. 52. v. 6.
vit omnia ossa eorum, qui hominibus placent: Confusi sunt quoniam Deus sprevit eos. Ubi Cardinalis Bellarminus sic exponit: Id est, debilitat
Cardinalis Bellarminus.
omne robur eorum: ossa enim in Scripturis pro fortitudine paßim accipiuntur. Nullum ergo robur,
fortitudo nulla in propositis sperari potest, ubi in ijs, qui proponunt studium placendi hominibus recognoscitur. Et quidem Psalmus prædictus illud habet exordium: Dixit incipiens in corde suo; Non est Deus. Unde eorum, quæ sequuntur, contextura descendit. Ut meritò eos, qui hominibus, contempta Dei lege, placere satagunt, inter eos nominandi veniant insipientes, qui dicunt in corde suo non esse Deum. Non enim aliter videntur se gerere, quàm si Deum esse negarent, quandoquidem ipsius legi curam placendi hominibus facto ipso indicant, aut ostendunt, penitus præferendam. Quid ergo à Deo sperent illi nisi æternam confusionem? Confusi sunt, qui confusionem laudabilem coràm hominibus timuerunt. Quid nisi perpetuum ejus, qui & ipsum despexere, despectum? Quoniam Deus sprevit eos. Quod ad præsentem statum etiam referendum. Ubi horribile subintrat illud Eccles. 7. v. 14. Considera opera Dei, quòd nemo poßit cor
Eccles. 7. v. 14.
rigere, quem ille despexerit. Et quis ad hæc non exhorrescat?
366
*Num. 98. in Titulo Corollarij pro
De amore inimicorum.
Pectoris extat Peccatoris. Et quod ad veritatem sententiæ attinet, stare illa meritò posset, ut scilicet in Christiano inimicorum dilectio foveatur, qua se ad illos extendat, quia juxta D. Jacobi verissimum effatum, In multis offendimus
Iacobi 3. v. 2.
omnes. Jacobi 3. v. 2. In quo duplex sublucet ratio. Prima ex eo quod offendentes in multis alios, eorum benevolentia pro dimissione offensionum indigemus: ut sic nos eadem mensura cum alijs metiamur, & licet secundùm præsentem statum habeat quis sibi persuasum à nullo sibi inimico imminere periculum, quia nullum se meminit offendisse, de futuro quis possit esse securus? Præterquam quòd sæpè accidit, ut dum quis ita credit, aliter res habeat, dum multi, ex imaginarijs fundamentis ad inimicales affectus moveantur. Audiendus Apostolus sic Galatis scribens: Sicut Angelum Dei
Gal 4. v. 14 15. & 16.
excepistis me, sicut Christum IESVM. Testimonium enim perhibeo vobis, quia si fieri posset, oculos vestros eruissetis. Galat. 4. v. 14. & 15. Et quis apud tales inimicale quidquam futurum credidisset? Audiatur jam ille: Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis. v. 16. Quod equidem minimè sibi cœlestis Magister persuaderet, nisi experimento id certissimo comperisset. Secunda majoris ponderis est, In multis
enim offendimus omnes, non solùm homines, sed Deum, & ita benigna ejus indulgentia nobis necessaria est, & corditus expetenda. Sic autem orandum uti à divino sumus Præceptore perdocti, & divina institutione formati audemus dicere: Pater noster. Et statim: & dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus debitoribus nostris. Si ergo verè & ex animo orandum, verè & ex animo dimittendum, nequis contra se ipsum sententiam damnationis proferat, summæ infelicitatis meritis audiendus. Expendendum illud: Divina institutione formati audemus dicere. Hoc & Sanctissimi quique proferre debent: Deum enim compellare Patrem quis auderet, nisi divina institutione formatus? Quanta ergo jam audacia sit, eum, qui inimico parcere renuit, & dimittere debita, ad quæ dimittenda tenetur, obstinatè recusat, Deum & vocare Patrem, & impudenter exorare? In eo quidem quòd ita se gerat, peculiari ratione à paterna compellatione repellitur, cùm dicat Dominus dilectio
nem inimicorum injungens: Vt sitis filij Patris vestri. Matth. 5. v. 45. & quidem cùm Orationem Dominicam proposuisset, ut sequenti Capite legitur, & tot in illa sint, circa quorum declarationem doctrinam ampliorem proponere potuisset, in sola id petitione præfata ab ipso factum invenimus, dum post Amen ita subdit, Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet & vobis Pater vester cœlestis delicta vestra. Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra. Matth. 6. v. 14. & 15. Ubi de quibus debitis loquatur, aperuit: neque enim legalia debita remitti imperat, cùm debeant justitiæ jura servari, sed morales offensiones, & quod ChristianāChristianam violat charitatem. Ubi quod apud D. Jacobum occurrit præfato in loco juvat adnotasse, sic enim ille: Nolite plures magistri fieri, fratres mei:
Iacobi 3. v. 1. & 5.
scientes quoniam majus judicium sumitis. v. 1. & statim: In multis enim offendimus omnes. Ubi quidem licet offendere idem ac cadere sit, ex eo non tollitur quin etiam pro offensione in recepta significatione sumatur, cadentes enim Deum offendimus, & offendentes cadimus: ideòque & quod de judicio præmittitur, ritè cadit, cùm se Deum ostendat offensum, quandoquidem de judicio agit, & quidem non qualicumque, sed gravi, & tale quidem esse illud ex eo quod quis magisterium, seu magistratum, (sic enim docti Interpretes) & sic sæcularem, aut EcclesiasticāEcclesiasticam Prælationem ambiat, ex eo inter alia accidit, quod inimicitiarũinimicitiarum fontes & fomites assumantur, ex eo quod inter illos oriatur ambitio & contentio, dum unus alium excellere aut supprimere satagit: quod à P. Corne
P. Cornelius.
lio sapienter adnotatum. Inde ergo magnum judicium, quia scilicet inimicitiarum occasiones expetuntur. Quale ergo illud, & quàm formidabile pro ijs erit, qui non occasiones tantùm quærunt recedendi ab amicis, quod à Spiritu sancto suggillatum Proverb. 18. v. 1. sed inimicitias fovent: & judicium quando orant, petunt, & sibi manducant & bibunt, quia & dum comedunt & bibunt cogitationibus illis ad vindictam semper instantibus saginantur. Miseret me illorum: utinam & Deus meis, & meliorum me precibus ad miserendum, Christiana illis immissa charitatis dulcedine moveatur.
367
*Num. 99. col. 2. Perpetuis principatus,
pro Perpetuus principatus. Utrumque verum juxta id, de quo ibi: nam & dabitur ducibus Christianis perpetuus principatus, & perpetuis etiam dabitur: id quod eo ipso satis erat perspicuum, quòd perpetuus principatus dicitur, | sic enim & qui eodem potientur, perpetuos futuros habetur manifestum. Et ideò sententia, quæ principatui perpetuitatem adscribit suo cum decore & proprietate, Scriptore, de quo ibidem dignis, penitus præferenda. Et qui vicerit, & custodierit usque in finem opera
Apocal. 2 v. 27. & 28.
mea, dabo illi potestatem super Gentes, & reget eas in virga ferrea, & tamquàm vas figuli confringentur: sicut & ego accepi à Patre meo: & dabo illi stellam matutinam. Apocal. 2. v. 27. & 28. Ecce perpetuum & amplissimum principatum, & cui ille? Vincenti, & custodienti opera
P. Cornelius.
Christi usque in finem: id est, ab eo præcepta, ipsiusque exemplo firmata, ut doctè P. Cornelius exponit. Nullum autem præceptum ita Christus suo firmavit exemplo ac illud, quod de inimicorum dilectione protulit, pro quibus in cruce jamjam moriturus exoravit. Et citatus quidem Scriptor genuinam expositionem esse affirmat, quæ ad judicij diem præmij præfati largitionem refert, quando Sancti Victores, & Dei mandata custodientes usque in finem vitæ, creabuntur à Deo judices orbis, & cum Christo gentes impias condemnabunt. At di
Notanda expositio.
ces præmium hujusmodi tunc temporis conferendum, finiendum etiam judicio peracto, unde non apparere quomodo sit perpetuus futurus principatus. Sed verò observandum quod additur: Sicut & ego accepi à Patre meo. Atqui
v. 28.
Christus non temporarium, sed perpetuum à Patre accepit principatum: unde & eum qui vicerint, & opera ejus custodierint suo & pręceptopræcepto & exemplo firmata, perpetuo participatu perfruentur. Unde & quos in judicio virga confringent ferrea, suo semper sub dominio retinebunt, nec solùm homines, sed etiam dæmones, ad nutum servituros. Jam quod ad stellam matutinam attinet, magna est apud Interpretes, & erudita varietas, pro qua is, quem præmisimus, consulendus. Et quidem ex illis plures Luciferum intelligendum affirmat, quem constat stellam Veneris compellari: amoris inquam, quæ solem & præit, & sequitur, Christum inquam, cujus amorem erga inimicos qui imitati fuerint, ipso felicissimè fruituri: qui dum se uti Luciferum promittit, cùm ait: Ego sum stella splendida & matutina. Apocal, 22. v. 16. Uti perfecti se amoris exem
Cap. 22. v. 16.
plar inducit, unde & imitationem ejus peculiarem exquirit.
368
*Num. 101. col. 2. Amplexam pro Am
plam. 102. col. 2. Perpetua pro Perpetrata. Ubi de Virgine sermo, quia verbum Perpetro etiam in bono usurpari solitum. Si tamen modò id scriberem, eo usus non fuissem, quia frequentiùs in malo illius usus adhibetur; & ubi de Virgine agitur, quidquid indecentiæ apparuerit, debet penitus relegari. Si ergo Patrata dictũdictum fuisset, nihil esset, in quo quisquam posset hęrerehærere, licet minùs commodũcommodum conclusioni periodi videretur, de quo nimium non est Ecclesiastico Scriptori curandum. Bene verò ut cùm de Virgine loquendum, omnis in eo decentia servetur. Roganti Virgini verbis illis: Quo
Lucæ 1. v. 14. & 15.
modo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Respondit Angelus: Spiritus sanctus superveniet in te: & Virtus Altißimi obumbrabit tibi. Lucæ 1. v. 14. & 15. Ubi quidem observatione dignum occurrit, nihil de viro non interventuro eo in opere, ab ipso admixtum, sed Spiritus sancti, & virtutis Altissimi, quæ aut ipse est, aut divinum aliud: & sic labia ejus meram spirarunt divinitatem. Verè labia ejus lilia di
Cant. 5. v. 13.
stillantia myrrham primam. Cant. 5. v. 13. Quod quidem de Prædicatoribus multi Patres exponunt, unde & ad D. Gabrielem derivandum, qui Evangelicorum Prædicatorum primus, unde ab eo Prædicatores omnes sermonum suorum exordia desumunt, dum salutationes præmittunt. Et meritissimò quidem quia in Virgineæ salutationis officio labia ejus fuerunt lilia meram spirantia puritatem, quia & divinitatem, unde & myrrham primam, odorem inquam omnium pretiosissimum: & primam etiam, quia, ut diximus, prima fuit Evangelicæ prædicationis effusa fragrantia in illo Prædicatorum divinissimo formatore. Missus à Deo,
sic & Prædicator. Ingressus ad Virginem. Sic & ille, à cujus non solùm salutatione, sed invocatione præmissa, dicendi felicitas exoranda. Turbatur illa, quærit, & audit instruentem: Sic enim & facturus Prædicator cum præclaro illo ipsorum magistro, de quo dictum: Toletus docet. Movet etiam cognatæ Elisabeth exemplo, & tandem fructum prædicationis assecuitum, dum dicente Virgine: Fiat mihi secundùm verbum tuum, statim Verbum
V. 38.
caro factum est. Joan. 1. v. 14. & disceßit ab illa Angelus. v. 38. Quod & à Prædicatoribus accuratè præstandum, ut concione peracta in domum redeant, neque prædicationis fructum, & mercedem suam in vanis laudibus & convi
vijs recepturi. Novarinus in Vmbra Virginea n. 939. ex Alberto Magno, quem secuti alij, affirmat D. Gabrielem unum ex illis fuisse Angelis, qui nefandas civitates injectis ignibus destruxerunt, & ita peculiarem impudicitiæ hostem, & amatorem specialissimum puritatis, unde sic concludit versibus sui genij:
Puræ Virginis cultor sit hostis impuritatis,
Pudicamque qui Virginem adit, ab omni abeat
impudicitia.
Ex re quidem prorsus incerta, certi consequentia. Et erit, qui non sine ration abili fundamento contrarium sentiat; minus decens reputans ut salutaturus Virginem pudicissimam ex ijs Angelis venerit, qui in nefandis illis adstiterit civitatibus, etiam turpissima crimina puniturus. Minùs etiam verosimile apparet, quod Richardus à S. Laurentio de laudibus B.
MARIÆ Lib. 4. §. de humilitate ejus, responsum Archangeli paraphrasticè exornans profert, sic locutus: Noli propter propositum de promißione diffidere, quia Spiritus sanctus superveniet in te. Noli propter promißionem de proposito formidare, quia Virtus Altißimi obumbrabit tibi. Spiritus sanctus superveniet in te, ne per coitum corrumpatur integritas tua. Virtus Altißimi obumbrabit tibi, ne per libidinem polluatur castitas tua. Spiritus sanctus superveniet in te, & Virtus Altißimi obumbrabit tibi. Ministrabit substantiam, & non senties concupiscentiam: non suscipies semen ex viro, & fœcunda fructum ventris germinabis in Filio &c. Quæ quidem pudicissimæ Virgini non | erat decens obtrudi: cùm intelligenti, & adeò profundè, pauca, eaq́ue decentissima satis & plusquàm satis suffectura. P. Cornelius in præsentem locum ita scribit. Septimò Iansenius &
Decentissimus P. Cornelij.
Toletus. q. d. Virtus Altißimi te amplexabitur, & sua virtute fœcundam efficiet, sicut vir femināfeminam obumbrat & fœcundat in opere generationis. Verùm hoc nimis crassum, & parùm castis auribus pudicum videtur. Octavò, simpliciùs, & castius. Virtus Altißimi obumbrabit te, hoc est, arcanè arcanum maximum in te operabitur &c. Quibus castissimus, & pijssimus Scriptor ostendit quàm castè, pudicè & purè de Angelica sit salutatione, & consequenti allocutione loquendum.
§. VI.

§. VI.

Nova ex errorum semente & utilis seges.
369
*Num. 104. col. 2. Ostium pro Otio.
Otium malorum omnium ostium.
Quod stare quidem aliàs posset, cùm otium malorum omnium ostium sit, & laudata ibi Magni Cassiodori sententia, dum ait Lib. 1. 39. Natura siquidem humana sicut duris laboribus
Cassiodorus.
instruitur, ita per otia torpentia fatuatur. Quam quidem præclara quorumdam, qui egregiè laboraverant, peregrinationibus longis assumptis, ut experientia eruditi evaderent, eleganter expensa præcesserant. Ex quo infert fatuam reddi humanam naturam torpentium otiorum occasione. Ex quo & aliam nos elicere verissimam possumus, juxta id, quod ex Spiritus sancti habemus oraculo Eccles. 1. v. 15. Stultorum
Eccles. 1. v. 15.
infinitus est numerus. Ergo & infinitus numerus otiosorum: quandoquidem omnes otiosi fatui lunt. Hinc etiam fit, quod nuper dicebamus, otium scilicet esse ostium malorum omnium: sicut & est fatuitas, quæ disciplinæ incapax ut apud Siracidem: Cor fatui quasi vas confractum,
Eccli. 21. v. 17. & 22. v. 7.
& omnem sapientiam non tenebit. Eccli. 21. v. 17. Quod aptissima similitudine idem explicat Cap. seq. v. 7. dicens: Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam. Quidquid enim boni futurum in nobis, à cælesti magisterio futurum, & divinæ legis informatione: cujus est fatuus incapax, sicut vas confractum, quod conglutinari nequit: & ubi bona deficiunt, subintrant mala. Unde Psal. 49. post disciplinæ odium, malorum examina proponuntur. Tu verò odisti
disciplinam: & projecisti sermones meos retrorsum. v. 17. & statim: Si videbas furem, currebas cum eo: & cum adulteris portionem tuam ponebas. Os tuum abundavit malitia: & lingua tua concinnabat dolos. Sedens adversus fratrem tuum loquebaris: & adversus filium matris tuæ ponebas scandalum: hæc fecisti, & tacui. Existimasti iniquè quòd ero tui similis &c. Ecce malorum, criminum inquam catalogum usque ad blasphemiam contra divinam providentiam decurrentium, ut otium malorum omnium ostium agnoscamus. Nec de illo tacitum, cùm sedentem adversus fratrem audiamus: Sedens adversus fratrem tuum loquebaris. Circa quod ita scribit Cardinalis Bellarminus: Addit peccatum oris, quod non solùm adversus extraneos, sed etiam proprios fratres per linguam deliquerit. Sedens, inquit, adversus fratrem tuum loquebaris, id est, non obiter, & per iram, sed sedens otiosus, & pacato animo, studiosè, & longo tempore, detrahebas fratri. Sic ille. Nec nos modò plura cùm de illo aliàs.
370
*Num. 106. col. 2. Quid dicat pro Quasi
dicat. Num. 107. col. 2. Indignus pro Indigus. De Deo Sermo, qui nullius indigus, juxta illud Vatis Regis Psal. 15. Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Nullius ergo indigus. Sed an stare possit modus ille loquendi, Nullius indignus? Non videtur equidem penitus dissonare. Cùm enim non obstante supremo illius dominio, illud etiam possit apud homines residere, hortari possumus bonis fortunæ præditis, ut ipsi magis etiam pretiosa offerant, nullius enim indignus est: licet talis loquendi stylus non adeò conveniens videatur. Stat enim aliquem non esse indignum, nec tamen proptereà dignum esse. Indignus enim non est, qui nihil habeat, quo donum aliquod demereatur à liberalitate alterius processurum: nec tamen propterea dignus, quia dignitas, aut meritum importat, aut titulum aliquem superiorem. Sic natura humana in statu puræ naturæ non esset indigna gratiæ & gloriæ: cùm tamen ad statum gratiæ elevata, & gratiæ & gloriæ digna esse possit. Deus ergo non dicitur indignus eo quòd dignissimus sit ob titulos sublimes creationis, conservationis, & redemptionis &c. Vnde viginti quatuor senio
Dignus qualiter prædicetur.
res procidebant ante sedentem in throno, & adorabant viventem in sæcula sæculorum, & mittebant coronas suas ante thronum, dicentes: Dignus es
Apocal. 4. v. 10. & 11.
Domine Deus noster accipere gloriam, & honorem, & virtutem, quia tu creasti omnia, & propter voluntatem tuam erant, & creata sunt. Apocal. 4. v. 10. & 11. Ecce non indignum, sed dignissimum, pro quo titulo adeò præexcellentes allegati. Ubi cùm adorare dicantur viventem in sæcula sæculorum, quo ejus est æternitas designata, mirum est eam inter titulos non recenseri, propter quos dignus gloria, honore, & virtute prædicatur: omnes enim illi ad opera ejusdem referuntur. Ad quod dici potest adoratio
Commendata gratitudo.
nem illam, & gloriosas conclamationes ad gratitudinem præstandam ordinari, & ita neque æternitatem, neque attributa alia recenseri. quia motiva formalia gratitudinis non sunt. Vult ergo Deus nos erga ipsam gratitudinem secundùm suum formalem conceptum exerceri (adeò illi grata est) & ita attributa & perfectiones suas actum illum sibi placidissimum non intrare. Neque proptereà minùs ille gratus, quandoquidem dicuntur dare gloriam, honorem, & virtutem, & ipse accipere, uti eorum dignus, & ac si eorum dominus non esset, qui enim accipit, ejus, quod accipit, videtur caruisse: nemo enim dat alteri, quod jam ille habet, & ita neque recipere, quod habet, potest, in cujus erat plenissima possessione. Quod quidem à Domino sic agitur, ut gratitudini locus relinquatur.
371
*Num. 118. col. 1. Quem pro Quam, est
enim de misericordia sermo. Sed aliquando misericordia uti masculini generis invenitur. | Sic Threnor. 3. v. 22. & 23. Misericordiæ Domini quia non sumus consumpti: quia non defece
Thren. 3. v. 22. & 23.
runt miserationes ejus. Ubi quidem licet Scriptores aliqui illud Novi præteritum esse verbi Nosco censuerunt, minimè in Originali lingua versati, non esse verbum, sed nomen, & rectum Pluralis, docti & observantiores probant, & convincunt, aut evincunt Interpretes, ita ut perinde sit ac si diceretur Novæ, misericordiæ
Vt novæ illæ quotidie.
inquam, quia Hebræa vox respondens masculini generis, & placuit Vulgatæ Auctori illum retinere. Sic P. Martinus Del-Rio, P. Cornelius, & alij, apud quos variæ Versiones idem comprobantes. Ex quibus posterior ita scribit: Ergo novi, supple dies, quotidie clari & læti ex
P. Cornelius.
tuarum affluentia misericordiarum illucescunt nobis: vel novi, scilicet effectus misericordiæ tuæ apparent indies. q. d. Adeò non deficiunt misericordiæ tuæ, ut quotidie novas recipiamus, & novæ quotidie ipso summo manè celeriter nobis proveniant: nam cum sole, immò ante solem in ipsa aurora indies nova èex cœlo in homines beneficia, quasi manna depluunt. Sic ille & doctè, & piè. Sed cùm illud Novi directè misericordias significare & censeat, & probet, nihil certè videtur supplendum: & quod ad dies & effectus spectat, satis ex locutionis tenore clarescit. Dicantur ergo misericordiæ quotidie novæ, & cœlum manna multiplex in Orbe universo cunctis incessabili favore depluere. Pro eodem consulendus P. Gaspar Sancius, cujus veneranda memoria in præsentem diem incidit, qui notissimæ modestiæ Scriptor affirmare non dubitat eos qui verbum in citato Prophetæ loco, & non nomen accipiunt, errare Hebraici prorsus sermonis ignaros. Et hæc quidem non eo animo à me dicta ut errorem typographicum studeam defensare exemplo adducto, ubi translationis diversitas non potest suffragari: sed occasione inde assumpta doctrinalem doctrinam, & pietati fovendæ consentaneam, libuit induxisse.
372
*Num. 119. col. 2. Error notabilis, Mo
rietur pro Glorietur. Ubi locus D. Jacobi 1. v. 9. & 10. Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua: dives autem in humilitate sua: quoniam sicut flos fœni transibit. Ubi quidem sensus esse verus & congruus potest, quidquid de legitima lectione sit penitus retinenda: nam revera frater humilis in exaltatione sua morietur, quia in morte exaltatio ejus incipiet, licet eo usque omnium peripsema fuerit, & vilis terręterræ vermiculus: & superbi divitis humiliatio, etiam si supremum omnium habuerit principatum: sicut ille, de quo Isaiæ 14. v. 15. Verumtamen
Isai. 14. v. 15.
ad infernum detraheris, ad profundum laci: jactabundus inquam Tyri rex, Luciferi simulacrum: quando pauper Servulus, qui à primæ
S. Servuli beatus finis.
va ætate usque ad finem vitæ paralyticus jacuit in porticu prope Ecclesiam S. Clementis, Angelorum cantibus invitatus transivit ad gloriam paradisi: ad cujus tumulum Deus miracula creberrimè ostendit:
Martyrol. Romanum.
ut ex D. Gregorio Magno habet Martyrologium Romanum die 23. Decembris. & quod humilis tunc gloriari possit, mirum non accidit, quia in exaltatione sua habet magnum pro gloriatione hujusmodi fundamentum: quod quod autem dives & potens gloriari tunc queat, mirabile profectò est, in humilitate inquam sua, unde confusionem scilicet habiturus: pro quo & citato loco Isaias, ubi dignum pro Tyrio illo epinicium: Qui te viderint, ad te inclinabuntur &c. v. 16. & seqq. Quod cùm cùm ita sit, ironicè videtur, quod de gloriatione dicitur, accipiendum: pro quo & fœnilis floris similitudo: ac si illi dicatur: Gloriare, gloriare de tua qualicumque pompa fœni floscule, & quanti illa ævi? hodie eris, & cras mitteris in clibanum. Matth. 5. v. 30. etiam si non mittereris, paululùm duraturus. Hic est error ille, quem serò infelices agnoscunt cùm dicunt: Nos insensati vitam illorum æstimabamus
Sap. 5. v. 4. & 8. & 14.
insaniam, & finem illorum sine honore. Sapient. 5. v. 4. Æstimabamus inquam finem non futurum vitæ dissimilem, & ita inhonorum, sine particula exaltationis. Sed in eo insensati, de divina providentia indignissimè sentientes, qui meritò talium honorificat finem, & nostrum infamat, in quem de vitæ gloria nihil transmissum. Quid ergo nobis profuit superbia, aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? Sequitur elegantissima declaratio brevitatis mundanæ gloriæ, qualis neque apud celebres sæculi oratores occurret, ut mirari juvet quomodo qui insensati, adeò in brevitate prædicta expendenda elegantes inveniantur. Ubi P. Cornelius circa vers. 9. affirmat Sapientem non tam dicta vel dicenda referre, quàm ipsa sensa: nil enim cogit nos dicere, quòd impij in die judicij complorantes, ijsdem hisce similitudinibus omnibus sint usuri: cùm sufficiat quòd hisce, vel similibus utantur. Sed quidem animadvertisse oportuit, quod vers. 14. sequitur: Talia dixerunt in inferno hi, qui peccaverunt. Non ergo de judicio tantùm ibi sermo. Quòd si sensa admittuntur, circa verba dubitatio nulla: cùm nihil sit, quod verba possit impedire. Video eumdem Scriptorem inferni nomine intelligere locum inferiorem in valle Josaphat, quem habituri in extremo judicio. Sed quidem licet talem sint habituri locum, violentia videtur aliqua fieri præfatæ sententiæ, cùm & fateatur ipse talia damnatos in inferno dicturos. Patres Tirinus & Menochius rem compertam censuerunt, omittentes versus præfati explicationem. Dicamus ergo pœnam elegantes eos reddere, qui insensati priùs dum mundi delicijs fruerentur. Sic enim usu venit, ut sicut illa oculos aperit, ita solvat & linguam, ut sit etiam eo pacto gravior illa, sensibus & verbis luculenter celebrata.
373
*Occasione autem loci dicti, quem sunt
damnandi in judicio habituri, refellenda venit cujusdam moderni Scriptoris cogitatio, qui ut prædicabilem offerret conceptum, id quidem protulit, quod minimè videtur sustinendum. Ait ergo totum judicium extremum duplici verbo peragendum. Venite, & Discedite.
Matth. 25. v. 34. & 41.
Matth. 25. Venite audient salvandi. Discedite damnatis dicetur. Ergo damnati ante sententiam Dei erunt ipsi proximiores, siquidem à longè vocandi, & ut accedant invitandi. Ista autem proximitas & remotio non est per gratiam, siquidem nulli Deo proximiores quàm | boni, nulli à Deo remotiores, quàm mali: sed per potestatem & auctoritatem, per illam scilicet qua ad Deitatis cōsortiumconsortium quasi advocantur, ob regimen commissum, Superiores. Ego dixi: Dij estis. Timendum ergo. Nam qui Deo propinquiores per regiminis auctoritatem vixerunt, audient terribile illud damnationis Discedite. Qui verò nulla auctoritate aut potestate fulserunt, salvandi vocabuntur. Sic ille discurrit; in cujus discursu non videtur quomodo stare illud possit, quod ab ipso dictum, dum sic infert: Ergo damnati ante sententiam Dei, erunt ipsi proximiores, siquidem à longè vocandi, & ut accedant invitandi. Si enim proximiores, quomodo à longè vocandi, & ut accedant invitandi? Quod ergo de salvandis dicendum fuerat, damnatis attributum. In quo error aliquis incuria scribentium, aut typographorum esse potuit. Pergo ad alia. Quod damnandi proximiores Christo in judicio futuri significentur, admitti nequit, & contra illud facit, quod à P. Cornelio assertum circa citatum Sapientiæ locum vers. 14. ubi ita
scribit: Accipe locum inferiorem, in quem conjiciendi sunt impij velut rei in die judicij, ut excipiant sententiam damnationis à Christo. Sic ille, cujus ratio convincit non fore futurum locum propinquiorem, quia futurus reorum, rei enim non constituuntur propinquiores judici, quàm sint assessores, aut filij, vel amici, & fideles ministri, & hoc indicatum à Christo, cùm ab eo dictum separandas oves ab hædis, & illas à dextris, hos à sinistris collocandos v, 31. & 33.
In beatis dignior.
quia digniorem & honorabiliorem locũlocum prębituruspræbiturus. Licet autem Abulensis Quæst. 359. in citatũcitatum Cap. Matthæi affirmet separationis rationem præcipuāpræcipuam non esse propter differentiam dignitatis, fatetur, revera caussam esse, licet alias subdat: & quocumque id explicetur modo, stat pro digniori loco in electis ratio adducta: honor enim regis judicium diligit, Psal. 95. n. 7. il
Psal. 95. v. 7.
lius inquam, qui se Regem in judicio compellet, & de illo honore agitur, quo nullus major, immò neque illi ullatenus exæquandus. Tunc dicit Rex his, qui à dextris &c. v. 34.
374
*Prætereà, duæ tantùm classes consti
tuuntur à præfato Scriptore, salvandorum inquam & damnandorum: & in priori eos statuit, qui auctoritate & potestate, ut alios regerent, caruerunt: in altera illos, qui auctoritate & potestate fulserunt. Ex quo sequitur ex istis salvandum nullum, cùm tamen dogma fidei sit multos & Pontifices, & Episcopos, ac Ecclesiasticos Prælatos, Reges etiam, & Principes gloriam assecutos. Quod cùm negari nequeat, rogo unde illi vocandi? Non à longè, quia proximiores, quibus dicitur Discedite. Neque èex propinquo, quia eis dicendum Venite, unde elongati supponuntur. Deinde, licet auctoritate fulgentes aliquomodo videantur Deo proximi, unde & dij dici possunt: à Deo tamen longè esse Scriptura proclamat. Proverb. 15. v. 19. Longè est Dominus ab impijs. Ephes. 2. v. 12. & 13. Sine Deo in hoc mundo. Nunc autem in Christo IESV vos, qui aliquando eratis longè, facti estis prope in sanguine Christi. Cùm tamen Justi Deo proximi, & Deus ipse
illis sit, utpotè non Dij politica compellatione, sed quia Dei filij perfectissima adoptione, de qua Ioan. 1. v. 12. & Rom. 8. v. 15. Et alibi. Pro quo & illud Christi, Joan. 14. v. 23. Si quis diligit me, sermonem meum servabit, & Pater meus diliget eum, & ad eum veniemus, & mansionem apud eum faciemus. Ex quo & illa resultat identitas, de qua Apostolus 1. Cor. 6. v. 17. Qui autem adhæret Domino, unus spiritus est. Cùm ergo in illis absoluta propinquitas sit, quæ in gubernatoribus tantùm est, ut more Scholarum loquamur, secundùm quid, ex verbis illis, Venite, & Discedite, nihil est contra
rium deducendum. Unde cùm dicitur Iustis venite, à remotiori non vocantur statu, sed quia, ut Abulensis exponit Quæst. 362. vocat
AbuenlsisAbulensis.
eos Christus ad locum, in quo erit beatitudo: nam licet beatitudo erit ubicumque Deus per essentiam videatur à bonis, tamen ad hoc specialiter deputatus est locus unus, scilicet cælum Empyreum, in quo in æternum maneant Sancti cum Christo. Sic ille, alias etiam adducens expositiones. Neque ex
De verbo Discedite.
verbo Discedite urgeri plus potest, in quo præter sententiam projectionis in tartaream abyssum, nullum est aliud peculiare mysterium. Unde idem est ac Ite maledicti. Et sic habet D. Joannes Chrysostomus Homil. 80. in Matthæum, & alij, & quidem cùm tales in Christi essent conspectu, & ita præsentes, ut ejus possent audire sententiam, benè eis dici potuit, Discedite.
Imperfectus in Matthæum.
Circa quod Auctor Operis Imperfecti in citatum Evangelistam Homil. ultima ita scribit: Discedite à me &c. Quasi qui non sufferat præsentiam illorum vel aspicere, sic dicit: Discedite à me. Nam sicut carnales oculi carnalem speciositatem videndo delectantur: si qua autem dißipata vel deformia videamus, quasi vulneratus est aspectus noster, sic & Deus, qui in sanctitate delectatur animarum, peccatrices animas aspiciens quasi gravatus non suffert. Tamquàm si dicat eis: Quasi putredo & spurcitia estis, nec diu vos sustineo, quamdiu statis in judicio meo. Sic ille. O quàm formidandum illud! Utinam mihi, & legentibus ista non sic, sed sicut lilium florentes, & sicut odor balsami in conspectu ejus assistere, & persistere mereamur. Neque de hoc plura, ubi & admonuisse non piget ne studio subtilium novitatum ea in publicum dentur, quæ inter futilia sint adnumeranda figmenta, abusu potiùs quàm usu Scripturæ sacræ, tantoperè venerandæ. Laudandus nihilominùs Auctor, in quo & eruditio & elegantia, cum multigenæ adminiculis pietatis.
§. VII.

§. VII.

Par doctrinæ & errorum cursus.
375
*NVm. 126. col. 1. Nec pro Ne. Num.
Adnotati errores.
128. col. 2. Ait pro At. Num. 129. col. 1. Alieno sensu pro Alieno censu. & Maleficus pro Malè fidus. Præteritus n. 128. D. Antonius pro D. Antoninus. Num. 132. col. 2. Amisisse pro Omisisse. Non semel accidit ut omisisse aliquid
Matth. 23. v. 23.
amisisse, & perdidisse sit. Matth. 23. v. 23. sic | Dominus: Væ vobis Scribæ & Pharisæi, hypocritæ:
Omissio quomodo & amissio.
qui decimatis mentham, & anethum, & cyminum, & reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, & misericordiam, & fidem, hæc oportuit facere, & illa non omittere. Circa quæ sic Cardinalis Cajetanus: Decimam solvitis horum minimorum, &
Cardinalis Cajetanus.
reliquistis quæ graviora sunt legis. Ecce peccatum in magnis. Judicium. In his, quæ sunt debita alteri. Et misericordiam. in ijs, quæ sunt necessaria, licet non debita pauperibus, & universaliter indigentibus. Et fidem, hoc est veritatem seu veracitatem in verbis, in promißis, in factis, hanc enim Virtutem directè & primò relinquunt hypocritæ: hypocrisis enim vitium est virtuti huic contrarium. Hæc oportuit facere, misericordiam, judicium, & fidem. Et illa non omittere, decimare mentham, anethum, & cyminum. Et dixit hæc ne putares IESVM reprehendisse observationem minimorum. Sic ille. Cura ergo minimorum dimittenda non est, etiam cùm de gravioribus agitur, quia in eorum omissione, amissio potest non contemnenda misceri. Mulier habens drachmas de
Lucæ 15. v. 8. & 9.
cem, de qua Lucæ 15. v. 8. & 9. perdens unam, summam adhibet diligentiam ut inveniat: & inventa gratulationem solicitat vicinarum. Si ergo diligentiam omitteret, amitteret, unde & omittere, amittere & perdere est. Sed tanti ne una drachma habenda habenti sine illa novem, ut pro ea tanta sit adhibenda exquisitionis anxietas, versionis domus, accensionis lucernæ, & pro inventa adeò plausibilis apparatus? Drachma quidem decima erat pars, sine qua commodè transigi vita poterat: unde à Deo meritò fructuum victualium decima potuit postulari. Non est ergo tanto labore digna drachma, neque inventio gratulatione tanto
Quid drachma.
perè convocata. Juxta Budæum drachma est centesima pars assis, & ut docti Scriptores evincunt, regali nostro respondet, qui est octava unciæ pars. Et quid ad hæc? Mulier equidem prudenter se gerit, quia si unius drachmæ curam non habeat, illam amittet, & illa amissa ob vitandum laborem, circa aliam, si fuerit similiter perdita, pigritabit, & sic in alijs, unde jacturam gravem patietur: eritq́ue omissio etiam amissio, nec levis. Hoc ergo nos instruimur documento, sicut & præcedenti: qui enim minimorum fructuum decimas solvere omiserit, ubi solvendi obligatio est, ex omissione illa ad graviora procedet, & benedictionem amittet, quam solet Deus fidelibus in hac parte debitoribus impartiri. Omittit sponsa apertionem ostij pulsante & vocante sponso. Surgit
Cant. 5. v. 6.
tandem, sed serò: At ille declinaverat, atque transierat. Cant. 5. v. 6. Illum ergo amisit, quia celerem apertionem omisit. S. Tobias lumen oculorum amisit. Tob. 14. v. 3. & unde amissio boni omnium pretiosissimi? Ex omissione inquam diligentiæ circa nidum hirundinum ex quo calida stercora inciderunt super oculos ejus.
Tob. 3. v. 11. & 14. v. 3.
Cap. 3. v. 11. Licet enim cùm id accidit, non potuerit, lassitudine urgenti, provideri: potuit profectò anteà, cùm se hirundines non potuerint occultare, & intra domum non poterant non multiplicem molestiam importare. De morali defectu non arguo virum sanctum, sed successum morali instructioni servientem enarro: ut stet quod initio §. dicebam omissionem quandoque cum amissione concurrere, & circa mores hanc curam non perfunctoriam, sed vivacem & seriam adhibendam.
376
*Num. 134. col. 2. Præcisio pro Prævi
Errores quidam.
sio. Ubi licet stare mutatio aliqualiter posset, quia præcisio ad cognitionem referenda, de qua ibi: minùs tamen congruit, unde adhibenda correctio. Ibidem Sit pro Scit, ubi congruus esse sensus nequit. Quòd num. 133. sicut & 141. col. 1. sit Cornezo pro Cornexo, mirum non est, in hujusmodi enim nominibus errores frequentes, & litteræ, circa quam mutatio parùm diversa. Num. 135. sic habetur: Alium defuturum, cùm debuisset: Aliunde futurum. Sine sensu aptabili, etiam grammaticali. Num. 137. col. 1. Varitati pro Veritati. Ubi ludere interdum, sed non inutiliter possemus, dicere cum possimus, A interjectum sæpius corrumpere veritatem. Amorem in primis,
Amor veritati contrarius.
non divinum, sed humanum, multa mendacissimè, etiam superis testibus, promittentem. Novit illa inter alias, de qua Naso Epist. 2.
Iura, fides, ubi nunc commissaque dextera dex
Ovidius.
træ?
Quique erat in falso plurimus ore Deus?
Si de tot læsis sua numina quisque deorum
Vindicet, in pœnas non satis unus eris.
Pro eodem aliæ Epistolæ, & experimenta quotidiana succurrunt, ut clamare passim cogantur misellæ:
Quis enim jam credat amanti?
In Ambitionis officina quæ non mendacia
Ambitio.
finguntur? Non est qui te audiat constitutus à rege, dicebat Absalom. Quis me constituat judicem
2. Reg. 15. v. 3. & 4.
super terram, ut ad me veniant omnes, qui habent negotium, & justè judicem. 2. Reg. 15. v. 3. & 4. Mentita est iniquitas sibi, dicet ad hæc David parens Psal. 26. v. 12. qui constitutos habebat judices, pro quo Abulensis Quæst. 5. in citatum
Abulensis.
Caput. Quàm autem verum fuerit, quod de judicij sui rectitudine protulerit, res ipsa obtenta tyrannide, patefecit. Populus autem miserabilis attractus blandimentis Absalonis credebat judices illos esse iniquos, quia amanti facile est omnia credere & sperare, etiam impoßibilia. Ut citatum scribit portentum sapientiæ. Veniat jam Avaritia armata mendacijs, ut hericius spinis, ideò inaccessibilis, quia semper habere se quod petitur avarus negat. Vt cùm multa rapiat, semper egeat. Cassiodorus Lib. 4. 39. Quod à noto vate dictum: Semper avarus eget, & ita semper se non habere testetur. Quod & alio sensu verum: quia non habet, sed habetur à domina pecunia, cui obediunt omnia. Eccles. 10. v. 19. & præ alijs is, qui eam ligneo in sepulchro recondit. Vide mendacissimum Nabalem 1. Reg. 25. v. 10. & 11. Quis est David?
& quis est filius Isai? Hodie increverunt servi, qui fugiunt dominos suos &c. De illis inferiùs veritatis filij: Homines isti boni satis fuerunt nobis, & non molesti: nec quidquam aliquando perijt omni tempore, quo sumus conversati cum eis in deserto: pro muro erant nobis tam in nocte, quàm in die &c. v. 15. & 16. Sed ut omittamus alias in alphabeto reperiendas juratas inimicas veritatis, veniat magis ex directo depugnans.
377
*Adulatio ex meris compacta menda
Adulatio enormis.
cijs, quod tam est notum, quàm quod notissimum. Quàm ingens illud à poetarum maximo!
Tuque adeò, quem mox quæ sint habitura deorum
Virgilius 1. Georg.
Concilia, incertum est, urbesne invisere, Cæsar:
Terrarumque velis curam, & te maximus orbis
Auctorem frugum, tempestatumque potentem
Accipiat, cingens materna tempora myrto,
An deus immensi venias maris, ac tua nautæ
Numina sola colant.
Quàm etiam & illud cum impietate ridiculum hominum pessimo dictum:
Tibi numine ab omni
Lucanus.
Cedetur, jurisque tui natura relinquet
Quis Deus esse velis; ubi regnum ponere mundi.
Lucanus Lib. 1. Pharsaliæ. Quæ quidem sunt adulationis portenta nihil enim prodigialius fingi potuit. Circa quod quidem dici multa possent, de quibus non pauca alij videnda apud ipsos. Duo hîc tantùm loca ex Scriptura expendam, quæ pro adulatione in ipsa occurrunt, cùm plura non suppetant. Primum ex Eccles. 7. v. 6. & 7. Melius est à sapiente corripi,
Eccles. 7. v. 6. & 7.
quàm stultorum adulatione decipi. Quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti: sed & hoc vanitas. Ubi quidem id in primis habemus omnes adulantes esse stultos. Quod sanè aliter ipsis apparet, qui se urbanos, elegantes, & discretos reputant, cùm tamen in Vocabulario cælestis sapientiæ adulatores stulti, & jure optimo compellentur: cùm sint à veritate remoti, id quod non obscurè innuitur, dum adulationi deceptio adnectitur, ex eo enim apertè convincitur adulationem ex mendacijs esse compactam: decipitur enim cui falsum pro vero ingeritur, juxta quod Hevæ illud: Serpens
Gen. 3. v. 13
decepit me. Gen. 3. v. 13. exitiali inquam mundo de obtinenda divinitate obtruso mendacio, in quo & sua etiam admixta adulatio. Sic ergo satis luculenter evincitur melius esse à sapiente corripi, qui veritatis lucem effundit. Ubi D. Gregorij Thaumaturgi, in cujus hodie festiva commemoratione versamur expositio proponenda sic se habens: Hinc etiam longè optabi
D. Gregor. Thaumat.
lius est increpationem & castigationem unius sapientis ferre, quàm totius Chori improborum hominum cantu aures demulcentium fieri auditorem. Iuxta quem quod Stultorum dicitur, Universalis significatio est, omnium inquam, cùm sint illi infiniti, de quo dictum n. 379. Cujus ratio est perspicua, quia omnes illi pariter mentiuntur, & ita majus creant periculum: quod similitudine spinarum ardentium sub olla graphicè declaratum, circa quam multi multa, ex quibus P. Pineda, & P. Cornelius consulendi. Sen
Aptissima similitudo.
sus siquidem genuinus ad multitudinem est adulantium, & ineptè in eo garrientium, est referendum, sic enim multæ spinæ sunt ardentes sub olla, solo strepitu, sine fructu ullo, immò cum damno manifesto. Ardentibus enim spinis, & crepitantibus flammulis excitatis, quod est edulium in olla non coquitur, quia necessarium calorem minimè pompa illa vana ministrat: sed per antiperistasim frigescit magis, unde & edulium depravatur. Talis eorum infelicitas, quos adulantium risus mendaciorum accumulatione demulcet, suis enim in malis miserè indurantur, & lethali frigore contabescunt, cùm æterna salus spiritu tantùm ferventibus promittatur: Sollicitudine non pigri: Spiritu ferventes: Domino servientes. Rom. 12.
Rom. 12. v. 11.
v. 11. Domino inquam, non vanitati, cujus seria repulsa admonitio præfata terminatur: quia in fine nihil in adulationibus præter vanitatem fuisse tandem apparebit: In malignita
Sap. 5. v. 13 & 15.
te autem nostra consumpti sumus. Sic illi Sap. 5. v. 13. & tamquàm fumus, qui à vento diffusus est. v. 15. Consumpti quidem in malignitate, quia adulationibus tenaciùs illa resedit. Unde & vanitas sine fructu & remedio deprehensa, quando velut fumus, qui ex spinarum combustione erupit, à vento diffusus est, & vanitatum vanitas deprehensa.
378
*Secundum pro adulatione locum
Apostolus exhibet, 1. Thessal. 2. v. 3. 4. & 5. ita scribens: Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo: sed sicut probati sumus à Deo, ut crederetur nobis Evangelium: ita loquimur, non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. Neque enim aliquando fuimus insermone adulationis, sicut scitis: neque in occasione avaritiæ, Deus testis est: nec quærentes ab hominibus gloriam, neque à vobis, neque ab alijs. O præclarissimum Apostolicæ conversationis exemplar! Illi ergo, qui ministri Christi sunt, & de lucro animarum seriò tractant, ab adulationibus debent penitus abstinere: si enim secus agant, auctoritatem Evangelio detrahunt, & minùs faciunt credibile, quod conantur lenocinio verborum persuadere. Probatum se Paulus à Deo testatur, ut ipsi Evangelium crederetur, & dignus inventus, quia de placendo hominibus studium nullum, unde neque de adulationibus, cum respectibus alijs quæstuosis. Sed qui hoc stare queat, ut de placendo nulla ipsi cura, si enim non placeat, neque audietur, & ita neque Evangelicæ annuntiationis fructum reportabit? Sed quidem stare illud ritè potest ut non studens placere, plus placeat. Non placet, dum ad palatum mundi non loquitur cordatis auditoribus: sed placet eo ipso magis, dum ad cor loquitur, juxta Prophetam: Loquimini ad cor
Isai. 40. v. 2.
Ierusalem. Isai. 40. v. 2. Sic advocatur illa: Et advocate eam, quæ, si non ita ei loquatur, avocatur. Adulati non sumus, quod est seductorum. Sic D. Joannes Chrysostomus. Ex quo fit Evangelicam prædicationem, si adulationibus ageretur, respuendam: eo enim ipso qui ita agerent, probarentur seductores, quandoquidem mendacijs niterentur: laus enim veritate subnixa, adulatio non est: unde & observat citatus nuper aureus Doctor Thessalonicenses ab Apostolo collaudatos, id quod ex Cap. 1. constat, ubi inter alia illud: & vos imitatores nostri
1. Thess. 1. v. 6. & 7.
facti estis & Domini. Excipientes verbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus sancti: ita ut facti sitis forma omnibus credentibus &c. v. 6. & 7. Quæ laus sublimis est, ut vix similis apud ipsum reperiatur. Expedit enim quandoque bene merentes laudare, quod potest sine adulationis fumo consistere, albescente veritate. | Ubi & illud consideratione dignissimum, etiam cùm laudat Apostolus fideles dictos, & benevolos sibi reddere satagit, & eatenus ipsis placere, stare id, quod ab ipso asseritur, Non quasi hominibus placentes, quia placere non intendit humano respectu, sed sublimiori, in quo Deus admiscetur, & ita non solis hominibus, quibus & placere studendum est, ut ipse admonet, Rom. 15. v. 2. Vnusquisque vestrum pro
Rom. 15. v. 2.
ximo suo placeat in bonum, ad ædificationem. Ad profectum inquam in spiritu, exercitio charitatis, quæ juxta eumdem ædificat. 1. Cor. 8. v. 1. Scientia inflat, charitas ædificat. Ubi ergo
1. Cor. 8. v. 1.
ædificatura charitas venit, secura potest ad placendum scientia procedere: non ita si sola, sic enim & dicentem & audientem inflabit adulationis vanissima tempestate. Quæ quidem per occasionem dicta sint, licet non adeò comprimentem.
379
*Num. eodem col. 3. Gloriantur pro
Glorientur. Et Ergo pro Ego. Ubi retineri aliquomodo lectio potest, sed non ita congruè: si videlicet ex permissione peccati sub conditione consequentiam Deus pro ipsius bono elicere videatur: quæ quidem juxta rei conditionem non est, sed à sua ipse benignitate deducat, ut sæpè aliàs, sed præclarissimum illud
Isai. 28. v. 15. & 16.
Isai. 28. v. 15. & 16. ubi sic loquitur: Dixistis enim: Percußimus fœdus cum morte, & cum inferno fecimus pactum. Flagellum inundans cùm transierit, non veniet super nos: quia posuimus mendacium spem nostram, & mendacio protecti sumus. Idcircò hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum &c. Ubi promissionem esse de Christo maximus èex Cathedra exponit Interpres Petrus luculentissima expositione. 1. Petri 2. v. 6. Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion
1. Pet. 2. v. 6.
lapidem summum, angularem, electum, pretiosum, &c. Et hæc minimè sperabilis ab humanis discursibus consequentia, à divina misericordia supra spem, immò & contra spem & cogitationem omnem infertur. Audiendus D. Hieronymus in eum locum: Dixeram, inquit, vo
D. Hieronymus.
bis: Audite verbum Domini viri illusores, & nolite fœdus habere cum morte, nec pactum cum inferno &c. & gloriantes, immò desperantes dicitis: Mendacio protegemur. Idcircò misericors & miserator Dominus, patiens, & multùm misericors, nolentibus vobis, in fundamenta Sion lapidem electum, & probatum, & pretiosum & angularem missurum esse se dicit. Sic ille: qui alia pro lapide isto adducens Scripturæ loca, hujus non meminit omnium clarissimi & compertissimi: non enim semper etiam magnis Scriptoribus omnia occurrunt, quæ illi, cui insistunt, esse convenientia poterant, instituto. Pro nostro id apprimè facit, quòd eos, quibus fit omnium divinissima promissio, desperantes introducit, & ex eo misericordiæ divinæ magnitudinem manifestat, quęquæ talem sola elicere ex præmissis adeò oppositis, poterat consequentiam. Quòd si pro desperantibus tales ille profert illationes, quid de sperantibus oportet conjiciamus? Bonus est
Thren. 3. v. 25.
Dominus sperantibus in eum, animæ quærenti illum. Threnor. 3. v. 25. Ubi D. Hieronymus ita prosequitur: Quia beneplacitũbeneplacitum est Domino su
D. Hieron.
per timentes eum. Pro quo citatur in margine Psalm. 46. per errorem, cùm sit 146. vers. 11. Omisit autem quod ad rem specialiùs conducebat, quod scilicet sequitur: & in eis, qui sperant super misericordia ejus. Illis ergo non solùm bonus Deus, sed speciale beneplacitum in eorum habet subventione. Unde ex præmissis hujusmodi certæ & opportunæ consequentiæ deducuntur.
380
*Num. 140. col. 2. Susciperet pro Suspi
P. Suarij elogium.
ceret. Ubi de Eximio Doctore P. Suario sermo est, dignissimus sanè ut & suspiciatur, & suscipiatur, non immediatione suppositi, sed immediatione virtutis, in doctrina inquam, nam vivit in libris, & vivet, & plus in æterna hominum memoria. Non recedet memoria ejus: &
Eccli. 39. v. 13. & 15.
nomen ejus requiretur à generatione in generationem. Sapientis laus est, & encomij particula à Siracide decantati Eccli. 39, v. 13. Ubi in GręcoGræco est Vivet, ut observavit P. Cornelius, & Eximio est Doctori præ mille alijs tribuendum, de quibus ibi v. 15. Nomen derelinquet plusquàm mille. Non èex vulgo ut apud eumdem Scriptorem, illa enim eximia laus non est pro Scriptore quocumque: sed Scriptoribus, etiam notæ non inferioris. Quidquid invidia obstrepat, quidquid malevolentia (si timeri illa possit) fremat & contabescat. Sed de hoc dictum aliàs. col. eadem sic legitur: Ex quo etiam fit promißio secundùm se &c. Ubi inter Fit, & promißio deest particula Vt, ut sensus constet. Num. 142. col. 2. Mihi pro Mitis. Ubi ex Psalmo 85. v. 5. verba occurrunt: Quoniam tu Domine, suavis & mitis. Et poterat qui tunc loquebatur D.
Bernardus id sibi verissimus testis applicare, cui suavis Dominus, & dulcis, ut inde Melliflui epithetum meritissimo ipsi tribuatur. Mihi autem & suavis quidem, misericordiæ ipsius suavitates & dulcedines agnoscenti, & pro modulo decantanti. Sed nolo ut proptereà quòd mitis etiam sit ullatenus taceatur, Suavis & mitis. In suavitate quidem videbatur sufficienter mititas explicata, quæ suavitas quædam nobilis pectoris est, nihil acervum aut amarum erga alios meditantis. Unde Christus
cum illa suavitatem expressit, cùm dixit: Discite à me quia mitis sum, & humilis corde, & invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suave est, & onus meum leve. Matth. 11. v.
Matth. 11. v. 29. & 30.
29. & 30 & illud Apostoli. 2. Cor. 6. v 6. idem indicat: In suavitate, in Spiritu sancto. Ubi Auctor Commentariorum in Epistolas D. Pauli apud D. Hieronymum Tom. 8. ita scribit: In
2. Cor. 6. v. 6.
suavitate. vt nulli verbis nostris amaritudinem generemus: & dicatur de nobis: Facies ejus dulcedines, & totus desiderium. Ubi licet non citetur locus, allusio est tamen ad illud Cant. 5. v. 16. Guttur illius suavißimum, & totus desiderabilis.
Cant. 5. v. 15. & 16.
Ubi aliam Auctor secutus versionem, & juxta Hebræam proprietatem satis nota versio illa Guttur illius dulcedines, & totus desideria. QuāvisQuamvis etiam possit dici quod ad faciem attinet ad priora referri ex vers. 15. Species ejus ut Libani: in quo ob illius amænitatem omnigena suavitas confluebat. Unde sic exponit Ghislerius in fine Expositionis 1. circa vers. 16. Pul
Ghislerius.
|cherrimus usquequaque est, omniq́ue ex parte insignis dilectus meus instar Libani: adeo ut qui ex ipsius specie percipitur gustus, ipsamet sit dulcedo &c. Et hæc pro auctore dicto. D. Joannes Chrysostomus pro suavitate habet Benignitate. Theophylactus autem sic locutus: Adamantini animi planè est, si quis, cùm undique exacerbatur & pungitur, non solùm longanimis sit (est enim etiam ibi in longanimitate) verùm etiam mitis & benignus, supra humanum hoc est Christianum est, divinum est. Sic ille apud P. Cornelium, qui id, quod in D. Chrysostomo invenerat, cujus elegans breviator. In benignitate, mititatem est interpretatus, quam Apostolus suavitatis nomine compellavit. Quod cùm ita sit, nihilominùs Regius vates, cùm dixisset: Quoniam tu Domine suavis, addendum censuit & mitis: noluit enim mititatem inexplicatam penitus remanere, ut sciamus expressè & suavem esse Dominum & mitem, & quod additur: & multæ misericordiæ: Ut sic excitare fiduciam debeamus, & cum ea ipsum invocare: Omnibus invocantibus te. Qui ergo non talem se Deum experiri conqueritur, non erga ipsum querelas torqueat, sed contra seipsum, in quo aut fiducia, aut orationis requisitalia deficiunt.
§. VIII.

§. VIII.

Circa errores cum correctione proventus.
381
*NVm. 144. col. 1. Rationem pro Ratio
ne. col. 2. Præditi pro Prædicti. Num. 145. col. 2. Augustißimum pro Augustinum. Dignissimum quidem tanti Doctoris epithetum, sed loco non opportuno. Et dubitare quisquam forsan poterit an Augustinus diminutivum nomen sit, sicut nonnulla alia similis terminationis. Ad quod dicendum non videri talem, quia & multa sunt terminationis consimilis, quæ tamen non debent diminutiva censeri, ut Paulinus, Justinus, Faustinus, & quod omnium certissimum Constantinus, qui eo quod Constantij Clori filius fuerit, nequit dici diminutivo nomine consignatus, cùm revera major & gloriosior parente fuerit, neque credibile, ut diminutivo appellaretur nomine ex præsumptione minoris in illo futuræ dignitatis: unde Constantinus dictus quia Constantij filius, quisquis deinceps futurus; Antoninus ab Antonio, atque à Severo Severinus. Sic ergo & Augustinus, qui cum ab Augustis Imperatoribus originem non traxerit, incertum quare sit ita dictus: bono tamen omine, ut & nomen & agnomen Imperiale fuerit, Aurelij inquam & Augustini in eo, in quo Imperialis ut ita dicam, majestas Sapientiæ coruscavit, & quia incomparabilis, non solùm dignus ille Augusti nomine, sed Augustissimi. Sic Tullius Augusti titulo Platonem condecoravit 5. Tuscul. ita scribens: Ex hoc igitur Platonis quasi quodam sancto augustoque fonte, nostra omnis manabit oratio. Quod quidem de Augustino dicere multi potuerunt, & ante alios Angelicus Thomas: neque sancto tantum augustoq́ue, sed & sanctissimo atque augustissimo, uterque enim in illo titulus pari gressu decurrit, ut dignosci nequeat imparilitas, quando, & incomparabilis sapientia, & supra similitudinis terminos sanctitudo. Videndus Cassiodorus de
Cassiodorus.
divinis lectionibus Cap. 22. cujus illud exordium: Ipse etiam Doctor Eximius beatißimus Augustinus &c. ut in P. Suario, de quo nuper titulum eumdem Pontificia auctoritate delatum, magni, ut oportet, faciamus. Post errorem prædictum, ubi de eodem S. Doctore sermo, error subest, dum pro Posuisse habetur Profuisse. Et bonus quidem profectus juxta Augustinum stare poterat, si aliàs lectio congruisset cùm sit ille certissimus, si ut par est lectio ejusdem resumatur. Cujus aperta suavia sunt, obscura
Idem.
verò magnis utilitatibus farcita pinguescunt. Ut Cassiodorus loquitur citato in loco.
382
*Num. 146. col. 2. Se stare pro Id stare.
Errores aliquot.
& 147. Elevastis pro Elevatis. Post quem Numerum omissus 148. & in sequent. 149. col. 2. Potuisse pro Posuisse, & Potest pro Post. 150. Potest pro Potes. 151. col. 2. Nec pro Ne. post Imitatur pro Innitatur. col. 1. & Vbi pro Vti col. 3.
Tædet tot errorum; sed nihil mirum si errores abundent, ubi de cælo Empyreo agitur. Erraverunt in solitudine in inaquoso, viam civitatis habitaculi non invenerunt. Psal. 106. v. 4. Ubi de
Psal. 106. v. 4. 7. 39. & 40.
Hebraico populo est sermo, sed cum præcipuo ad Christianum respectu; pro quo D. Augustinus subtili, profunda & eleganti elucidatione discurrit. Sed miserationibus Dei actum, ut qui errabant, ad viam directam feliciter traducti ad cæleste habitaculum, ad Empyreum inquam properarent, fundata per Christum Ecclesia, qui & ipse factus via. Et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis. v. 7. Sed prô dolor! Et pauci facti sunt: & vexati sunt à tribulatione malorum, & dolore. Effusa est contemptio super principes: & errare fecit eos in invio, & non in via. v. 39. & 40. Quod quidem D. Augustinus de hæreticis præsertim exponit aliam secutus lectionem, & seduxit eos. Quod & sic explicat: Quid est seduxit eos? Tra
D. Augustinus.
didit illos Deus in concupiscentias cordis eorum. Hoc est enim seduxit eos, donavit eos sibi. Sic ille. Ubi hæresum origo dilucidè expressa; omnes enim inde ortæ; à concupiscentiæ inquam in errantes homines dominatu, carnis inquāinquam, quęquæ meritò est primo loco ab Evangelista sancto collocata. 1. Ioan. 2. v. 16. Sed quidem universalior illius imperium est; & quod de hæreticis
1. Ioan. 2. v. 16.
dictum à S. Doctore, qui eos intus & in cute pernovit, ad perditionem mundi protrahendum, ut pauci sint, qui viam rectam insistant, juxta Christi, id est, ipsius veritatis Oraculum, extra viam errantes. Matth. 7. v. 14. & pauci sunt qui inveniunt eam. Singularem autem perditionis & errorum caussam in principes refundendam satis apertè Vates explicat, quod à
Cardinali Bellarmino graviter adnotatum, qui post alia ita scribit. Et errare fecit &c. Hæc est caussa contemptus, quia principes ob sua & populi peccata deserti lumine sapientiæ & gratiæ, per devia
Cardinalis Bellarmin.
incedũtincedunt, & non per vias rectas, id est, vitiosè vivũtvivunt, exemplo malo populum scandalizant &c. quæ ille ad Ecclesiasticos & sæculares asserit pertinere.
383
*Num. 153. col. 1. ita habetur & erat,
Mortis mos apud omnes.
pro Deerat. col. 2. Prævidebat pro Providebat. col. 1. Num. 156. Soli pro Solis. col. 2. Illo pro Illa. Num. 161. col. Hic mors, pro Hic mos. Non stat id cum grammaticali lege, nisi Hic sumatur adverbialiter, ubi & quod mors, cum more reciprocetur ita certum quàm quod certissimum: nihil enim ita in more positum. In diversis regionibus, civitatibus, & familijs mores diversi, unde & laudatus ab Homero Ulysses:
Qui mores hominum multorum vidit & urbes.
Homerus.
Solus in morte ubique mos constans. Unde & verbum Morior à nomine Mos existimare forsitan posset quispiam derivatum. Et variari quidem mores pro temporum diversitate apud eosdem soliti, unde Tullianum illud frequenter in ore: O tempora, ô mores! Sed nihil in morte tale, unde & non inepto exclamare licet sensu: O tempora, ô mortes! Nulla enim sunt tempora, in quibus mortes non videamus & audiamus. Unde cum fructu aliquo deberet esse exclamatio. David Psal. 115. v. 5. Pretiosa in conspectu
Domini mors sanctorum ejus. Et ubi de morte memoria apud ipsum, statim exclamatio: O Domine, quia ego servus tuus, & filius ancillæ tuæ. v. 6. Vtilissima sanè exclamatione cum recursu ad dominum vitæ & mortis, servum se & vernaculum ex ancilla genitum protestatus, unde & ad serviendum promptum, ne ipsum mors inveniat inparatum. Et præfatum Psalmum partem esse præcedentis Hebræi tradunt, divisus tamen à Septuaginta, juxta quos usus Ecclesiæ, sicut & circa translationem. Videtur tamen ipse continuationem agnoscere, siquidem Psalmi 115. numeri in Versibus speciales non sunt, sed præcedentis continuantur: unde quem quintum diximus juxta divisionem, in Vulgata est 15. & sequens 16. Est autem Psalmus dictus ad mortem spectans, & eorum primus ex ijs, quæ Ecclesia pro Officio Defunctorum assumit. Vbi & illud: Circum
Psal. 114. v. 3. & 5.
dederunt me dolores mortis, & pericula inferni invenerunt me. Post quæ & exclamatio: O Domine libera animam meam &c. Psal. 114. v. 3. & 5.
384
*Num. 162. col. 1. Ponderentur pro Pan
Ponderanda Scriptura.
derentur. Vbi de Sacris Scripturis sermo, pro quibus ponderatio convenienter posset intimari: nihil enim est dignius illa, & in quo esse utilior aut jucundior queat: ubi sane miscetur utile dulci: de quo dictum alibi, sed non semper opportuna ponderatio. Vnde præclarum illud effatum apud Auctorem de Imitatione
Auctor de Imitat. Christi.
Christi Cap. 5. Curiositas nostra sæpè nos impedit in lectione Scripturarum, cùm volumus intelligere, & discutere, ubi simpliciter esset transeundum. Inde est ut multi formentur subtiles conceptus sine solido fundamento, de quo dictum aliquid n. 383. & seq. & possent plura congeri alia, si non alia commodiora vocarent. Ibidem col. 2. Coram pro Curam. Num. 169. col. 1. Lucem pro
Levem. & Effectuum pro Affectuum. Non equidem absurde, si quandoque effectus tales essent, ut non esset opus alio signo affectus declarasse. Psal. 31. v. 5. Dixi: Confitebor adver
Psal. 31. v. 5.
sum me injustitiam meam Domino: & tu remisisti iniquitatem peccati mei. Sic de se David. Sed quomodo stare illud possit ut propter solum
In Davide probatio.
cōfitendiconfitendi peccatum verbale propositum ei fuerit remissum, cùm pro remissione contritio fuerit requisita? Stat equidem, quia effectus remissionis verum fuisse affectũaffectum contritionis ostendit. Taliter confessus, ut effectus necessarium pro eo affectũaffectum declarârit. Cardinalis Bellarminus ita explicat, ut contritio præcesserit cōfessionemconfessionem in Davide, quando à Nathan correptus dixit: Peccavi Domino. 2. Reg. 12. v. 13.
2. Reg. 12. v. 13.
Ad quæ statim Nathan: Dominus quoque transtulit peccatum tuum. Id quod Divo etiam Augustino videtur arridere, qui pro Confitebor habet Pronuntiabo, & sic post alia subjungit. Confeßio verò mea ad os nondum venerat. Dixeram
D. Augustinus.
enim, Pronuntiabo adversum me: Verumtamen Deus audivit vocem cordis mei. Sic ille juxta versionem, quam etiam amplectitur circa postrema verba: & tu remisisti impietatem cordis mei. Sed quidem ibi de successu præfato Nathan non agit, neque in persona sua Davidem locutum existimat, sed hominis non meritis operum, sed gratia Dei confitentis peccata sua, ab ipsis liberati, & ita intelligentis. De casu autem prædicto agens Homil. 41. ita scribit: David graviter increpatus post comminationes Dei
Idem.
terribiles exclamavit dicens: Peccavi: & mox audivit: Dominus abstulit peccatum tuum. Tantum valent tres syllabæ: tres syllabæ sunt Peccavi: sed in his tribus syllabis flamma sacrificij coràm Domino ascendit in cælum. Sic Doctor sanctus, quod & apparet verborum tenori valde consentaneum, in quibus Confessio pro remissionis caussa designatur. Quod licet ita sit, nihilominùs positionis nostræ veritas elucescit, ut effectus demonstret affectum, quia syllabæ solæ pro remissione non sufficiunt, nisi quatenus interiori contritionis affectu animatęanimatæ procedunt. Et quamvis effectus remissionis ex parte Dei videatur se habere, est etiam talis suo etiam modo ex parte peccatoris, quia & contritionis ad remissionem Deum sua efficacitate moventis, juxta eum gradum meriti, quem Theologia communis agnoscit, de quo aliàs.
385
*Num. 170. col. 1. Subsilia pro Subtilia.
Sibi pro Vbi. Num. 171. Multi pro Muti. Conditio pro Conditione. Num. 174. col. 2. Potius pro Potitus. Vbi de Davidis regno Sermo, sic enim reponendum: Quomodo ergo David amplißimo potitus regno &c. Et ita quidem usu venit ut de amplissimis regnis aliquid detrahatur. Et quo ampliora, plus extant detractionibus iteratis obnoxia: Virtus enim unita, ut est Philosophicum dogma, fortior est seipsa dispersa. Vnde Monarchia Hispana, quæ sub terminis suis inexpugnabilis extitit, amplitudine obtenta, hujusmodi patuit detrimentis, quod & in alijs visum. Quod quidem ita accidit, etiamsi quod est amplitudinis comparatum, jure steterit, quod violare numquam Christianissimi Principes voluerunt. Quid ergo ij de integritatis permanentia præsumant, qui malè partis gloriantur, malè equidem dilapsuris? Vnde pro regno Christi speciale illud Daniel. 7. v. 14.
Potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur: & regnum ejus, quod non corrumpetur. Sicut alia, | de quibus ibi: quorum prius & diuturnius, Assyriorum inquam, aquilæ comparatum. Sed quid de illo Vates? Aspiciebam donec evulsæ sunt
V. 4.
alæ ejus. v. 4. Circa quæ D. Hieronymus sic ait: Quod autem habebat alas aquilæ, superbiam signi
D. Hieronymus.
ficat regni potentißimi. Quod autem evulsæ sunt alæ ejus, cetera regna significat, quibus prius imperabat, & volitabat in mũdomundo. Sic ille inter alia. Et quòd plumęplumæ evellantur, id frequens: sed & non adeò rarum ut & alæ, regna inquam integra, quibus per mundum videbantur volitare. Circa quod non defuerunt, qui apologum dormientis aquilæ, & eatenus deplumatæ, bono sint animo commentati. Utinam Christiani non dormiant Principes, neque dormitent, quia & noxialis esse dormitatio potest: unde non dor
Psal. 120. v. 4.
mitabit, neque dormiet, qui custodit Israel. Psal. 120. v. 4.
386
*Num. 177. col. 2. Exaltasti pro Exal
Errores adnotati.
tati. Num. 180. Sua pro Suo. col. 3. Vsum pro Visum. Profundi pro Perfundi. Num. 183. col. 3. Sed autem fit, pro Sic autem sit. Quod posset tamen non durè retineri, si aliquid in eo momenti perluceret. 184. Elevatura pro Elevatiora. col. 1. & Excentricum, col. 2. & 3. Qui in corpora, pro Quia in corpora. Num. 187. col. 1. Testimonia pro Testimonio. Num. 188. col. 2. Perfectio pro Perfectum. Num. 189. col. 1. Censerit pro Censuerit. col. 2. Non aliàs pro Nam aliàs.
Pro particula Non apologia.
Ubi ex adeò levi mutatione contrarius sensus efformatus. Est enim Non particula malignantis naturæ, quidquid post se invenit destruit: ut in Scholis circumfertur. Sed licet stare illud juxta commodum sensum possit: non est tamen generaliter infamanda, quæ in Scripturis invenitur commendata, & cum affirmante verbo pariter collocata summa divi Magigistri auctoritate. Matth. 5. v. 37. Sit autem
Matth. 5. v. 37.
sermo vester, Est, Est: non, non: quod autem his abundantius est, à malo est. Non est ergo à malo Non, nec malignantis naturæ, ubi de moribus agitur, aut rebus, quibus commodissimè potest adaptari. Suavissimum quidem illud, de quo Num. 409. Bonus EST Dominus sperantibus in
Thren. 3. v. 25.
eum. &c. Thren. 3. v. 25. & illud: ex Psalmo 97. v. 7. Quia ipse EST Dominus Deus noster: & nos populus pascuæ ejus, & oves manus. Quod cùm
Psal. 94. v. 7.
legam in Biblijs Plantinianis omnium exactissimis, & Anni 1608. quando errores typographici non ita paginas inundabant, errorem non tolerandum reperio: nam pro Nos autem populus ejus, habetur, Non autem populus ejus. Ubi Non malignantis potest dici naturæ, dum perperàm adhibetur. Sed pergamus audientes DominũDominum apud eumdem Evangelistam 23. v. 9. & Patrem nolite vocare vobis super terram, unus
Matth. 23. v. 9.
EST enim pater vester, qui in cælis EST. Ubi & de Magistro Christo. v. 8. Quibus & adjungendum, quod præcesserat 12. v. 50. Quicum
12. v. 50.
que fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis EST, ipse meus frater, & soror, & mater EST. Quibus
Parallelæsententiæ.
(omissis plurimis) parallelæ possunt ex adverso, non tamen adversæ proponi sententiæ, in quibus negans particula multùm etiam dulcedinis conciliabit: Non veni vocare justos sed pec
catores. Idem 9. v. 13. De ovibus sic Joan. 10. v. 28. Et ego vitam æternam do eis: & NON peribunt in æternum. Et Non rapiet eas. Iterum ille apud eumdem 14. v. 18. Non relinquam
14. v. 18.
vos orphanos. Vbi & audiendus ille, in quo loquebatur, & modò etiam loquitur Christus 1. Cor. 10. v. 13. ubi utramque particulam amplexus sic ait: Fidelis autem Deus EST, qui
1. Cor. 10. v. 13.
NON patietur vos tentari supra id, quod potestis: sed faciet cum tentatione proventum, ut poßitis sustinere. Et Divum quidem Baptistam satis celebrem iterationes negantis particulæ reddiderunt. Joan. 1. v. 20. & 21. Primò enim, NON sum ego Christus. Deinde, NON sum. Tan
Ioan 1. v. 20 & 21.
dem, Non. Sicut & infelicem Davidem in illius retentione defectus lamentabili amissione filij: dum petenti Absalon ut ejus frater Amnon ad paratum permitteretur ire convivium, respondit: Non est necesse ut vadat tecum. 2. Reg.
2. Reg. 13. v. 16. & 17.
13. v. 16. Sed instanti annuit: Coëgit itaque Absalon &c. damnabili permissione. Id quod non semel parentibus accidit, ut importunis filiorum coacti precibus, perniciosa inconstantia condescendant. Quæ quidem prælusisse placuit, quia & utilia futura: dum ex propositis ex Scriptura sententijs pij possunt affectus, & considerationes perutiles excitari.
387
*Num. 190. col. 2. Si pro Sic. Vt sicut
circa Non error præcesserat, sic & circa oppositam particulam sequeretur. Sic enim usu venit ut qui inter se contrarij pariter errent, dum quisque judicat sibi rationem suffragari, cùm tamen non ratione, sed immoderantia passionis agatur. Sic Lucæ 22. v. 24. Facta est con
Lucæ 22. v. 24.
tentio inter eos (Apostolos inquam) quis eorum videretur esse major. Qua in contentione omnes errarunt: quia si quisquam cum fundamento major videri poterat; is erat Petrus, semper prælatus alijs: quod quidem si ipse ita censuit, quia contentio de omnibus prolata, in eo erravit, quia ex signis exterioribus non potest majoritas conjectari: quandoquidem Deus singularia quædam honoris privilegia in aliquos pro suæ providentiæ inscrutabili profunditate derivat, quibus ij, qui apud ipsum majores, minimè perfruuntur, de quo superiùs dictum: quale est illud B. Catharinæ Virginis Bononiensis incorrupti corporis, & ita tractabilis, ut possit à Clarissis Religiosis vestiri: quod & de B. Rosa Viterbiensi refertur. Et sic alia. Addo id quod Psal. 106. v. 40. datum superiùs, sed
Psal. 106. v. 39. & 40.
diverso sensu: & errare fecit eos in invio, & non in via. Quosnam? Illi inquam, de quibus v. anteced. 39. & pauci facti sunt &c. circa quod sic D. Augustinus: Omnes qui se dividunt ab unitate, pauci sunt. Et licet loquatur de divisione schismatica, ejus ratio generalior est, & in quacumque verissima comprobatur: quando & ij etiam qui ab Ecclesiæ unitate discedunt, inter se acerbissimè digladiantur. Num. 193. Ostatateuchi pro Octateuchi. 194. Vexam pro Veram. Semper veritas nihil cùm mereatur tale, vexatur, de quo paulò superius disceptatum n. 386. & seqq. Num. 196. col. 2. Despicitur pro Dispicitur. Et quàm illud verum in multis, sed
Gloria ut despiciatur.
errantibus errore turpissimo. Empyrei structura despicitur: cùm tamen dispici, considerari attentione incessanti debuisset. Sed jam in redempto à servitute Ægyptiaca populo despe| p. 134spectusdespectus hujusmodi viva, licet aliàs turpis, figura præmissa, de qua Psal. 105. v. 24. & pro ni
Psal. 105. v. 24.
hilo habuerunt terrāterram desiderabilem. Pro nihilo? O rem humanæ rationis indignam! Neque enim parvi aut minoris habita dicitur terra, ad quam uti omnium præstantissimam, lacte & melle manantem, toto debebat desideriorum ardenti cumulo suspirari; sed pro nihilo, promittente Deo, & in id negotij miraculosis, & portentosis expensis provocanti. Christiana hic agitur, & mutato nomine, non fabula, sed veritas inconcussa narratur: Pro nihilo habuerunt
D. Hieronymus.
terram desiderabilem, quia transitoriam dilexerunt, ait ibi D. Hieronymus. Et non crediderunt in verbis ejus, quibus promisit regna cælorum, Sic ad v. 25. Vbi vulgata: Non crediderunt verbo ejus. Ergo qui despiciunt non credunt? Non id de Christianis dicam, in quibus cum peccatis perseverat fides: sed talis illa, ut vix digna eo nomine censeatur. Unde erit ut in extremo judicio damnandi instar infidelium sint à supremo judice reputandi. Proferenti enim tremendam sententiam: Discedite maledicti &c. respondebunt audientes illam, & pariter reddentes caussam non impensæ erga egentes misericordiæ, Respondebunt & ipsi dicentes: Domi
Matth. 25. v. 44.
ne, quando te vidimus esurientem? &c. Matth. 25. v. 44. Non ergo Evangelio crediderunt, in quo adeò expressum habetur Christo impendi quod pauperibus erogatur. Crediderunt ergo, & non crediderunt, quia ita operati sunt ac si fidem non habuissent, quia mortua illa: unde & quod de uno dictum à Domino, ad omnes spectat: & partem ejus cum infidelibus ponet.
Lucæ 12. v. 46.
Lucæ 12. v. 46.
§. IX.

§. IX.

Pergunt errores utiliter observati.
388
*POst Num. 198. desideratur sequens,
unde in eo col. 4. legitur Propriorem, cùm legi debuisset Propiorem. Vbi, ut aliàs dixi, unius litteræ additio sensum alterat, & corrumpit. Num. 202. col. 2. Ita pro Ista inverso errore, nam quod priùs per additionem, modò per subtractionem incurritur, licet facilè possit intelligi. Sedes ita pro Sedes ista. Vbi de Sede agitur D. Francisco præparata, in cujus jam pridem possessione versatur. Subtracta S. qua stigma conscribitur, ut interpretari liceat eam diabolum Divo Parenti conari inferre molestiam, quam ipse ore Apostoli conatus est amoliri. De cetero nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore
Galat. 6. v. 14. & 17.
meo porto. Galat. 6. v. 17. Scimus enim fuisse plures sacris stigmatibus, immò vulneribus, adversantes, quod & neotericis hæreticis persuasum. Cùm autem hæc sit illius major gloria, ut clamat ipse ejusdem verbis: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi &c. v. 14. mirum non est molestum eidem accidere, si quis contendat ea per sum
mam injuriam ipsum defraudare. In Evangelio Festi Beatissimi Patris particula dicta legitur dicente Domino: Ita Pater, quoniam sic fuit placitum ante te. Matth. 11. vers. 26. & audivi Concionatorem, qui pro dicendorum fundamento duo illa verba tantùm arripuit. Ita Pater.
Matth. 11. v. 26. & 27.
Cumq́ue particula dicta sit nota similitudinis, ex ea conformitates Seraphici Patris cum Christo est, ut potuit, prosecutus. In quo quidem non defuit, qui eum de singularitate laudârit: sed nescio an illa tanti debuerit fieri. Et quidem ut plus de singularitate, quod venditaret, haberet, solam pro themate particulam assumere potuisset: nam de Patre in concione nihil. Sed verò ubi Evangelium adeò illustres Christi sententias contineat, ex quibus fundari conformitates possunt, pro quibus extat liber, ut quid ita ad sensum à mente Christi alienum Ita torquetur. Si humilitas & mansuetudo non placet, quia duæ illæ tantùm virtutes, audiatur Salvator dicens: Tollite jugum
Thema còmmodius.
meum super vos. v. 29. & dicatur D. Franciscum cum Christo pariter tulisse jugum, cùm enim ait Meum, illud ipsum designat, quod ipse portabat: quod non fuerit difficile comprobare, dum ego ad alia transeo.
389
*Num. 203. col. 1. Arguit pro Arguat col.
Errorum copia.
2. Naamethites Qui vim voluptati. TollendũTollendum Vim. Qua figura corrigenda quæ habetur Quæ: Num. 204. De gloriæ pro De gloria. Num. 206. Pacant pro Pascant. Num. 209. col. 1. Decipiendas pro Decipiendos. Num. 211. col. 2. Quæ est præclara. Num. 213. Hi duo Principes. Num. 221. col. 1. Eo officio. Homini est data, col. 2. Excellentia tanta. Michael. Num. 223. col. 2. Enim pro Eum. Num. 227. col. 2. Hoc præ illo. Num. 229. col. 2. sic legendum: Qualis erga homines sit, non est difficile &c. Num. 231. col. 2. Angelus quis pro Angelus pacis. Stare aliàs mutatio posset, si cùm Quis dicitur, allusio esset ad nomen, Michaelis, de quo ibi, cùm sit idem ac Quis ut Deus? Clamat Vates Rex Psal. 112. v. 5. Quis sicut Dominus Deus noster? Quod ad
ducens D. Bernardus Sermone 2. de Verbis Isaiæ, Vidi Dominum, sic ait: Vide autem ne fortè Michaelis verbum sit, superbo illi dicenti: Similis ero Altißimo (Isai. 14. v. 14.) in faciem resisten
D. Bernardus.
tis, Michael enim interpretatum dicitur, Quis ut Deus? Sic ille. Censet ergo Davidem Michaelis locutum verbis, & ejus nomen sic loquentem expressisse. Et cur non tanto ille gloriaretur magistro, qui ut talis eo in Psalmo videtur introductus, cujus initium: Laudate pueri Dominum: laudate nomen Domini. Sit nomen Domini benedictum &c. Ecce pueri ad Dei laudes excitantur: ex quo apparet erga illos magisterium exerceri. Michaelis ergo illud, qui statim loquens introducitur. Sed quinam hi pueri ad scholam prophetalem & Angelicam evocati? Respondeat D. Augustinus sic locutus: Nostis,
D. Augustinus.
fratres, & sæpißmèsaepißimè audistis in Evangelio Dominum dicere: Sinite pueros venire ad me, talium est enim regnum cœlorum. Et iterùm: Si quis non receperit
Matth. 19. v. 14.
regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud, & multis alijs locis Dominus Deus noster per singula
Marci 10. v. 14.
re humilitatis exemplum superbiam veteris hominis ad innovandam humiliter vitam, similitudine puerilis ætatis accusat. Quapropter, Charißimi, cùm cantari auditis in Psalmis: Laudate pueri Dominum, ne arbitramini ad vos istam exhortationem | non pertinere, quia jam corporis pueritiam supergreßi, vel juvenili decore virescitis, vel simili honore canescitis, omnibus enim vobis dicit Apostolus: Nolite effici pueri sensibus, sed malitia parvuli esto
1. Cor. 14. v. 20.
te, ut mentibus perfecti sitis. Qua malitia maximè, nisi superbia? Ipsa enim de vana granditate præsumens non sinit hominem ambulare per arctam viam, & intrare per angustam portam. Pueri autem
Matth. 7. v. 14.
facilè intrant per angustam portam: & ideò nemo nisi ut puer intrat in regnum cælorum. Quid autem superbiæ malitia deterius, quæ præpositum vult habere nec Deum? Nam scriptum est: Initium super
Eccli. 10. v. 14.
biæ hominis, apostatare à Deo. Hæc clarissimus ille hujus scholæ discipulus, quæ etsi longiuscula, placuit & hoc loco legi, quia pro instituto præsenti commodissima, cùm sint dignissima aliàs ut in ipsis compitorum parietibus conscribantur.
390
*Humilium ergo scholæ Divus Mi
chael magister est, ex cujus magisterio Rex Vates etiam magister evasit, quia & studiosus auditor. Audiam quid loquatur in me Dominus Deus: quoniam loquetur pacem in plebem suam; & super Sanctos suos, & in eos, qui convertuntur ad
Psal. 84. v. 9.
cor. Sic ille Psal. 84. v. 9. Ubi cùm pacem loquentem Dominum se audire, auditurumq́ue testetur, Divum Michaelem debemus agnoscere, qui est Angelus, ut Ecclesia canit, cujus ministerio Deus ad instructionem humilis il
lius mentis utebatur. Et quidem ritè consonat ut magister pacis, humilitatis etiam magister sit: turbulentæ siquidem contentiones ex superbiæ inflatione nascuntur. Quod quidem à D. Bernardo citato in Sermone præclarè expensum, ubi sic post alia: Semel turbavit super
D. Bernardus.
bia regnum illud concußit muros, etiam prostravit ex parte, & parte non modica &c. Unde statim D Michaelem ambienti Altissimi similitudinem introducit in faciem ei impudentissimam resistenti, ut jam ex ipso audivimus, ut proptereà humilitatis beneficio restitutam pacem agnoscamus, cujus quidem & ille magister in cœlis, eo enim duce & Angeli ejus duci superbiæ in faciem restiterunt. Pro quo Ecclesiæ hymnus unde illud:
Contra ducem superbiæ,
Sequamur hunc nos Principem,
Vt detur ex Agni throno
Nobis corona gloriæ.
Sicut ergo Lucifer superbiæ dux, ita & D.
Vide inferius 248.
Michael humilitatis & Dux & Princeps, qua fugatus ille cum asseclis, & pax æterna regnis cœlestibus restituta. Quam & per eum loquitur fideli populo, & sancti audiunt, atque ij, qui convertuntur ad cor. Nam revera ex eo hu
Quid sit converti ad cor.
militatis defectus accidit, quòd homines non convertantur ad cor. Ex eo profectò quòd seriæ considerationi non datur locus, sed ut loquitur Apostolus Rom. 1. v. 21. Evanuerunt in
cogitationibus suis, & obscuratum est incipiens cor eorum. Unde non incongrua versio juxta Hebraica, quam & Cardinalis Bellarminus conatur Vulgatæ conformare. Et super Sanctos, &
non revertentur ad stultitiam: cui præmiserat sic: Qui autem sint sancti, quibus promittitur pax, explicatur per verba sequentia: & in eos, qui convertuntur ad cor. Sic ille. Itaque quòd homines sancti non sint, ex eo evenit, quòd non convertantur ad cor, sed ad stultitiam eorum cogitatio devolvatur. Superbia autem mera stultitia est Apostolo teste suprà v. 22. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. De quo & in superioribus dictum. Unde concludit sapien
Cardin. Bellarmin.
tissimus Cardinalis dicens: Sic etiam converti ad cor, & non converti ad stultitiam, pro eodem accipi possunt. Sic ille.
391
*Num. 232. col. 1. Subteritur pro Sub
Errorum series.
texitur. sensu incommodo. Num. 233. col. 2. Quia erga is, pro Ergo is. col. 3. Quid jam sic, pro sit. Num. 235. col. 3. Assensus pro Ascensus. Num. 238. col. 1. Desivere pro Deficere. Dico pro Diu. Num. 239. col. 2. Definitionem pro Definitio. Regregia pro Egregia. Ubi posset quispiam nominis proprietatem defendere, ut regregia sit valde egregia ex re addito, quod in multis alijs accidit, in quibus perfectionem significat, ut docti Grammatici observant. Sed placet emendatio. Sic enim pro Si enim. Num. 249. col. 1. Non percere pro Nos perducere. Solitudo pro Solicitudo. Quid pro Quod. Num. 252. col. 2. Basa
Bassus quid.
suerte
pro Baja suerte. & Bajo apud Hispanos à Basso dictum; est autem Bassus idem quod imus, humilis, à basi, ut nonnulli existimant, licet alij secus Græcam Originem requirentes. In musica quidem Bassus vox est crassa, opposita Discantui, Triple, quæ exilis, sed jucundior, inter quas quæ Tenor dicitur. Et quidem qui Bassum à Basi dictum censent, id in musica eatenus aptant, quod Bassus illius fundamentum sit. Ex quo pro moribus aliquid posset non ineptum fabricari. Sed id alijs relinquamus; si illud dicamus tantùm, in Republica nullum etsi bassæ sortis contemnendum, quia pro con
sona illius harmonia tales fundamentum sunt, sine quibus stare illa non poterit. Sublimes enim pauci, & mediæ conditionis licet plures, non tamen eos, qui sunt imæ, artifices scilicet rerum mechanicarum, exæquant: in quibus profectò vitæ communis recognoscitur fundamentum, unde & debent justæ æstimationis pondere apud prudentes appendi. Domini enim
2. Reg. 2. v. 8.
sunt cardines terræ, & posuit super eos orbem. Sic Anna S. Samuelis alma parens suo in Cantico, & ita magistra musicæ spiritalis. 1. Reg. 2. v. 8. Ubi D. Hieronymus in traditionibus Hebraicis cardines esse affirmat eos, quos mundus calcat, qui scilicet infimum tenent locum: & super istos à Deo est orbis constitutus. Quòd autem cardinum sapiens meminit femina, ad cœlestes habitum fuisse respectum, ex quibus derivata similitudo, docti arbitrantur Interpretes, ex quibus genuina elegantia P. Gaspar Sancius: quia videlicet in cœlis suus est concentus sublimiorum & inferiorum, de quo Job
Iob. 38. v. 37.
38. v. 37. & concentum cæli quis dormire faciet?
392
*Num. 254. col. 2. Notantur pro Notan
ter. & Circa pro Citra pessima mutatione. De Spiritu sancto erat sermo, qui corporali specie sicut columba apparuit: quod quidem citra personalem unionem accidisse, ut erat opus dictu, pronuntiatum. Dum autem pro Citra positum Circa, contrarius sensus indicatus, quem quidem vera Theologia non patitur | cum D. Thoma 3 p q. 39. arti. 6. ad 2. esseq́ue id certum affirmat P. Suarez Tomo 2. in 3. p. Disput. 27. Sect. 2. & uti error Tertulliani lib. de Carne Christi Cap. 3. notatur apud P. Maldonatum in Matth. 3. circa Vers. 16. & Pater ipse affirmat esse cavendum. Sed P. Joannes Ludovicus de la Cerda Tomo 2. in Tertullianum
circa citatum Caput, illius sententiam uti ab eo propositam vult locum habere defensionis, non enim ita cruda sunt verba, ut in bonum sensum explicari nequeant, sicut à P. Suarez citato loco factũfactum: quod ut stare possit illius sunt verba proponenda. Sic enim ibi: Qui Spiritus cùm hoc esset, tam verè erat & columba, quàm & Spiritus: nec interfecerat substantiam propriam, assumpta substantia extranea. Circa hæc citatus Pater ait extrema verba eò dumtaxat protulisse, ut ostenderet contra Marcionem, non quotiescumque forma aliqua & natura acquiritur, necesse esse perire antiquum esse, sicut Marcion existimabat. Priora autem verba etiam mitigantur, si particula Vera non appellet super copulam verbi est, sed super columbam & Spiritum, ut sensus sit Spiritum ad Christum advolantem esse columbam veram, non apparentem, sicut & Spiritum verum, sed diverso nimirum modo. In qua expositione firmari se ait ex eo quod Tertullianus Cap. 4. indicat reputare se indecens Deo assumere creaturam irrationalem, ut lupum, taurum, aut etiam cygnum: quod ex vi argumentationis ejus licet colligere ab Jove, qui in taurum aut cygnum conversus est. Sic dictus Scriptor ingenua
Non admittitur.
in Tertullianum pietate ductus, sed immerita: cùm enim tot fuerit erroribus ab Ecclesia condemnatis obstinatissimè depravatus, quid mirum si in eum deprehendatur lapsus, qui non ita damnatus ab illa est, & illius verba adeò apertè præseferunt: ut si ex instituto illum proferre vellet, nullis clarioribus verbis id facere potuisset. Tam verè erat & columba quàm & spiritus. Quid hoc clarius? Sed falsius quid? Theologi omnes in hanc conspirant veritatem, unde minima censura erit insignis temeritatis, in re gravissima, & levissimo fundamento. Sin minus dicatur etiam Spiritus sanctus linguas igneas, aut ventum vehementem pariter assumpsisse, pro eo quod habetur Act. 2. Dicatur ergo citra, non circa personalem unionem.
393
*Num. 268. col. 1. Materialem pro Ma
Errores aliquot.
teriale. Num. 269. col. 1. In Divo Petro Michaele. Immanis error, illud enim Petro superfluit sensum fœdè corrumpens. Num. 270. col. 1. Existimantur pro Existimentur col. 2. Quo pro Qui. Num. 274. col. 1. in principio claudendum parenthesi à verbis illis Deo scilicet usque ad lustrali exclusivè. col. 2. Milites pro Miles. De
Cornelio sermo, qui unus pro multis, in quo primitiæ sunt Gentium conversione multiplici dedicatæ. Et quidem sicut Deus plurali nomine dictus Eloim, ita & qui ipsi per veram ad ipsum conversionem adhærent, & inserviunt, evadunt virtute, & æquivalentia quadam plures, ut cum Davide aliquando pro decem millibus computentur. Num. 277. col. 3. Fidelium
1. Tim. 2. v. 11.
pro Fidelem. In loco ex 1. Tim. 1. v. 11. ubi de se Apostolus loquitur. Qui fidelem me existimavit ponens in ministerio. Et standum quidem legitimæ lectioni: cùm tamen veritate constante posset etiam errans lectio non penitus improbari. Apostolus siquidem à Christo in mi
nisterio positus, totum futurum se fidelium existimavit, quorum saluti prorsus impensus. Sed & si immolor supra sacrificium, & obsequium fidei vestræ, gaudeo, &c. Philip. 2. v. 17. Ecce se in sacrificium offerentem propter obsequium fidelium. Ubi Græcè est Liturgia, quod cum alijs exponit P. Cornelius, Sacrum ministerium.
Philip. 2. v. 17.
Quia ergo sacro ministerio traditus, se jam non suum reputat, sed pro illis se sacrificium contendit offerre: sacrificium enim res alterius est. Unde qui paratus est in ministerio, & propter ministerium immolari, cōsequensconsequens est, ut ad omnia, quæ tanti momenti sunt, obsequentissimum se debeat exhibere. Audiant hoc ministri Evangelici. Ibidem Potest pro Post. Num. 278. col. 2. & minùs dignè Ante Minùs ponen
dum Nil, aut Nihil. Et statim Quamquàm pro Quàm. De Divo Paulo est sermo, cujus magisterium passim incurrit, & dolendum quando in divinam imaginem transformatus asseritur, & per excellentem Deitatis participationem Deum redditum, errores admisceri. Sed id certè non novum, adeò enim sanctus, illustris, excellens, & privilegijs cœlestibus singularis, ut circa illum hæretici quidam exerrarint, sentientes, & clamantes fuisse illum Spiritum sanctum à Christo promissum, & ex narratione Divi Lucæ etiam constet, Act. 14. v. 11. & 28. v. 6. Quod quidem & erga S. Franciscum Xaverium accidisse affirmant quidam, sed nullo fidem faciente Luca, sed auctore merenti nullam his noto in regionibus: unde ego pro illius laudibus nihil tale sine magno scrupulo auderem usurpare.
§. X.

§. X.

Errorum emendatio doctrinalis.
394
*NVm. 280. col. 2. Accipimus pro Ac
cepimus, sic enim apud D. Clementem de Divo Petro magistro suo loquentem. Cùm aliàs stare verissimè queat, quod accepimus aliquando, etiam modò accipere: semper enim fons ille doctrinæ cœlestis emanat, & quod semel tradidit, curat nobis efficaciter instillari. Sicut enim Christus Petra est, cujus extitit antiqua illa à Moyse percussa figura, Apostolo teste 1. Cor. 10. v. 4. Petra autem erat Christus. Et ex illa egressæ
sunt aquæ largißimæ, Numer. 20. v 11. circa quod nonnulli improbanda confingunt: quæ tamen ad spiritalem redacta sensum, eam indicant, de qua Apostolus, veritatem. Bibebant autem de spiritali consequente eos Petra: quia doctrina Christi largissimè fluit, ut nova quotidie videatur. Ad eum modum & Petrus, quia Petra, & ipsa largissimas ministrat aquas, usque ad sæculi finem profluxuras. Num. 285. col. 2. Quidam pro Quidem, sensu inepto. Num. 287. col. 2. Vnda pro Vnde. Ibidem Societati à Jesu | pro Societatis Jesu. Licet enim stare queat ut Societas à Jesu Religio nostra dicatur, in loco tamen illo id legitima constructio non patitur. Ubi quidem de B. Stanislao sermo est, qui
tunc temporis eum non fuerat assecutus honorem judicio Apostolicæ Sedis, quo jam felicissimè gaudet, propediem supremo omnium expectato. Et quidem post illum gloriosior juvenis beatissimus apparuit, tum alibi, tum in hoc Peruviano regno, & præsertim in hac Limana Civitate miraculorum varietate, de quo dixi in ultimo Tomo Auctarij Thesauri Indici, sed post laborem illum prælo transmissum pergit divina potentia mirabilium multitudine circa cultum præstitum beneplaciti sui singularem rationem ostendens, ut ipsam amplam beatificationem Canonizare quodammodo videatur. Ut etiam pariter ostendat deferendam quantocyùs, cùm dicere Majestas divina possit digniori sensu, quod indignissimi aliàs: Quid adhuc egemus testibus: Matth. 26.
Matth. 26. v. 65.
v. 65. Vulgaris est apud Nostrates paræmia: A quien Dios se la diò, San Pedro se la bendiga. Cui eam dedit Deus, S. Petrus benedicat. Sed quidem inverso videbatur ordine dicendum, quod & in negotio præsenti compertũcompertum habemus? cui enim eam dedit D. Petrus, Dominus benedixit. A D. Petro datum censendum est, quod ab ejus Sede descendit, unde Pontifices in talibus ejus solent auctoritatem protestari, non quia Vicarij, quod solùm respectu Christi contingit, sed ut successores, cum recognitione debita primarij in illo principatus. Sic ergo & amplificata Beatificatio à D. Petro data, & illi est à Domino benedictio glorificati per multiplicia miracula nominis impertita. Pro quo pulchrè succurrit ea laus, de qua David Psal. 20. quæ ad Regem quidem dirigitur, & præcipuè ad Christum spectat, sed ut ait Titelmanus, possunt ea, quæ in illa dicunt, pro Sanctorum gloriosa Victoria, & salute post pugnam secuta, Deo decantari. Hi enim omnes reges sunt, re
Titelmanus.
gnaturi cum Christo Imperatore suo, qui illis dedit esse Reges in sæcula sæculorum. Ut autem hoc verum aliàs sit, in B. Stanislao cum quadam speciali proprietate decurrit, cui illud bellissimè
Psal 20. v. 3.
congruit: Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis: posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. v. 3. Præventus siquidem est ab incunabulis ipsis benedictionibus dulcedinis erga Jesum, & Mariam, quibus cor & corpus ejus redundabant: unde brevi in capite ejus imposita corona de lapidibus pretiosis: qui unius tantùm nomine designati, eo quòd licet multi & varij, quod ad pretium attinet unus sunt, quia circa illud ita certant, ut nullus alium videatur superare: Et unde adeò deproperata felicitas? Ex eo sanè quod sequitur. Vitam petijt à te, & tribuisti ei longitudinem die
Vers. 4.
rum in sæculum sæculi. v. 4. Quàm hoc peculiare, quàm & mirabile in illo! Per epistolam petijt ad Virginem directam, de quo historia, à qua & amanter ac feliciter exauditus, impetrāteimpetrante à Filio, ut post quinque dies jucundus suæ interesset festivitati, omnium quidem maximæ, Assumptionis inquam incomparabiliter gloriosæ. Magna inde & gloria ejus in salutari
Vers. 5.
Dei, quod v. 5. subnectitur, In salvatione ut Titelmanus exponit, cui & quod annectitur, copulatum: Magna est gloria ejus in salutari tuo: gloriāgloriam & magnum decorem impones super eum: fuit enim magna cum gloria & decore salvatio, dum eum Deus & in cælo & in terra reddidit gloriosum, miraculis, titulis, cultu, & Reliquiarum celeberrima transmissione. Et quid jam ultra? Quo
Vers. 6.
niam dabis eum in benedictionem in sæculũsæculum sæculi. v. 6. Quod quidem ad mirabilia post Beatificationem meritò referendum: propter illa enim benedictiones in ipsum multiplices, ij de quibus bene meritus, & qui vident, aut audiunt, jaculantur. Benefici enim sic soliti more Scripturæ salutari. Genes. 24. v. 31. Ingredere benedicte
Domini; cur foris stas? 2. Reg. 2. v. 5. Benedicti vos à Domino, qui fecistis misericordiam hanc. Eccli. 31. v. 28. Splendidum in panibus benedicent labia multorum. Inter quos & ego meas etiam benedictiones, dum semel & iterùm de illo loqui gestio, jactare studui, & quoties opportuna pro ijs occasio inciderit, studebo, juxta eum modulum, iterare.
395
*Num. 288. col. 2. Hustic pro Hus. Dignus cujus nomen inter errores & fœdas lituras recondatur. Ibid. Impendi pro Impendendi. non constante sensu. Num. 292. col. 1. Fidelitates pro Fideliter. Ineptissimè. col. 2. Mos pro
Mortis iteranda memoria.
Mors. Jam de mutatione hujusmodi superiùs dictum, sed verò non potest non memoria ista sæpiùs repetita prodesse. Utinam & mihi, ejus januas, quotidie pulsanti, & valenti cum D. Paulo profari 2. Cor. 1. v. 9. Et ipsi in nobismetipsiis re
2. Cor. 1. v. 9.
sponsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis &c. Sed quale responsum? Illud equidem, quod apud Isaiam 28. v. 10. Expecta, reexpecta;
Isai. 28. v. 10.
expecta reexpecta: modicum ibi, modicum ibi. Itaq;Itaque cum S. Job inter mutationes istas litterarias cunctis diebus, quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea. Job 14. v. 14. Utinam ex illis unus, de quibus dictum, Expectatio justorum lætitia, Proverb. 10. v. 18. Num. 294. col. 1. Custodem pro Custodes. Num. 297. col. 2. Quam pro Qua. Angelo pro Angulo. Neque an
guli nomen adeò Angelo indignum, ut non possit juxta stylum Scripturæ loquendo ipsi convenienter adaptari. Isai. 19. v. 13. Deceperunt Ægyptum, angulum populorum ejus, id est, præsidium & firmamentum, ut doctè P. Sancius; in angulis enim ædificij firmitas illius est: unde & Christus lapis angularis dictus. Isai. 28. v. 16. & 1. Pet. 2. v. 6. Sunt autem Custodes Angeli præsidium & firmamentum nostrum ad quod possumus amicabili fiducia confugere, & juvamen infirmitati nostræ opportunissimum expectare. Unde quod in Oratione habetur pro D. Gabriele, ad Custodem quisque suum potest derivare: Vt nos recurrentes ad præsidium tanti Paranymphi, fortitudinem adversus visibiles & invisibiles hostes concedere digneris &c. Id quod etiam ostendunt à Nobis adducta §. illo 20. Num. 300. col. 2. inter D. Francisci Xaverij epitheta sit habetur; Dignus resurrectionis,
pro Pignus resurrectionis. In eo enim quod dignus, nihil peculiare designatum, secus cùm pignus dicitur, neque de resurrectione propria, sed aliorum accipiendum insinuatur & | Dominus Episcopus, ac noster Sacerdos, de quibus ibi, licet non mortui penitus, quia sepulti tamen, & opitulante ipso vivi evaserunt, quodammodo resurrexisse visi sunt, & ita Prælatus dictus judicavit. Cùm aliàs tot sint mortui beneficio illius suscitati, ut meritò possit dicto epitheto celebrari.
396
*Et quidem licet Decreto quodam Clementis VIII. quod adducit Lauretus de Franchis in Controversiis inter Episcopos & Re
Litaniæ novæ ut prohibitæ.
gulares Pag. 52. sint litaniæ prohibitæ, quæ à sacra Rituum Congregatione non fuerint approbatæ: id quidem absolutam prohibitionem non continet, sed publicum usum, sic enim ibi: Quicumque alias Litanias edere, vel jam edi
Decretum Clementis VIII.
tis, in Ecclesiis, sive Oratorijs, sive Proceßionibus, uti voluerint, eas ad Congregationem Sacrorum Rituum recognoscendas, & si opus fuerit, corrigendas, mittere teneantur. Neque sine licentia prædictæ Congregationis eas in publicum edere, aut publicè recitare præsumant; sub pœnis (ultra peccatum) arbitrio Ordinarij & Inquisitoris infligendis &c. Juxta quæ Litaniæ jam editæ non prohibentur pro usu cujusque, dum publicè non recitentur; licet in Decreto innumerabiles esse proferatur. Sicut illæ, licet tot sint, dicto modo permittuntur, ita & aliarum editio, in quo majus esse inconveniens nequit: cùm & supponatur ab omni futuras errore eximias, Ordinarij approbatione juxta Ecclesiæ præscripta, præmissa.
397
*Itaque particula Aut idem est ac &.
Et transgressionem quidem non futuram lethale peccatum ex eo potest non levi conjectura deduci, quod tale in Decreto non asseratur, sed tantùm dicatur, Vltra peccatum. Et cùm odiosa prohibitio sit, juxta vulgarem regulam restringenda, & receptam gravium Scriptorum doctrinam, pro qua Diana Parte 1. Tract. 10. Resolut. 25. & P. Arriaga Tomo 4. Disput. 20. n. 24. Quibus & addo prohibitionem dictam non videri generaliter receptam, aut certè ejus obligationem usu contrario abrogatam. Nam Litania de SS. Sacramento ubique decantatur, & hæc ipsa, in qua sumus, in Aragonia, ut ex testibus fide dignis accepi. De peculiari alia, quęquæ à multis recitari solita cum Virginis encomijs non ago: quæ sub judice sunt. Prodierunt etiam post Decretum dictum Thesaurus precum P. Thomæ Saillij, & Paradisus animæ Christianæ, in quibus Litaniæ variæ, quibus nullus negotium hucusque facessivit sicut neque Xaverianæ facessurum spero, semper tamen judicio eorum, ad quos hæc spectant, obsequentissimus excepturus. Vide infra n. 1412.
398
*Num. & col. dictis, Naufragia pro Nau
fragio. Et Clausula pro Clausura. Ubi de Religiosarum clausura non violata Silensi terręmotuterræmotu, circa quod relationem secutus typis vulgatam, quam prorsus veridicam reputavi: cùm tamen non talem deprehenderim, licet nonnulla divinæ providentiæ argumenta sit certum extitisse. Et quod ad impeditum exitum attinet, unum ex illis est à Dom. Episcopo, de quo citato loco dictum, fideliter enarratum Tomo 1. Gubernationis Ecclesiasticæ Parte 2. Quæst. 20. arti. 2. qui circa Monasterium S. Claræ, etsi ruinam proferat, & incommodissimam proptereà habitationem, id, quod est à Nobis assertum, non attingit, sicut nec quidquam aliud, quod non est tamen propter silentium dictum penitus improbandum. Id autem quod ad prius Monasterium spectat ita videtur, uti ab ipso est scriptum, accipiendum, neque credibile apparet rem adeò specialem inenarratam prorsus reliquisse. Quod enim animadvertisse placuit, ob eam fidem, quæ debet in Scriptis & scriptione præsertim talium elucere, ob cujus defectum aliquorum scripta & fidelium, & multò plus hæreticorum risum meruerunt. Sunt etiam præfato in loco col. 3. errores duo, dum Et pro It positum, It clamor ad auras, & Docet pro Decet. Sicut Num. 302. col. 2. Hoc pro Hos. Num. 304. col. 2. Choripæus pro Choripheus. Quamquàm & stare non ineptè mutatio posset, ut sit Chori instructor, aut magister, sicut Melopæus: quamquàm nomen hoc apud delicatiores Latinos non inveniatur, quod tamen est in usu, & Græcum totum. Num. 305. col. 2. Vir pro Vix. & Errati pro Errata. Num. 307. col. 1. Currum igneorum pro Curruum igneorum. Num. 309. col. 2. At dices aliquis pro Dicet. Sed non penitus absurda mutatio; nam & stare posset Dices. Ibidem Ergo pro Erga. Num. 310. col. 2. Hic pro Sic. Pergerit pro Peregerit. Num. 312. col. 1. Apparet pro Apparent. col. 2. Ancilia pro Ancile. Ubi quod Scutum
Ancile qui quod pro Angelis.
sit cælo delapsum, fabulosum tamen, assertum. Et fabulam quidem habet Naso lib. 3. Fastorum ubi Numæ datum illud à Jove canit, ut certum Imperij pignus:
Imperij pignora certa dabo.
Ovidius.
Tum memor Imperij sortem consistere in illo
Consilium multæ calliditatis init.
O nos felices, quibus pro fabula inconcussa veritas suffragatur. Consilium illud multæ calliditatis in eo constitit, quòd ancilia multa, sic agente Numa, à Memorario artifice fabricata. Atqui delapsum cælo unum fuit. Nobis autem quot Angeli, tot deferũturdeferuntur ancilia, tot scuta sortis felicissimæ pignora, si & servare eos nobis, ut nos & ipsi servant, studeamus. Sed diximus Num. 406. Angelo posse Anguli nomen attribui. Atqui de Ancile ita qui suprà:
Idque ancile vocat, quod ab omni parte recisum Idem.
est,
Quemque notes oculis, angulus omnis ab
est.
Sed quidem nihil in eo est adversans veritati.
Quomodo non angulus in illis.
Est angulus ob fortitudinem & firmitatem, in quo tamen anguli sub significatione alia imperfectio denegatur. Vbi angulus, ibi sordes, à D. Bernardo dictum. Sed absit ut tale quid de Angelis suspicemur. Nulla illi sorde vilescunt: purissimi namque, unde & lucis nomine designatos in mundi creatione D. Augustinus, & alij ex antiquis censuerunt, quando dictum: & divisit lucem à tenebris. Genes. 1. v. 5. quæ quidem & in angulis esse solent: Ecce Ange
Gen. 1. v. 5.
lus Domini astitit, & lumen refulsit in habitaculo. Act. 12. vers. 7. Benè equidem, quia
Act. 11. v. 7.
erat ille lux & lumen, quidquid de primaria illa compellatione sit Dei Filio propria, de qua Ioan. 1. v. 9.
399
*Num. 314. col. 2. & hoc quidem huma
Errores varij.
na sapientia. Ubi ante vocem Sapientia deest propositio De. Num. 315. col. 2. Delicias in Paradisi. Tollendum In. Num. 318. col. 2. sic legendum: Sed illos sua patria contineret. Num. 319. col. 1. Divinorum nos cupiunt, ubi Non. Num. 321. col. 2. Posuit pro Poßit. Nomine pro Nomina. Num. 323. col. 1. Duo ista. Ablegatione. 324. col. 1. Sedebis pro Sedebit. col. 2. Hunc diem pro Nunc inferius: Vel, ut alij legunt. Num. 327. col. 2. Virtutes pro Virtute reponendum. Ubi de Virgine est sermo super omnes Virtutes ascendente. Et poterat quidem sententia illa ut prostat sensum legitimum habere; sic enim ibi: Dum super omnes Filij virtute ascendere innixa prædicatur. Ex Cant. 8. v. 5. Innixa super dilectum suum. Constat autem eo ipso quòd
Cant. 8. v. 5.
innixa ascendit, virtute ascendere Filij, & super omnes quidem. Plus autem eo loco con
tenditur, scilicet Matrem super omnes Filij virtutes ascendisse: quod ut stare queat, ibidem explicatum. Sed explicatio etiam satis Virgini honorifica subjicienda. Omnes in Christo virtutes, & quà Deus, & quà homo: quia & illæ, quæ Deitati propriæ, per unionem personalem, humanam naturam etiam affecerunt. Super omnes autem virtutes istas innixa conscendit, quia ex omnibus illis suum decus accrescit: est enim Mater ejus, qui illis omnibus supereminet. Sicut autem ratione illarum suum accrescit decus, ita & gloria proportionali retributione respondet. Ex quo quanta illa sit, solus ille, qui contulit, potest æstimare. Nobis autem cumulus tantùm sublucet immensus, ut dicere solùm possimus immensitatatem illam captum nostrum superare. Unde celebris illa D. Bernardi sententia Serm. 1. de Assumptione huc convenienter advocanda: Christi generationem, & Mariæ Assumptionem,
D. Bernardus.
quis enarrabit? Christus enim secundùm æternam generationem à Patre procedit ex cognitione virtutum omnium ac perfectionum suarum, quibus quasi innixus ad productionem tendit, easque modo inenarrabili in Filio exprimit. Hinc ergo circa Virginem philosophandum, quæ super omnes Christi virtutes & perfectiones ascendit innixa, quia ejus Mater, in quo illæ infinitè resplendent, & in ordine ad quas respectum habet peculiarem. Unde gloria debet proportione accommoda respondere. Est ergo & illa inenarrabilis, & hoc de ipsa enarrari tantummodò potest, quòd inenarrabilis sit: qua laude major nulla potest dici, quia nec cogitari. Et huic etiam explicandi modo, quod circa alium, de quo ibi, pariter adaptandum, sic etenim locutus: & mihi videtur sanè sub doctiorum censura posse ita non incommodè rem istam declarari. Ubi per errorem Remissam legitur: quo remissus quidem notari posset discursus, sed dummodò non carpatur affectio, erit mutatio tolerabilis, quam ardentissimam cupio, & curo pro viribus erga Matrem dulcissimam inflammare.
400
*Num. 330. col. 1. Ad illius dexteram
consessuro. Num. 334. Su boca es la medida. Num. 335. in fine Qui pro Quia. Num. 342. col. 3. Quam pro Quem. Num. 343. col. 1. Quæstio est hæc. Et quæstio erat circa D. Mariam Magdalenam aliquatenus implicata, quomodo scilicet dimissa illi peccata, quia dilexit multùm, & aliàs multùm dilexerit, quia dimissa illa, unde dilectio & præivisse videtur, & pariter dimissionem peccatorum subsecuta, & quòd amare post dimissionem potuerit, extra dubium est, non est tamen de dilectione illa sermo, sed de ea, quæ motivum præstiterit dimissioni, quæ & aliàs magna ob remissionem ingentis debiti prædicatur. Quam quidem ex eo expediendam duxi, quòd felix peccatrix ante dimissionem spe firmissima illam antevertit, & ita dilexit ac si Christus jam grande illud peccatorum debitum remisisset: pro quo data D. Gregorij Magni verba ex Homil. 33. in Evangelia, quibus gavisus sum cogitationem meam, quam sine auctore, magno tamen, ut mihi videbatur, fundamento, roboratam. Itaque vera spes pro facto reputat, quod inconcussa prætendit. D. Paulus Rom. 12. v. 12. fideles vult spe gaudentes. Quod quidem juxta moralis philosophiæ dogmata non videtur quo
modo stare possit: siquidem gaudium est de re possessa: cùm tamen spes ad non possessa portẽdatportendat; unde afflictionem parere potiùs nata sit, quàm gaudium: pro quo Salomon Proverb. 13. v. 12. Spes, quæ differtur, affligit animam: li
Prov. 13. v. 12.
gnum vitæ desiderium veniens. Id est adimpletum, desiderati possessione: tunc enim non spes, sed gaudium, per lignum vitæ mirificè declaratum. Ad quod quidem ea est adhibenda responsio, quæ ex præfatis indicata; spem scilicet magnam, quæ & magnarum mentium, pro possessione habendam, & consequenter gaudere sperantes posse, & sperare gaudentes. Unde & lignum vitæ esse illis desiderium potest, fructibus inchoatis. Quod quidem D. Magdalena, dum spe est firmata, gustavit: habet enim & præcoces fructus, qui solent esse sanis gustibus dulciores. Unde illius lacrymæ & dolorem & gaudium habuerunt. In quo quidem æmulatio quædam Christi est, qui in pec
catrice quasi jam sancta gaudebat: id quod à B. Laurentio Justiniano eleganter expensum Sermone de ipsa, ubi inter alia sic ait: Non aspiciebat Dominus quid tunc ipsa erat, sed quid futura erat: tamquàm si artifex & faber lignorum de
B. Laurentius Iustinianus.
sylva excidat rudem arboris truncum, de quo velit ingenio suo formare imaginem ad decorem regiæ domus. Iam enim imaginem operatus est in corde suo. Iam in suo gaudet artificio &c. Sic agit optimus artifex omnium Dominus Jesus. Sic ille. Sicut ergo Christus quod in peccatrice erat futurum sua & scientia & affectu pijssimus antevertit: ita & illa ipsius directa spiritu, jam sibi dimissa peccata reputat, remissionem sperans, & quod erat in ea à magno faciendum artifice præcognovit. Unde sicut gaudebat ille, Iam in suo gaudet artificio: ita & illa; quæ eo quòd fuerit remissioni cooperata, dici potuit se sanctificasse, juxta illud 1. Joan. 3. vers. 3. Et omnis, qui habet hanc spem sancti
1. Ioan. 3. v. 3.
ficat se. Et consequenter fuisse novæ illius sanctitatis imaginis artificem, quam in ea Christus formare volebat, & in qua veluti jam formata prægaudebat: & ita etiam illa | jam in suo gaudebat artificio, spei beneficio præformata.
CIRCA EMPYREVM AMPLIOR EXORNATIO.
401
*POst lucubrationem de illo in manus
venere graves aliqui Scriptores, qui pro illo cum eruditione multiplici feliciter desudarunt. Ex quibus præcipuus P. Gabriel de Henao, justo de Empyrologia volumine, in quo multa discutit ad Philosophiam spectātiaspectantia, & quæ sunt pro materijs alijs communia, nonnullaq́ue à Nobis in Theologicis Problematibus disputata. Alia autem etsi scitu digna, pro instituto tamen nostro minimè necessaria, circa quæ forsitan non esset injucundum immorari, nisi opus pręsenspræsens plura alia complexurum, ad curandam compelleret brevitatem. Agendum ergo Nobis cum illo, ubi adversari contigerit, aut sapienter suffragari. Prodijt etiam nuper aureus de quatuor Novissimis libellus P. Sebastiani Izquierdo, qui sapientiam & eruditionem magnam magnis & pro re Philosophica ac Theologica momenti permagni, omnium litteratorum plausu & fructu pervulgarat. Voluit autem Religiosissimus Pater præfato Opusculo, aureo profectò grandia illa profundi ingenij molimina coronare. Ex illo ergo quod fuerit instituto commodum eliciemus, & si adversum occurrerit aliquid, diluemus, sicut in nonnullis alijs, in quibus diversi sensus deprehensi.
§. XI.

§. XI.

Empyreum an corpus simplex.
402
*NOn repugnare corpus simplex com
pletum censet & probat P. Henao Lib. 2. Exercitat. 4. n. 9. & seqq. citans pro eo nonnullos alios ex recentioribus: sed n. 22. & seqq. negat id de Empyreo, cum tamen apud ipsum unus aut alter affirment, quo philosophandi modo usus & P. Arriaga possibilitatem agnoscens, & negans illam de facto, quia ita sentiunt omnes auctores communiter, unde & probabilius. Sic ille Tom. 2. in 1. p. Disput. 29. nu. 13. P. Henao ex eo probat quod simplicitatis nullum sit apparens vestigium, nisi tantùm ejus non repugnantia, & quia pro compositione favent congruentiæ philosophicæ expensæ pro cælo sidereo, & quia cùm ordinatum præcipuè sit in domicilium glorificatorum hominum penes animam & corpus, par est æmulari ipsos in ea quòd coalescat ex materia, & forma. Sed quidem præfata omnia parvi mo
menti sunt possibilitate supposita: si unum excipiamus auctoritatis pondus, quo est P. Arriaga permotus. Quod enim ad vestigiorum defectum attinet, similiter potest pro adversa parte proponi; quòd scilicet nullum compositionis vestigium appareat; sin minùs à suis assertoribus proferatur. Congruentiæ pro Sidereo expensæ ab auctore n. 20. & 21. & Prima est ex communibus accidentibus cælis & compositis sublunaribus. Secunda quia in illis est lux ordinata ad agendum, & ad recipiendum quantitas, quæ formam indicant & materiam. Tertia, quia magnam habet communicationem cum corporibus inferioribus: ergo & similitudinem. Tandem ex aquis formatum, ut indicat Scriptura, & multi Patres ac Doctores affirmant. Quis autem non videat levia esse isthæc. Nam quod de communibus accidentibus dicitur ad lucem & quantitatem in secunda ratione revocatur: pro quibus necessaria compositio non apparet, quia juxta asserentes possibile, corpus lucidum & quantum est innegabile. Quod autem ad communicationem spectat, nihil juvat. Si enim lucidum sit, illuminare poterit, & esset ridiculum contendere lucis communicationem ad sola posse simplicia corpora extendi, & majoris etiam virtutis futurum ob excellentiam majorem. Jam quod de formatione ex aquis asseritur, satis solidum est intra terminos, de quibus formatio procedit. Empyreum autem altioris conditionis est, neque ex aquis factum, uti firmamentum, quod uti exploratum amplectitur Auctor. Denique quod ad proportionem cum beatis incolis pertinet, trahi ad Angelos potest, qui incomparabili excessu plures futuri, quàm homines: cumq́ue simplicissimæ substantiæ sint, decens videtur, ut & loco simplici perfruantur. Præterquam quòd, si ex simplicitate perfectio accrescat, majus inde etiam Beatis commodum proveniet, quod specialiter attenditur, ut scilicet Beati cum loco habeant proportionem, quęquæ ipsorum meritis adæquatur. Iam quod de formatione ex aquis dicitur, minimè ad rem facit, cùm Empyreum ex illis factum sit, ipso ita Auctore pronuntiante. Nihil est ergo à ratione petitum, quod simplicitatem possit amovere. Quod verò ad auctoritatem spectat, si verè attendendum est, genus quoddam certitudinis arguit, & de re Theologica agitur: ergo non tantùm probabilius, sed certum reputandum: ita ut oppositum censuram mereatur. Quod cùm non ita reputet, qui ex eo arguit, & jam non omnes ita sentiant, poterit sine obstaculo aliquo sententia præfata defendi. Præterquam quòd si consentaneè philosophandum est, communiter negatur simplicitas, quia communiter censetur impossibilis: unde possibilitate probabiliter asserta, nihil est jam quod asserendæ de facto possit obstare.
403
*Dico Primò. Stante possibilitate cor
Assertio 1. pro compositione.
poris simplicis, in ordine ad effectum, de quo agimus, constituendi scilicet in illo miseri cordiæ Amphitheatrum, parùm interest, quòd Empyreum simplex aut compositum asseratur. Id ostendo: Nam compositum potest esse adeò perfectum, ut nihil in illo desiderari queat à beatis incolis, quod in illo non inveniatur, quoad pulchritudinem, amplitudinem, splendorem; & ceteras decentissimas qualitates. Neque enim simplex generaliter loquendo perfe|ctius composito est: unde communiter Philosophi asserunt corpora mixta perfectiora esse elementaribus, cùm tamen hæc quodammodò simplicia censeantur.
404
*Dico Secundò. Admittentes possibili
Assertio 2. Pro simplicitate.
tatem corporis simplicis, si hoc absolutè perfectius reputent, immeritò Empyreum simplex esse negant. Probatur ex nuper dictis, quia cùm id probabile sit, neque juxta illos quidquam obstet, quod momenti considerabilis sit, non est cur perfectionem istam illi denegent corpori, quod Deus ad finem omnium pręstantissimumpræstantissimum destinavit.
405
*Dico Tertiò. Empyreum est corpus
compositum. Probatur ex dictis Tomo 1. Problematum n. 932. & seqq. ubi probatum tale corpus repugnare, & quidem non levibus fundamentis, & ea quidem non attigit P. Henao, qui ut positionem suam fundet, ex multis arguit, quæ possibilia judicat, & non sunt minùs difficilia, ut illud de materia spirituali, quod perinde est ac corpus spirituale, & sic alia & quidem quod spirituale corpus dici posset, ex eo evincitur, quòd homo compositus, dicitur ex corpore & anima. Sicut ergo materia spiritualis dicitur, cùm tamen pro communi subjecto sumatur, ita etiam & spirituale corpus dici poterit; quod constat quàm sit absurdum. Sicut ergo conceptus corporis spiritui repugnat, ita & materiæ. Unde & quidam refugiunt partem illam spiritualem materiæ respondentem materiam compellare, contra
quos aliter arguendum. Et quidem talem compositionem de facto dari negant Theologi omnes. Quòd si illa esset possibilis, non est fundamentum momenti alicuius ad illius negationem. Ex Scriptura enim & Patribus ad summum infertur Angelos esse spiritus, & corporis compositione carere. Licet autem Patrum aliqui eos vocent substantias simplices, explicari possunt de simplicitate partium integralium exclusiva. Vel si de essentiali: ex eo etiam arguendum, quia in mentem illorum non venit posse compositionem hujusmodi reperiri. Quod equidem ad Theologos jam pridem scholasticæ doctrinędoctrinæ parentes transferendum, & eos hucusque secutos, constanter compositionem negantes, quæ numquàm tali constantia rejecta fuisset, si illa esset possibilis, cùm pro negatione, ut dixi, fundamentum nullum, quod urgeret, obstitisset. Immò nec mentio compositionis talis apud ipsos, quam in speciali refellere fuerit ab ipsis judicatum. Pro quo luculentam probationem exhibet D. Thomas 1. p. q. 50. arti. 2. qui circa compositionem Angelicæ substantiæ institutus, & in eo compositionem materiæ & formæ contra Avicebron rejiciens S. Doctor, ea est doctrinæ sufficienti traditione contentus, nullam de spirituali comparte faciens mentionem. Illius verba sunt: Sed adhuc ulteriùs impoßibile est quòd substantia intellectualis habeat qualemcumque ma
D. Thomas.
teriam. Sic ille. Ubi existimare possit quispiam terminis illis, Qualemcumque materiam, ab eo spiritualem expunctam. Sed revera, non aliam nisi communiter acceptam corpoream partem intellexit, ut ex sequentibus constat apertè, sic enim subdit: Operatio enim cujuslibet
Idem.
rei est secundùm modum substantiæ ejus: intelligere autem est operatio penitus immaterialis. Non ergo in illius mentem materia illa spiritualis, nisi fortè ut chymærica, incurrit, & ideo illam repellere minimè necessarium judicavit. Quod & de alijs similiter pronuntiandum. Et Cardinalis quidem Cajetanus in Commentario præfati
Articuli §. Circa improbationem, & sequenti, materiæ spiritualis meminit, sed eo nomine perperàm accommodato eam intelligit, quæ remota quantitate indivisibilis remanet, quod S. Doctor tradiderat in Corpore Articuli, sed minimè spiritualis compellatione: Qua remota remanet substantia indivisibilis. Illius verba sunt.
§. XII.

§. XII.

De incorruptibilitate Empyrei.
406
*AGit de illa P. Henao Exercitat. 12.
ubi multa congerit hoc loco minimè necessaria, dum varios dicendi modos adducit & rejicit, ut certam de incorruptibilitate apud omnes sententiam tueatur. Et tandem nu. 14. & seqq. duos adducit probatiores, ex quibus posteriorem præfert, uti sibi gratiorem, juxta quem ideò Empyreum est incorruptibile substantialiter, quia ejus dispositiones ita adhærent ipsi, ut semel acquisita possessione præcludant aditum alijs adventitijs, sine actione & repassione. Sicut unio hypostatica in humanitate Christi Domini, & visio beata in intellectu, nequeunt saltem ex natura rei amitti per peccatum in instantibus sequentibus. Pro eo laudat PP. Oviedum & Franciscum Alfonsum. Nec tamen unionis corporis beati meminit, de quo n. 14. ubi impassibilitatem attribuit qualitati, ratione cujus corpus beati repugnantiam habet naturalem cum omni alteratione destructiva compositi. Eam autem pro Empyreo proptereà non approbat, quia sine necessitate adjicitur, & modus ille expositus est difficultati declarandi, quid eveniret casu, quo Deus de potentia absoluta orbaret Empyreum qualitate dicta. Videtur autem juxta hujusmodi philosophandi modum incorruptionem Empyrei majori fundamento inniti, quàm corporum beatorum: quandoquidem pro his solam qualitatem dictæ conditionis sufficientem judicat illius Auctor, cùm tamen pro Empyreo alia magis intrinseca & genuina proponantur. Cùm tamen & Nos de illa agentes n. 164. præferendam illam isti & dixerimus, & studuerimus non leviter comprobare.
407
*Dico ergo Primò. Incorruptibilitas
Empyrei est omnimoda, totalis, & ab intrinseco. Id probo. Nam talis à Deo produci potest in aliquo excellenti corpore: ergo existimandum omnino verosimiliter est eam in Empyreo omnium nobilissimo statuisse: quia ut negetur nullum est verosimile fundamentum.
408
*Dico Secundò. Incorruptibili
tas dicta non est tantùm ratione dispositionum, sed ratione substantialis constitutionis, quia & forma & unio tales sunt, ut exigant naturalem permanentiam à nulla naturali caussa violabilem, neque ab ipso Deo secundùm potentiam ordinariam operante. Unde si Deus cælum aliud majus conderet Empyreum ambiens, ut revera condere potest, ab illo non posset alterari cum corruptionis nota: quòd autem illuminari ampliùs posset, non involveret repugnantiam aliquam, Deo sic disponente. Ubi existimare aliquis posset lucem non esse qualitatem sine termino intensibilem, sed habere gradualem terminum, & ad eum Empyrei lucem pervenire, sicut primariæ qualitates, colores, odores &c. Ex quibus habetur, etiamsi divinitus substantia Empyrei nudaretur dispositionibus illis, quibus ejus incorruptibilitas tribuitur ab auctoribus nuper adductis, nihilominùs illam inviolabilem permansuram. Unde non videtur momenti esse alicujus difficultas illa circa qualitatem in hoc philosophandi modo, quid scilicet eveniret casu, quo Deus orbaret Empyreum qualitate illa, quam quidem non videntur vitare, qui ad dispositiones recurrunt: rogari enim possunt, Quid si Deus dispositionibus illis substantiam orbaret Empyream? Si enim dicant mansurum tunc Empyreum corruptioni obnoxium: ex eo fiet non esse substantialiter incorruptibile. Si autem minimè subjectum corruptioni asseratur; jam ex eo habetur non esse dispositionibus incorruptibilitatem adscribendam.
409
*Dico Tertiò. Incorruptibilitas corpo
rum beatorum nobilior est & major absolutè loquendo, quàm sit Empyrea, licet secundùm quid major esse videatur. Ita dixi citato n. 164. & probavi ibidem, quia inter nobiliora extrema versatur unio illa, & ad excellentissimas operationes. Licet enim unio corporis & animæ rationalis in statu mortali etiam nobilior videatur propter easdem rationes; anima enim nobilissimum extremum est, & operationes intellectus & voluntatis etiam nobiliores, & ita ex eo titulo non apparere excellentiam aliquam in ratione incorruptibilitatis. Contra tamen est: Nam cùm revera incorruptibilis constituatur unio, eo in genere perficitur, & ita ratione extremorum, quæ ad multò nobiliores operationes elevantur, quæ & æternæ futuræ, nobiliorem gradum incorruptibilitatis acquirit; fitq́ue absolutè major. Quòd autem ab Empyrea aliquatenus excedatur, ex eo ostendi potest quòd non sit adventitia, sed coæva, ac formæ debita. Ubi suppono unionem
Corporum beatorum esse diversam ab ea, quæ inter corpus & animam in statu mortali intercessit, illa enim corruptibilis est. Neque ex eo quòd sit diversa aliquid resurrectioni detrahitur quoad surgentium identitatem, in qua idem qui est mortuus debet resurgere, quia & idem remunerandus aut puniendus. Ad hoc enim unionis diversitas nullum affert detrimentum. Unitas enim in corpore mortali quotidie variatur additione partium per nutritionem, & ideò moralis identitas pro absoluta locutione sufficiens judicatur. Quod si quis circa hoc aliquo pulsetur scrupulo, dicat unionem etiam resurgere & incorruptibilem reddi eo ipso quod corpus glorificatione donetur. Sicut gratia habitualis in mortali statu amissibilis per connexionem cum visione beatifica redditur inamissibilis, sicut etiam ex unione hypostatica, posset etiam dici cùm unione dicta aliam superioris naturæ posse consistere, & ita à Deo conferendam: sicut nodo alicui nodus alius & alius addi solet, ut quod revera erit innodatum, ampliùs & ampliùs, & ita meliùs & perfectiùs innodetur. Et quidem circa res istas tot sunt dicendi modi, dum quisque meliorem explicationem affectat: ut & Nobis jam pridem in hac palæstra certantibus, liceat aliquid augurari.
410
*Posset etiam dici unionem Empyrei
Materia an specie distincta.
esse item humanâ ex eo perfectiorem, quod materiæ perfectioris sit nexus, perfectioris inquam, excessu specifico, quod placet P. Arriagæ Disput. 29. citata, nu. 14. ubi postquàm
P. Arriaga.
assertum ab ipso non videri unde possit decidi quæstio ista, subdit valde probabile esse propter altissimum finem, ad quem est creatum, constare diversa specie materia à nostra, & quidem incomparabiliter perfectiori. P. Henao Exercitat. 5. nu. 63. contrarium tenet. Quod ex eo potest (quando rationes ab intrinseco non suppetunt,) suaderi quòd videatur inconveniens materiam aliquam creatam perfectionis specificæ excessu materiam beatorum corporum superare: inter quos sunt Christi, & Matris ejus corpora, solum illud pedibus eorum subjectum calcatura. Et cùm propter ea creatum sit, non oportuit ut illa tantoperè anteiret. Sic enim pro majori unionis perfectione discursus est à Nobis efformatus. Quia verò ad majorem Beatorum accidentalem gloriam id potest conducere; potest excessus dictus admitti, stante possibilitate: quin ratio adducta concludat. Non enim videtur inconveniens ut quod nobilius sub aliqua ratione est, nobiliori absolutè subserviat. Sic Christus minoratus modico quàm Angeli, ut D. Paulus loquitur Hebr. 2. vers. 9. eos habet sibi summa pote
Hebr. 2. v. 9.
state subjectos, ut ibidem habetur: quod & de Virgine dubio procul asserendum. Sicut enim regum famuli solent quandoque splendidioribus ornari vestibus, quàm reges ipsi, quod quidem non est regibus indecorum, quia totum illud in eorum reredundat gloriam; ita & in negotio præsenti discurrendum, cùm quidquid est in Empyreo nobilioris materiæ, in Beatorum cedat gloriam, ad quam totus ille apparatus ordinatur: nec deesse censendum, quod habent illi sub pedibus.
§. XIII.

§. XIII.

Empyreum an solidum, aut penitus, aut ex parte.
411
*SOliditatem Empyrei statui §. 6. & 7.
eamq́ue totalem, non admissa sententia eorum, qui fluidum ac liquidum media sui parte constituunt, quos quidem secutus est P. Henao Exercitat. 14. Sect. 1. Et eum P. Izquierdus de Novißimis pag. 406. Affirmat autem P. Henao Conclus. 5. n. 12. credibile esse dari intra ipsam mediam partem solidum aliquod quasi pavimentum Theatri, seu montis summitatem, in qua aderunt Beati Christo Domino ut Principi. Id quod indicare videtur D. Joannes in Apocalypsi Cap. 21. v. 10. dum se sublatum dicit in montem magnum & altum. Et ostensam sibi civitatem sanctam Ierusalem. Pro quo P.
Apocal. 21. v. 10.
Cornelium & D. Bernardinum Senensem, aut Nicolaum Lyranum adducit. Præter pavimenmentum Theatri aliquos etiam thronos solidos futuros esse asserit, pro Christo saltem, & ejus sanctissima Genitrice, de quibus Exercitat. 18. & 19. Sed neque throni, neque pavimentum necessaria erunt juxta ipsum, ut pedibus insistant, uti de pavimento indicat Aversa, sed conducent ad majorem pulchritudinem Regiæ cœlestis, & ad ostentationem majoris majestatis. P. Arriaga Disputat. illa 29. n. 15. utramque sententiam censet probabilem, neque contemnendas rationes Molonij, cui P. Tannerus subscribit, & P. Cornelius in Cap. 1. Genesis.
P. Arriaga.
& fortaßè, ait, id est probabilius, quia non video cur non debeamus hominibus beatis concedere respirationem, & consequenter corpus aliquod respirabile in cælo admittere. Quod verò corpus illud dividatur, ut noster aër dividitur, nullam dicit imperfectionem. Hæc ille: qui cùm corpus tantùm respirabile in cælo admittendum velit, apertè indicat totum cælum non esse respirabilis conditionis, unde & sententiam præcedentium Patrum amplecti.
412
*Dico Primò. Cælum Empyreum pe
Assertio 1. pro integra.
nitus solidum est. Sic plurimi, quos congerit P. Henao suprà Sect. 1. nu. 5. Id quod §. septimo ita firmatum, ut non occurrat quidquam, quod de novo urgeat. Quod enim de respiratione objicitur, ibidem discussum. Quòd si adeò urgere pergant auctorum illorum asseclæ, & respirabile corpus aliquod esse contendant, facilè concedi potest futurum illud, tale scilicet ut Beatorum ambiat corpora, & sit quasi quoddam lucidum vestimentum, juxta ea, quæ de dote claritatis dicta sunt in Epithalamio n. 526. Benè verum est quod si habitatio cęlestiũcælestium incolarum intra cælum esset constituenda, valde absonum videretur, ut intra corpus solidum esset futura, quamvis dos subtilitatis nihil pateretur impervium, & ita spatium illud immensum corpore aliquo subtili & permeabili sine miraculis deberet assignari, cùm esse non posset vacuum attenta naturæ conditione, quamvis Deo id non esset impossibile: & ut staret id naturæ conditionem admittere, aut non repugnare; pro majori tamen Beatorum & dignitate & solatio plenitudo illa poneretur respondens aëreæ regioni, qua cælestia & terrestria ordinatissimè copulantur.
413
*Dices stante etiam habitatione supra
Empyrei convexam sublimitatem, videri etiam conveniens tale aliquid in eo constitui, ut & dignitati & solatio Beatorum consulatur, & etiam necessitati, ut sit spatium aliquod plenum, per quod species ad sensuum officia necessariæ transmittantur. Sed id negandum, quia jam esset novum cælum fluidum supra supremum constituere: & si consequenter philosophandum, dicendum pariter supra fluidum illud spatium futurum culmen etiam splendidum, ut Beati quocumque oculos dirigant, beatificam aliquam videant claritatem. Sufficit ergo illis pavimenti claritas, & ea qua totum Amphitheatrum resplendebit. In casu autem illo habitationis spatij intermedij non ex ea admittitur fluidum illud corpus, quod pro usu sensuum necessarium sit, sed quia vacuum, non deberet admitti, juxta ea, quæ nu.
179. dicta sunt. Ubi quod de visu assertum circa illius amplissimam sphæram dubitare quispiam posset an sit ad auditum extendendum: & videtur sanè ita futurum, si ponamus inter se distantes velle inter se colloquia miscere, aut audire eos, qui sine remedio peccati originalis decesserunt suo in exilio colloquentes. Pro quo Guilielmus de Rubione in 4. dist. 48. quæst. 2. arti. 2. conclus. 3. ubi tradit per species inditas sonorum posse Beatos se mutuò audire, etsi sint valde distantes loquanturq́ue summissa voce. Et idem est alijs quibuscumque distantibus, si velint aures applicare. Unde & longè distantium cantus audire poterunt. Circa quod specialius aliquid habet P. Henao Exercitat. 29. nu. 40. & seqq.
De cælorum concentu.
ubi de concentu cælorum ex harmonica motione indicato Iob 38. v. 37. & concentum cæ
Iob. 38. v. 37.
lorum quis dormire faciet? pro quo auctores adducit, & Beatis asserit fore etiam post finem mundi gratissimum: quia licet cælorum motus sit cessaturus, si præcisè attendatur generationi & corruptioni rerum sublunarium, pro qua jam minimè necessarius: Nihilominus Deum quandoque indulturum quòd detur eo fine, ut Beatorum aures conditissimo mulceantur sono, quem causset. Ubi quidem consequenter concedendum sonum hujusmodi ex distante valde spatio à Beatorum auribus hauriendum. Nisi dicatur adeo esse ingentem illum, ut à distantissimis possit audiri. Et erit illud egregium commentum. Ex quo & fieret in terra audiendum, minùs enim cælum à terra distat, quàm Empyreum ab orbe lunæ, & alijs, ex communi Astrologorum sensu solidis conjecturis roborato. Et quidem sonus ille ingentium adeò corporum non videtur quomodo esse aurium lenocinio aptus. Quamquàm si ad Dei omnipotentiam recurramus, non erit im
poßibile apud Deum omne verbum. Lucæ 1. v. 37. Sed certè quod propter delectationem illam ex audito cæli concentu orbes cœlestes jam quiescentes movendi aliquoties sint, nescio an verosimiliter asseratur, & ut tale sit à prudenti|bus auribus excipiendum: præcipuum quidem naturæ ordinem propter voluptatem adeò parvi momenti variari: parvi inquam, quia pro auditus delectatione innumeri alij possunt concentus glomerari. Et quidem convenientius esset cælos semper in motu esse, & Deo gloriam suo concentu personare, sicq́ue Davidicum etiam stare concentum Psal. 18. v. 1. Cæli
Psal. 18. v. 1.
enarrant gloriam Dei &c. At hoc non admittitur, etiam ex fine adeò sublimi, & dignum deifica majestate, unde neque illud videtur admittendum. Concentus autem rectè explicatur à P. Gaspare Sancio, ut sit ipsa cęlorumcælorum dis
P. Gaspar Sancius.
positio & ornatus, ex quorum motibus múltiplex fiat Planetarum congressus, & ex eo in terra multæ rerum vicissitudines, ex quibus quædam admirabilis resultat harmonia, qualis esse solet in vocibus, quarũquarum alięaliæ acutęacutæ sunt, alięaliæ graves, aliæ ex utrisque temperatæ: sic tamen illas in cantu & cithara moderatur magister, ut ex multis una existat symphonia, quæ mirum in modum complet & recreat sitientes aures. Miror autem illum Pythagoricum afferentem figmentum, nihil contra illud proferre, in Ciceronis pro ipso sententia delectatum. Est autem D. Hieronymi, seu Venerabilis Bedæ, vel quicumque est Auctor expositionis Tomo 8. D. Hieronymi satis dilucida & apta expositio de
D. Hieronymus.
Angelis, unde ait ille: Hujus igitur cæli concentum, ait Dominus, quis dormire faciet? Id est, quis erit, qui eos à perpetuis laudibus, quibus me benedicunt Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus incessabiliter concinentes, ut cessent & quasi obdormientes poßit inhibere? Sic ille. Pythagorici figmenti nulla facta mentione. De concentu autem, qui ex partibus fluidis cæli formari potest, qui tale constituunt, ut libuerit philosophentur.
414
*Dico Secundò. Quòd Beati pedibus
insistant, aut non insistant, circa quod vidimus diversos sensus, potest sublata æquivocatione ad concordiam revocari. Pro quo juvat P. Arriagam n. 11. citatæ Disputat. sic pro distinctione Empyrei ab alijs cælis loquentem excepisse: Addi potest pro hac veritate congruentia, quia vi
P. Arriaga.
detur planè esse indignum ut perpetuò sub Beatorum pedibus cælum volvatur, nec enim possent in eo pedem figere: permittere verò se cum illo raptari, absurdißimum esset: ergo debet esse sedes immobilis ac fixa. Dixi esse congruentiam, quia responderi potest, Beatos non gravitare, ideoq́ue eo cælo non trahi. Sic ille: qui licet congruentiam in eo tantùm agnoscat, secundùm propriam tamen locutus mentem; aliàs nullius esset momenti ad intenti probationem. Censet ergo Beatos posse pedes figere, & ita etiam pedibus insistere, etsi non gravitent. Qui ergo negant de insistentia ratione gravitatis, ita pronuntiant; qui autem affirmant, ex eo quòd ita pedes figere possunt, ac si gravitarent, unde & vestigia imprimere, quasi virtuali aut eminentiali gravitate. Unde si ita insistentes cum cælis volverentur, nulla in eo appareret absurditas, sublata perpetuitate, esset enim cælum, velut currus honorarius. Et hoc quidem juxta receptissimam sententiam, juxta quam Beatorum corpora in cælo minimè gravitant, etiam si proportionatam retineant gravitatem, quam ut naturalem proprietatem non esse Beatis denegandam tenent non contemnendi Scriptores cum Ægidio Lusitano Lib. 4. quæst. 1. arti. 2. & Lib. 5. quæst. 5. arti. 7. à §. 3. & P. Henao Exercitat. 23. nu. 87. ubi ait esse communem sententiam. Ea enim non obstante, nulla supra cælos corporum aliàs gravium gravitatio est, juxta ea, quæ cum doctis modernis tradit idem Pater Exercitat. 18. n. 28. etiam dote agilitatis abjuncta. Ex quo fit ut si Beatus pedibus insistens vellet connaturalem gravitatem applicare, & se reddere efficaciter ponderosum, minimè posset, secus extra cælum, ubi illa pro libitu uti poterit, sicut alijs facultatibus beatifico statui minimè adversantibus.
415
*Dico Tertiò. Constitutio illa Thea
tri in medio cæli spatio conveniens non apparet. Id probo. Nam elevatio illa ratione soliditatis statuitur: atqui pro ea non est necessaria, quandoquidem concavus cæli ambitus solidus est, & in eo potest convenientius totus ille magnificus apparatus collocari. Neque dici potest sublimitatem requirendam pro sublimi adeò throni Christi, & Deiparæ majestate: id enim potiùs est à sublimitate recedere, si, ut debet, res ista consideretur: omnes enim illius ambitus partes æqualiter sublimes sunt: vel si sublimior aliqua per respectum aliquem confingatur, in ea certè id debet constitui, quod dignissimum sublimitate, ut ita loquar, sublimissima judicatur.
§. XIV.

§. XIV.

Empyreum an penitus sphæricum.
416
*P. Henao Exercitat. 13. Sect. 3. diversas circa hoc sententias suis cum patronis adducit pro sphærica penitus figura concludens, quia nulla est ratio, quæ convincat illud non esse cælis reliquis simile. Exercitatione autem 18. Sect. 2. decem rationes adducit ut probet theatrum beatificum non esse supra convexam Empyrei superficiem. Nos aliter
philosophati §. 11. & Empyreum quidem sphæricum ita constituimus, ut cælos alios circumcludat, cùm tamen versus unam superiorem partem sit perfecta quadratura formatum, pro quo graves Scriptores dati, & auctoritate non levi stabilitum. Id quod absolutè ita credi affirmat Mag. Joannes à S. Thoma Tractatu de Metheoris Cap. 2. Iuvat autem decem illa fundamenta P. Henao proponere, ut ex illorum debilitate ampliùs positio nostra roboretur.
  1. Arguit ex auctoritate SS. Hieronymi, &
    Augustini. Sed prioris verba omnes debent ad convenientem sensum revocare: Alterius autem nihil evincunt, ut adeunti constabit.
  2. Ex Apostolo Hebr. 8. v. 1. & Ephes. 2. v. 6.
    Christum in cælis considere, ergo non extra cælos. Opponendum ex eodem Ephes. 4. v. 10. Ascendit super omnes cælos, ergo supra & in non opponuntur in mente Apostoli. In domo qui|dem sua est, qui in solario sedet illius, aura zephyri fruiturus. Ad quam probationem reducitur illa, quæ ordine prior ex Act. 3. v. 21. Quem oportet quidem cælum suscipere. Ubi Syrus,
    Act. 3. v. 21.
    Quem oportet cælo capi. Ubi standum Vulgatæ; licet autem Syriaca parvæ auctoritatis sit, congruo potest explicari sensu juxta nuper allatum exemplum in solario sedentis aut stantis, quem illud capit. Et locus quicumque ubi plures aut pauci simul esse possunt, eos dicitur capere.
  3. Ad idem reducitur, sumitur enim ex eo quod Christi Sedes, & Beatorum regnum prędicaturprædicatur ab Scriptura esse in cælis, nec sufficit illos pedibus tangere superficiem convexam cæli, quia hoc Beatis necessarium non est, ratione agilitatis. Dicimus enim in cælo regnum Beatorum esse cum Christo regnantium, quia in nobilissima ejus parte, non utcumque sumpta, sed in modum Curiæ splendidissimè & ornatissimè conformatæ. Neque fideles aliter concipiunt benè à magistris instructi, & imaginibus eruditi.
  4. Quia incredibile videtur Deum condidisse adeò pulchrum domicilium & palatium, ut non intra ipsum, sed quasi supra tegulas habitaret. Ad quod respondetur facile ineptum esse quod de tegulis dicitur, cùm suprema Empyrei pars omnium sit pulcherrima & ornatissima: neque enim tota regio ad regnum spectans pro curia habenda est, sed ex illa pars aliqua nobilior eligenda.
  5. Quia si Beatorum corporà existerent permanenter extra Empyreum, non componerent permanenter unum universum cum cęliscælis & elementis. Id negatur, quia sunt in parte nobilissima Universi juxta dicta.
  6. Ex ratione, quam affert D. Thomas 3. p. q. 57. artic. 1. in Corp. pro ascensione Christi ex incorruptibilitate, ut haberet locum proportionatum. Inde infertur consequentia inutilis, ac si locus, quem assignamus Christo non esset incorruptibilis.
  7. Quia justi homines merentur benè de Deo intra hunc mundum: ergo & intra illum, in parte inquam nobilissima, debent pręmiaripræmiari. Ita quidem conceditur, nam & pars illa intra mundum est, quandoquidem illius pars, sicut caput hominis intra hominem est, etiamsi emineat.
  8. Quia si Beati existant extra Empyreum, nulla apparet caussa cur sit à Deo conditum, cur immotum & tanta luce refulgens. Hoc quam sit debile constat ex dictis.
  9. Specialiter contra eos procedit, qui Empyreum penitus sphæricum constituunt, unde contra nos non militat. Ex quibus compertum habemus, quàm sint infirma positionis adversæ fundamenta & argumenta pariter contra nostram instaurata.
§. XV.

§. XV.

De Empyrei influxu in inferiora.
417
*DIctum de hoc à Nobis §. 9. & pro
Influxus statuitur.
batum cum multis non esse Empyreo negandum influxum, licet sit ille quoad peculiarem rationem occultus. Quod & amplectitur P. Henao Parte 2. Exercitat. 16. Sect. 2. ubi pro eo plures auctores adducit, sicut & Sectione 1. aliquos adversantes. Post varios autem dicendi modos circa illum, peculiarem expromit Sectione 7. quem & seqq. solutione objectorum firmare contendit; & in eo consistit, ut Empyreum cum cælis alijs, & caussis naturalibus concurrat ex abundanti, ut ille loquitur non ex necessitate absoluta, sed ex pręcellentipræcellenti dignitate. Circa quod multa ex Philophia admiscet non explorata penitus, & aliqua communiter improbata: in quibus illud de concursu totali plurium caussarum juxta naturæ ordinem. Sed Sect. 10. genus quoddam retractationis exhibet ejus dignum ingenuitate. Et possemus equidem circa nonnulla aliquantulùm immorari, quæ sicut alijs, ita & nobis displicuerunt; sed alterius loci sunt, neque vacat circa illa divagari, quando & circa ea, quæ sunt instituto præsenti congenea, oportet cursum calami moderari.
P. Arriaga Disput. citata, Sect. 2. Subsect. 3.
P. Arriaga ut neget.
influxum negat Empyreo, sic concludens post adductas hinc inde pro utraque sententia rationes: Vnicè ergo hic rejiciendus: & quidem solùm probabiliter, quia nec necessarius videtur, nec habet fundamentum ullum. Sic ille. Sed quidem quanto cum fundamento asseratur, ex ijs constat, quæ à Nobis dicta §. citato. Opponit autem sibi quorumdam argumentum ex eo arguentium quòd omne corpus naturale habet aliquam virtutem activam, quæ in non viventibus non ordinatur ad se, sed ad alia corpora: ergo cùm Empyreum sit nobilissimum corpus, debet etiam habere aliquam talem virtutem. Ad quod respondet, Antecedens esse valde dubium etiam in corporibus sublunaribus: Quæ enim virtus operativa ad extra est propria adamantis, nisi per motum ad dividenda vitra v. g. Idem est de ferro, de latere, & sic fortè invenientur multa alia corpora, lapides, metalla &c. quæ talem non habent virtutem. Sed quidem ex eo quòd in nonnullis corporibus talis non deprehendatur virtus, non debet illa Empyreo denegari. Neque enim satisfacit, quod ibidem respondet: Empyreum scilicet à Deo productum ut sit Sedes Beatorum, & ita non requiritur alia operatio, quàm summa ipsius pulchritudo & ornatus, sive hic producatur ab ipso cælo, sive ab extrinseco, scilicet à Deo. Non inquam satisfacit in primis ex eo quod habet n. 10. ubi sic ait: Absolutè respondeo, gratis
assumi illud principiũprincipium, quòd scilicet tale cælum non debeat esse in alios usus: ratio est, nam eo quòd sit utile in alios fines, non erit minùs dignum Beatis; immò fortè magis dignum; quia quo plura potest efficere; eo perfectius & nobilius est. Hæc ille, | quorum oportuit meminisse. Deinde, stare quidem posset ut Empyreum eo fine à Deo productum nullam aliam haberet operationem præter pulchritudinem & ornatum, si in cælorum ordine non esset constitutum; cùm autem unum ex illis sit, quos & circumcludit, & illi operationem præter suam habeant pulchritudinem, consequens est ut non debeat illi denegari. Prætereà quod de corporibus dicitur nul
lam peculiarem virtutem habentibus ex eo potest non leviter improbari; quia in multis, quæ vilissima censentur, deprehensa sunt, & quotidie miranda commoda deprehenduntur. Et
quidem cur non in adamante lapidum pretiosissimo tale aliquid deprehendamus, quando in gemmis alijs illa jam pridem experientia demonstravit? Unde videmus eas medicinalibus poculis adhiberi, quod in hyacinthis frequentius. Hinc est ut de adamantis virtutibus multa apud Scriptores de gemmis agentes reperiantur, nec contemnendum illud, quod ex Dionysio Poëta vulgaris profert auctor:
Hic fulget lymphata Adamas qui pectora sa
Cortes de physiognomia.
nat,
Et prohibet miseris occulti damna veneni.
Jam quod ad ferrum attinet, est quidem satis verosimile, & ex eo colligitur, quod de chalybe experientia multiplex notissimum reddidit, pro obstructionibus stomachi, hepatis, & lienis, adhiberi solito. Et quid ille nisi ferri species? Quid de latere? Scimus illos calefactos pro morbido frigore expellendo applicitos præ alijs, in quibus & calor poterat conservari. Sed sit tale aliquid in illo quale contenditur circa virtutem specialem. Cùm tamen ipsum ferè sit terræ elementum, in eo nequit operatio negari ad extra per genuinas ipsi qualitates. Nihil ergo præfatus Scriptorsuo illo discursu potest obtinere. Qui immeritò ait circulum vitiosum fieri quando virtus asseritur, & tamen esse incognitam respondetur, supponendo propositionem universalem, quòd omnia corpora debeant illam habere, & inde inferendo circa particularia, ipsam verò propositionem Universalem non probando, quia non fit sufficiens ascensus nisi ex omnibus particularibus: si autem in particularibus non probatur, universalis ruit. Immeritò inquam vitiosus circulus objicitur, quia universalis illa non sine probatione proponitur, si ut debet, proponatur, & legitimus servetur ascensus. Nam ex eo quod in omnibus fere rebus virtutem aliquam agnoscamus, idque non solùm in ijs, quæ nobilis conditionis sunt, sed etiam in vilissimis, valde verosimiliter infertur, & genere aliquo saltem moralis evidentiæ, in omnibus aliqualem virtutem inveniri. Unde pro Empyreo validissimum argumentum efformatum.
§. XVI.

§. XVI.

In Empyreo quæ & qualia ædificia.
418
*COntra illa arguit P. Henao Exerci
tat. 13. v. 20. Primò ab auctoritate. Nam D. Gregorius lib. 4. Dialogor. cap. 36. post enarrationem multorum, quæ à redivivo milite sunt conspecta sic concludit: Quis hoc si sanum sapiat, intelligat? Sed per hoc, quod illic ostensum est, quisquis ille est, cui mansio ista construebatur, apertè datur intelligi, quid est, quod hic operatur. Hæc S. Doctor refellens apertè domos ex laterculis aurum referentibus, ex quo & infertur quæcumque alia ædificia ab ipso neutiquam admittenda. Dionysius Carthusianus Tractatu de particulari judicio Cap. 31. post
Dionys. Carthus.
traditam visionem, de qua D. Gregorius sic ait: Vnde videtur in Paradiso terrestri esse quædam remuneratio hominum, cùm in cœlesti palatia non sint. Sic ille. Circa quam etiam visionem similiter loquuntur alij: sed expressiùs circa verba D. Petri in Transfiguratione Matth. 17. v. 4. Si vis, faciamus hîc tria tabernacula. Ansel
Matth. 17. v. 4.
mus, Remigius, Radulph. Tostatus. Et circa locum Apocal. 21. vers. 12. de quo suprà. Ubertinus Casalensis. Pro quo & D. Joannes Chrysostomus Homil. 1. de Resurrectione ita lo
D. Chrysostomus.
quitur: & nunc quidem opus est nostro corpori domicilio propter carnis infirmitatem: tunc vero idem & corpus erit & domicilium, neque tecto, neque ullis velamentis habens opus, pro omnibus his contentum sui ipsius incorruptibilitate. Sic ille. Proclus apud Epiphanium hæresi 64. ita inquit: vult Deus non lapideam domũdomum David ædificare, nec
Proclus.
ut in regno cælorum pulchram domum habeat; sed carnem tabernaculum animæ, quod ipse suis manibus fabricavit. Hæc Proclus, quem præfatus Pater allegans, sic interponit: Si Proclum hunc adducere liceat. Quod ex eo videtur cavere, quia Origenis recenset errores circa resurrectionem: sed quidem non ut assertor, sed impugnator: eum enim virum fuisse sanctum, & prophetico spiritu præditum, auctores veteres tradunt, pro quo videri potest Sixtus Senensis in Bibliotheca lib. 4. lit. P. Unde non est cur ejus debeat auctoritas rejectari. Addit rationem jam insinuatam ex placidissima illius loci temperie, & nulla tecti necessitate, & quia in statu innocentiæ nullæ construerentur domus, ut advertit P. Arriaga Tomo 2. in 1. p. Dist. (Corrige Disput.) 43. n. 12. & in aureo sæculo condito ab Ethnicis & Poëtis, putarunt ipsi non fuisse, ex Ovidio, & Iuvenale. Producit
Catechismus PijV,.
tandem Catechismum Pij V, Parte 1. Cap. 13. nu. 12. ubi sic habetur: Etsi autem amplæ etiam ac magnificæ domus posseßio ad humanam felicitatem pertineat: quid cælo ipso, quod Dei claritate undique collustratur, vel amplius, vel magnificentius cogitari potest? Sic ibi. Et hæc cùm proponat præfatus Scriptor, ut si eorum præponderet auctoritas, præferenda ea sententia sit: præponderet inquam eorum auctoritati, quos pro affirmante præmiserat, non videtur, repugnare, dummodo quod ad diversas mansio|nes attinet, de quibus Christus Joan. 14. v. 2. In domo Patris mei mansiones multæ sunt, inconcussum relinquatur.
419
*Dico Primò. In Empyreo sunt am
Assertio 1. affirmans.
plissima & pulcherrima ædificia. Sic Divi Athanasius, Epiphanius, Vincentius Ferrerius, Salvianus, apud P Henao nu. 19. cum
P. Izquierdus.
Constantino Magno, Guilielmo Parisiensi, PP. Cornelio, Benedicto Fernandez, Tannero, Drexelio, Eusebio, Cresolio, & Barradio, qui id luculentissimè executus Tomo 3. in Evangelia Lib. 10. Cap. 3. & pro eo affert D. Anselmum Cap. 44. de Similitudinibus, ubi ædificia ampla, & diversi generis mansiones agnoscit, doctissimum etiam Patrem Ferdinandum Perez, & Cajetanum ac Sotum, quos tamen ait P. Henao non palatia, sed distinctas mansiones locales Beatis tribuere. Sed numquid mansiones illæ angusta aliqua domicilia futura? An non regum digna, cùm sint omnes futuri reges? Palatia ergo, & palatia, quorum comparatione, quæ augustissima pro Augustis, vix humilium casularum compellationem, immò & multò minorem, mereantur. Pro quo faciunt quæ à Nobis adducta §. 12. & 13. Quibus addendæ, modò revelationes aliquot Venerabilis Virginis Marinæ de Esco
bar ex multis, quæ circa cœlestis patriæ gloriam in duobus Tomis de illius vita legi possunt. In 2. lib. 2. Cap. 31. Sic illa. Iueves quinze de Mayo, y Octava de la Ascension, estando fatigadißima de dolores de pecho y estomago, se llegaron à mi estos mismos Señores Angeles, y me dixeron con un modo suavemente imperioso: VenceVente, hermana, con nosorosnosotros. TY Luego sin poderlo yo reusar, me llebaron à la celestial Ierusalen, y me presentaron à su Magestad, el qual les dixo que me llebassen por aquella bienaventurada Patria, para que me recreasse, y alentasse un poco con su vista. Asi se hizo: traxeronme por algunas calles y plazas bellißimas de la celestial Ciudad. Adonde es imposible contar lo que se vee de gloria y hermosura, tan diferente de quanto acà puede imaginar el entendimiento &c. Cùm ergo & colles & plateæ in illa cœlesti Civitate sint, ædificia esse in illa nequit dubitari. Sed quia de incolis nihil in revelatione expressum habetur: quamquàm verosimile omnino sit & illos, qui Civitatis sunt præcipua portio, conspectos: pro ipsis revelatio alia satis admiranda succurrit ex Lib. 1. Cap. 38.
420
*Vi en medio de aquella santa Ciudad un Castillo hermosißimo y glorioso con las puertas abiertas, todo èl lleno de grande gloria y belleza, como alcazar donde moraba la Magestad de Dios Nuestro Señor Trino y Vno. Toda la Celestial Corte parecia como abrasada en un DivinDivino fuego, y luminarias tan resplandecientes, que bastaban para alumbrar mil mundos. Oì grandes y suavißimas Musicas de dulces instrumentos y voces Angelicas: todo era alegria, gozo y alabanzes del Señor. Saliò de este Castillo una solẽnißimasolemnißima ProcesiōProcesion en dos SilerasHileras de Angeles y Almas bienaventuradas. En medio iba la Magestad de IESV Christo, S. N. y por remate de la Procesion la Virgen santißima su Madre acompañada de todas las santas Virgenes, Martyres, viudas y casadas. El canto que entre tanto se oìa, eran alabanzas del Señor, y de sus Santos. Desta manera anduvo la Proceßion en contorno de la Celestial Ierusalen, que fue un espacio, que no puedo explicar, por representarseme la Ciudad estandidißimaestendidißima, y de casi immensa grandeza, y vino despues à parar al mismo Castillo, en llegando se prostraron todos y adoraron à Dios N. S. dondole gracias per la merced, que les avia hecho por sola su bondad de hazerlos participantes de la gloria, que poseian. El Señor les echò su santißima bendicion, y los Santos y Angeles se fueron cada uno à su lugar y asiento. Juxta hæc & de gloria illius cœlestis Civitatis constat, nec non de illius amplitudine, sicut etiam de Sanctorum Sedibus, ubi non solùm de illis dictum, sed etiam de locis, ut appareat loca esse pro Sedibus, non quidem, quæ Sedes solas capiant, sed capacissima, ut & palatia dici queant, juxta dicta & dicenda.
Aliam jucundissimam narrationem offert post allatam, dum de Festo SS. Trinitatis agens, Angelos suis èex locis procedentes inducit, & in solemnis supplicationis modum ornatissimos eleganter repræsentat: & tandem circa Virginem ita scribit: Estaba esta gran Señora en otro bellißimo trono, que me parecia tan rico y celestial como el primero (Dei scilicet) solo que no espiraba una oculta Divinidad, un no sè que inefable, que adornaba al otro. Mostrabase esta soberana Reyna tan hermosa, y tan bañada de indecible gloria, que dezia yo entre mi: Quando no ubiera mas bien, que gozar en esta dichosa Patria, si no la vista de esta gloriosißima Señora, aviamos de trabajar infinitos millares de años por gozar de tan incomparable bien. Sic illa, cui toties ad felicem cœlestis illius civitatis lustrationem invitatæ illa ex 4. Esdræ 10. v. 55. & seqq. verbo possunt adaptari: Tu ergo noli timere, neque expa
4. Esdræ 10. v. 55. & seqq.
vescat cor tuum, sed ingredere, & vide splendorem, & magnitudinem ædificij, quantùm capax est tibi visus oculorum videre. Et post hæc audies quantum capit auditus aurium tuarum audire. Tu enim beatus es præ multis, & vocatus es apud Altißimum sicut & pauci. Ubi si pro Beatus & vocatus, si Beata, & Vocata reponatur, stare id quidem poterit ipsius suffragio Veritatis felicissimam Virginem invitantis. Prædicta autem verba ad civitatem gloriosam pertinere affirmat P. Mar
P. Roa.
tinus de Roa in libro de statu gloriæ Cap. 6. Neque quia Canonicæ auctoritatis duo libri Es
dræ non sunt, illis est magna, quam merentur, detrahenda: ut enim P. Tirinus asseruit, nullus post Canonicos Scriptor illis potest ante stare, unde & post illos Concilij Tridentini Decreto constituti. Licet enim in Decreto de
libris Canonicis duorum illorum librorum mentio nulla extet, ex Præfatione tamen Biblica ab eo dispositionem illam derivatam potest verosimiliter conjectari. Nam & hoc Conciliari providentia dignum est, ne scilicet libri tales ab Ecclesiæ usu penitus areantur: cùm illam ad librorum recognitionem fuisse extensam dignoscamus.
421
*Dico Secundò. Mansiones quæ pala
tiorum nomine meritò decorandæ videri non inverosimiliter potest futuras æquales in Beatis, eisdem scilicet mensuris, quia id videtur | ad pulchriorem ornatum pertinere. Quia verò pro diversitate meritorum etiam in illis futura diversitas, dici potest eam quidem non defuturam in ipsa æqualitate; quia materia ædificij esse pretiosior poterit, ex quo pulchritudo major ob varietatem semper gratam resultabit. Ubi supponendum ædificia diaphana & transparentia futura, quia id ad eximiam spectat venustatem. Quod & Apocal. 21. nu. 16. habetur perspicuum: Ipsa verò civitas aurum
Apocal. 21. v. 16.
mundum simile vitro mundo. Sed erunt fortè quibus hoc non placeat, nec videatur contra civitatis pulchritudinem inæqualitas numerosa, dummodò circa altitudinem non adstruatur excessus, ob ea, quæ dicta §. 13. ubi P. Cornelium adduximus pro omnimoda æqualitate pronuntiantem, Antverpiæ exemplo. Sed quia quæ ibi adstruximus, similiora vero apparent, ijs standum, pro varietate verosimilibus, de quibus nuper, adjectis conjecturis. Ad oppositæ sententiæ fundamenta re
Objectorum solutio.
sponsio est facilis, D. Gregorius non est apertè contrarius, nec de cœlestis Curiæ locutus mansionibus, sed de quodam alio, quod tunc assurgebat, ædificio minimè rationi consentaneo. Dionysius Carthusianus unus est licet gravis profectò Doctor, cui possunt plures ex adverso stantes sapientia & probitate insignes objectari. Cùm aliàs sententia ejus id contineat, quod nullus est eruditus censor probaturus, in Paradiso scilicet terrestri quamdam esse hominum remunerationem, & ita etiam in illo locum posse habere hominum remunerationem, D. Joannes Chrysostomus de necessitate ædificiorum locutus, Proclus de novæ domus ædificatione pro Davide remunerando: & alij, qui de tabernaculis Petri nihil circa præsens negotium speciale. Ratio non urget, quia de necessitate non agitur. In Paradiso, cùm esset hortus, non erant amplæ domus opportunæ. Quod ex Ovidio & Iuvenale additum, ad fabulas spectat, semper enim in mundo ædificijs opus fuit, qualiacumque illa extiterint.
422
*Unum illud ex Catechismo Roma
Circa Catechismum Pij V.
no poterat alicui negotium aliquod facessere, videtur enim parem cum Rituali Pauli V. auctoritatem habere à Sanctissimo inquam Pio V. non minùs auctorato: immò & ampliùs, quantò credenda ab Ecclesia proposita sunt firmiùs quàm agenda, roboranda; in ijs opinionum usus frequens admittitur, non ita in illis. Sic arguit Vincentius Baronus in Theologia morali Parte 1. Disput. 1. Sect. 4. Arti. ult. contra P. Raynaudum, qui illum ab uno Ordinis Prædicatorum confectum asserit, neque excedere auctoritatem privati Doctoris. Quod ulteriùs improbat Auctores producens Leonardum Marinum Archiepiscopum Lancinensem, Ægidium Foscarium Episcopum Mutinensem, & Franciscum Forerium Lusitanum, & quidquid illi scribebant communi opera, ad limam Cardinalis Sirleti fuisse revocatum. Sed verò quidquid ille contendat, & usque ad satietatem convitietur, suo non potietur intento. Et quod ad Rituale attinet, quod Choquetius Dominicanus unius privati Doctoris opera fuisse confectum ex professo contendit, neque majorem ipsi aliunde auctoritatem conciliatam, à Nobis explosum in Thesauro Indico Titulo 16. nu. 19. & alibi. Catechismum autem non in eo auctoritatis gradu consistere, quem citatus prætendit Auctor, communis est Theologorum vox, licet clamet ille Concilij Generalis auctoritate scriptum, jussu Pij V. revisum & emendatum, à tota Ecclesia summo applausu exceptum, tamquàm divinum opus, in quo eruditio cum eloquentia, doctrinæ puritas & sinceritas, cum alijs dotibus certarent. Ex eo enim tantùm habetur, quæ ad fidem spectant, ut talia recipienda, & hoc est quod Concilium intendit, ut statuta in ipso doctrinali formula disposita fidelibus à suis magistris traderentur. Quæ verò ante Concilium sub opinione erant, si uti verosimilia tali formulæ inserta, opinionis gradum neutiquàm prætergressa, non enim tres illi viri, Dominicani omnes, condendi novos fidei articulos, etiam lima Cardinalis Sirleti accedente, auctoritatem habuerunt. Pro quo, ut alia præteream, unum evidens argumentum exhibebo. In præfato
Catechismo omnia verba, quæ pro consecratione Calicis in Missali proponuntur, uti necessaria penitus extant, quia in eo illius Auctores D. Thomæ sunt sententiam amplexi, 3. p. q. 78. arti. 3. Quod tamen Cardinalis Cajetanus non caussatus oppositam in illius Articuli Commentario tradidit: quam tamen in Romana impressione Pius V. jussit expungi, utpotè S. Doctori contrariam, ut videri potest apud P. Vasquez Tomo 3. in 3. p. Disput. 197 n. 10. & 32. P. Suarez Tomo 3. in eamdem Disput. 60. Sect. 1. Vers. De quibus. Et alij communiter. Licet autem à Pontifice ita dispositum fuerit, Cajetani sententia in sua est probabilitate relicta, quam P. Vasquez judicat verissimam, & est in Scholis communior, & apud Recentiores frequentissima, & ut asserit Thomas Hurtadus Tomo 2. variarum resolut. Tract.
13. nu. 388. omnes pro ea sunt ferè Societatis Doctores. Et ait ferè, ob ea, quæ habet. n. 407. ubi affirmat apud se habere tres gravissimos R. R. qui Dominici Soti modum dicendi sequuntur, quem ipse absolutè judicat D. ThomęThomæ menti contrarium, ut scilicet verba prædicta sint, juxta ea, quæ statuit §. 2. de essentia, & non tantùm de integritate. Inter eos autem manuscriptos unum exprimit P. Didacum Deza PP. Suarij & Vasquij, aliorumq́ue gravissimorum Doctorum in Academia Complutensi Magistrum. Qui tamen per errorem Didacus, cùm Alfonsus fuerit, cui errori adjunctus alter cit. n. 388. ubi inter Auctores Societatis contra D. Thomam decertantes Pesantium annumerat, minimè talem. Illud autem tres gravißimi R. R. quid indicet non apparet, Rectores enim, & Reverendi ineptè accipiendi, & benignior explicatio errori typographico adscribit, ut pro PP. Patribus inquam error præfatus irrepserit: unde ex eo non liquet an omnes illi èex Societate fuerint, cùm unum tantùm P. Dezam dicat se honoris gratia nominare. Circa quem ita etiam scribit nu. 414.
Sibi ipsi contrarius.
Secundum notandum est, quòd opinio ista Thomi|starum dupliciter intelligitur. Primò quod dum quis dicit illa verba: Hic est calix sanguinis mei, antequàm proferantur alia verba, jam est peracta conversio vini in sanguinem, & sic quando alia sequuntur, nihil faciunt, sed solùm ornant, & perficiunt formam. Et sic intellexit Cajetanus, quem Deza secutus est, & aliqui alij. Sed hæc intelligentia prorsus eliminanda est, sicut eliminavit, & jure optimo Pius V. Commentarium Cajetani expungens illud à partibus Summæ: est enim manifestè contra S. Doctorem dicentem præfata verba esse de neceßitate formæ, & continere vim effectivam, & propter alia, quæ suprà retulimus §. 1. Hæc ille. Ex quibus manifestè apparet auctorem hunc circa P. Dezam sibi esse contrarium: illum enim pro Soti sententia citaverat, asserentis verba prædicta non tantùm ad ornatum & perfectionem, sed ad integritatem formæ pertinere: modò autem id, quod vidimus, asserentem profert, unde & non debuit, uti saltans extra Societatis chorum, compellari.
423
*Juxta quæ est sanè mirabile quod
scribit §. ult. statim in principio, sic enim ibi: Placuit sententiam sapientißimi Dominici Soto enucleare, enodare, defendere: video enim illam multis, illisque gravißimis Patribus Magistris Ordinis Prædicatorum Cajetanum secutis placuisse. Et non possum mihi persuadere ita concorditer ferè omnes S. Thomæ alumnos post eminentißimum Cardinalem hoc sentire, nisi ex aliquo instinctu Thomistico divino. Sic ille. Ex quo sic inferre licet: Ergo ex aliquo instinctu Thomistico divino id amplectuntur gravissimi illi Magistri, quod est à Pio V. tot titulis, quot Auctor conclamat, expunctum. Vel si instinctus talis divinus est, quomodo aut eo caruit Sanctissimus Pius, aut si habuit, contra illum pronuntiavit? Si Thomisticæ scholæ alumnos minimè Eminentissimum voluit Cajetanum sequi, quomodo illi contra Pontificis mentem obnituntur, idq́ue divino agi dicitur instinctu? Quidquid de hoc sit; Catechismo digna non subtrahatur auctoritas: sed neque major quàm sit æquum conferatur. Docti illum confecere Theologi, sed pauci, contra quos possunt pauci alij docti etiam militare. Possunt & plurimi, ut quod circa casum, de quo Nobis sermo, de ædificijs inquam cœlestis civitatis, non debeamus illius auctoritate retardari. Ubi etiam dici potest palatia quidem negata non fuisse, sed id tantùm assertum, pro beatitudine contendentibus non esse cur de palatijs habenda cura sit, quando etiam si nulla in cælo sint, ipsum cælum pro illis abundè suffecturum. Deinde etsi ampla fuissent negata palatia, quia singulis singula attribui non videatur opportunum, mansiones tamen non negatas à Christo promissas, dignasq́ue incolis tantis futuras, ex quo non adeò notabilis concertationis materia resultabit.
§. XVII.

§. XVII.

De incomparabili Empyrei magnitudine.
424
*DIctum de illa §. 13. sed non ea ex
acta dimensione, quam aliqui curiosiùs perscrutati, & utili quidem labore; nam ad Dei intelligendam potentiam mirè confert, & ad excitandos affectus dignos gratitudine Christiana. P. Franciscus Pavonius Parte 2. Introductionis in sacram doctrinam definit. 2507. solidis fundamentis affirmat firmamentum ad concavam Empyrei superficiem, seu ad convexam primi mobilis comparatum se habere sicut punctum, quemadmodum se habet terra ad ipsum firmamentum comparata. Adducit illum Hieronymus Vitalis in Lexico Mathematico Verb. Empyreum, ex quo & addit majorem ejus molem concipiendam esse, quàm esset occupatura omnis Angelorum multitudo, si quilibet Angelus in sua se sphęrasphæra locaret extra cujusque Angeli sphęramsphæram. Ubi sphęræsphæræ nomine cælum est accipiendum ex ijs, quos ipsi movent, juxta communem sententiam. Quan
ta autem Angelorum numerositas sit, solùm per milliones millionum multiplicatos aliquatenus percipiendum. Circa quod sic Virgo Divam Birgittam allocuta, ut refert ipsa Lib. 4. Cap. 11. sic dicens: Nam si computarentur omnes
S. Birgitta.
homines, qui nati sunt ab Adam usque ad novißimum, qui nasciturus est in fine mundi, plusquàm decem Angeli inveniuntur pro unoquoque hominum. Sic Diva Parens. Ubi cùm non dicat decem uni respondere, sed plusquàm decem, magnus in eo adhuc latet excessus, ratione cujus major evadit numerus, quàm sit ille, quẽquem P. Izquierdus in Opusculo de Novißimis docta supputatione
Supputatio specialis.
deducit, secutus P. Ricciolum, qui in fine Tomi suæ Geographiæ, tradit numerum hominum in fine mundi (si rerum cursus hucusque servatus continuetur) & per quindecim mille annos ejus constiterit duratio, futurum unius millionis millionum. Iam ergo Angelorum proportione servata quantus futurus sit eorum numerus intelligi poterit, si & decuplo excessui id addatur, quod esse addendum Virgo, ut vidimus, indicavit. Quia verò ex hominum multi
Paucitas salvandorum.
tudine Prædestinatorum decima tantum futura portio, juxta id, quod ex D. Bernardo refert Duvallius de quatuor Novißimis quæst. 5. arti. 2.
D. Bernardus.
sic dicente: In mari Maßiliensi ex decem navibus vix una perit: sed in mari hujus mundi ex decem animabus vix una salvatur. Sic Divus Pater. Quia inquam decima futura est, juxta illam est sedium cælestium amplitudo simul cum Angelis computanda. Sed modò in eo sumus ut id quod de sphæris pro singulis Angelis dictum juxta eorum numerum exigamus: juxta sententiam procedentes de habitatione supra Empyrei superficiem supremam. P. Izquierdus Angelorum simul cum hominibus collectione facta ita scribit: Ex suprema superficie Empyrei, quæ est terminus Vniversi, unicuique respondet (2. 686. 599.) duo milliones. Sexcentæ & octoginta ac sex mille & quingentæ nonaginta novem leucæ | quadratæ. Sic ille. Licet autem ex prædicta summa Angelorum & hominum, pars decima hominum juxta dicta secernatur, tot leucæ remanent, ut magnam profectò sphæram possint integrare. Et sic stat ritè quod ex duobus Auctoribus Pavonio & Vitali dicebamus. Quod equidem minus est quàm id, quod modò ex docto Scriptore prolatum, dum sphæris pro Angelis sphæræ pro hominibus adjiciuntur, quæ etsi solæ essent, amplitudinem constituerent adeò ingentem, ut vix queat ad humani discursus captum revocari.
425
*Et hæc quidem ampliora sunt, quàm
sint ea, quæ ex diversis Scriptoribus adducit P. Henao Exercitat. 13. Sect. 2. Illud summum ex Patribus Drexelio & Eusebio, magnitudinem esse plusquàm decem mille & quatuordecim millionum milliarium in longitudine, & in latitudine trium mille & sexcentorum millionum. Quod equidem non consonat ijs, quæ de æqualitate in longitudine & latitudine superiùs dicta. Et ut æqualitas admittatur, minus certè id est, quàm quod nuper positum de spatijs correspondentibus singulis Beatorum, ex quibus incomparabiliter major resultat magnitudo. Ex Cassanæo, si massa plumbi à cęlocælo
Cassaneus.
Empyreo descenderet, vix in quingentis annis ad terram veniret. Ex P. Cornelio si quis per octo mille annos ascendens à terra pertransiret quotidie centum milliaria, vix perventurum ad concavam Empyrei superficiem. Sed audi majora juxta dicta ex P. Izquierdo sic scriben
P. Izquierdus.
te: Ex superius dictis sequitur, si Angelus per diametrum Vniversi decurreret, & quotidie iter sex mille & quadringenta leucarum conficeret, in eo transitu ex uno ad aliud extremum mille annos insumpturum. Et si cum eâdem velocitate ejus circumferentiam cursu pervaderet, per qualemcumque illius ex maximis circulum, uno in circuitu tria millia & centum ac quadraginta annorum insumetur. Sic ille, & quidem ita oportebat ut Deus in spatio quodammodo immenso immensitatis suæ specimen luculentum exhiberet: sicut & æternitatis in statu felicissimo Beatorum. Et cùm magnitudo hæc talis ac tanta sit,
Divinæ potentiæ expensio.
quot in eo molimine confecta temporis spatia, quot sunt artis instrumenta adhibita, quis & qualis operarum præmissus apparatus? O verè admirandam divinæ potentiæ majestatem! In momento, in ictu oculi, ut aliàs Apostolus 1. Cor. 15. v. 52. & non aliàs David Psal. 148. v. 5.
Psal. 148. v. 1. 2. & 5.
Ipse dixit, & facta sunt: ipse mandavit, & creata sunt. Ubi exordium illud: Laudate Dominum de cælis: Laudate eum in excelsis. Ubi de Empyreo peculiaris mentio, quia de cælorum summa celsitudine, ex qua ad inferiores orbes statim descendit. Unde post cælorum excelsitatem eorum incolas ad laudem conditoris invitat dicens: Laudate eum omnes Angeli ejus: laudate
Cardinalis Bellarmin.
eum omnes virtutes ejus. Pro quo sic Cardinalis Bellarminus: Illud de cælis significat locum ubi Angeli degunt, ut sensus sit, Laudate Dominum de habitaculo vestro cœlesti, vos omnes, qui estis in cælo. Omnes virtutes ejus, id est omnes exercitus ejus. Et intelligi debere Angelos perspicuum est &c. Illud ergo est quod ProphetęProphetæ considerationem ante omnia alia abripuisse videtur, cùm & magnitudinem contemplaretur immensam, & conditoris potentiam pariter, qui dixit, & facta sunt. Et ut id, quod de æternitate dictum hoc loco non prętermissumprætermissum censeamus, sequitur statim: Statuit ea in æternum, & in sæculum sæculi. Vers. 6. Ex quo pro stabiliendis Christianis cordibus circa mysteria alia argumentum satis opportunũopportunum occurrit, ut circa Virginitatem Deiparæ, continentiācontinentiam corporis Christi sub Sacramentalibus speciebus, resurrectionem corporum. Circa quod observandus modus loquendi Archangeli Lucæ 1. v. 37. Quoniam
Lucæ 2. v. 37.
non erit impoßibile apud Deum omne verbum. Licet enim in Scriptura verbum pro ejus sumi significato soleat: hîc tamen aliquid specialius indicatum; videlicet Deo in ordine ad magnalia ejus potentia dignissima solo opus esse verbo; unde in illis nullum impedimentum, difficultatem nullam experitur. Quomodo enim in alijs tale aliquid subsit, quando in sublimi cœlestium molitione, ipse dixit, & facta sunt, ipse mandavit, & creata sunt? & si enim aliqua supra naturam sint: nihilominùs Dei potentia magis in creatione mundialis structuræ resplendet. Cùm in illis circa accidentia quædam videatur divina potentia versari, quæ in creatione partum illum habuit, qui abundè potest magnitudinis ejus singularem excellentiam declarare.
§. XVIII.

§. XVIII.

Errores aliquot utili animadversione correcti.
426
*NVm. 349. col. 1. cui cum leone pro ceu
cum leone. Ubi sermo de Deo, quocum humillima submissione in templo, quando oramus, agendum, ut sic ejus indignationem, ut pusilla, aut meticulosa animantia suum illum regem mansuefacere solita, mitigemus. Leoni tantùm ex feris clementia in supplices, prostratis parcit. Sic Plinius Lib. 8. Cap. 16. Au
Plinius de leonum clementia.
diendus Ieremias Cap. 25. v. 30. Dominus de excelso rugiet, & de habitaculo sancto suo dabit vocem suam: rugiens rugiet super decorem suum. Et
Ierem. 25. v. 30. 34, & 38.
ut ad leonem alludi notum fieret, subdit inferiùs vers. 38. Dereliquit quasi leo umbraculum suum. Et quid adhæc? Vlulate pastores, & clamate & aspergite vos cinere optimates gregis. v. 34. Ad preces inquam perfugium: in eo enim verissimum quod superstitiosum in Africa. Credit
Plinius.
Lybia intellectum pervenire ad eos precum. Sic Plinius, prodigialem subjungens narrationem. Et de templo quidem apud Prophetam sermo, in quo Deus quasi leonina latebat majestate. Unde sic ex D. Hieronymo & alijs P. Cornelius: Dereliquit, scilicet Deus, templum habita
P. Cornelius.
culum suum, quod ut leo, quasi latibulum suum ante tuebatur, ut nemo auderet illud aggredi: sed Deo quasi illud derelinquente, & egresso, Chaldæi ingreßi sunt illud, atque vastarunt. Sic ille. Ex quo apparet quanto sit cum reverentiali timore templum adeundum. Sed positioni de clementiæ comparatione humilitatis objectu in præfato Ieremiæ loco illud videtur obstare, eos | scilicet qui aspersi cinere, ut sic leoninam indignationem placarent, id non fuisse consecutos, cùm apud eumdem sic consequenter habeatur: Quia completi sunt dies vestri, ut interficiamini, & dißipationes vestræ, & cadetis quasi vasa
Ierem. 25. v. 34.
pretiosa. v. 34. Ad quod quidem apta est & Dei benignitate, etiam cùm rugit, digna re
sponsio: Non exauditos quidem ululantes, & cum humilitatis schemate manifesto clamantes, in ordine ad pœnas temporales, benè tamen in ordine ad negotium pręcipuumpræcipuum animarum, ut pœnæ dictæ in remedium gravium offensionum, quibus Deum irritaverant, verterentur. Semper enim Deus ad pœnitentiam dignum dignatur habere respectum. Et peribit
Ierem. 25. v. 35. D. Hieron.
fuga à pastoribus. Sic v. 35. Ubi D. Hieronymus ita subdit: Quando non egerint pœnitentiam. Numquàm enim illa infructuosa. Et verè juxta mentem Doctoris sancti ad pœnas etiam pręfatapræfata est prophetia referenda, ut Deus quidem quidquid in ejus est verbis terribile comminetur, nisi egerint pœnitentiam: modum autem illius adjuncto ipsi humilitatis præscribit antidoto, dum aspersionem cineris cum precum vehementi clamore, quas ululatus designat, injungit. Sic leonem se & agnum pariter ostendit, dum rugiens rugit, hoc est, valida indignatione fervescit, & modum simul mitigationis apponit, humili orationis officio commendato.
Num. 350. col. 2. In sublimi conantur,
pro In sublime, id est ad sublime conatum urgent, futuri felices ascensu. Stat aliàs in sublimi conari, sed infelici conatu. Qui enim mundiali est dignitate sublimis ambitionis notis artibus comparata, in sublimi conatur, numquàm contentus obtentis, inter conatus, & torquentia desideria moriturus. Superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper.
Psal. 73. v. 23.
Sic vates Rex Psal. 73. v. 23. Sed quî stare illud queat, ut sint qui odio Deum habeant? Sunt equidem, propter tuæ gloriæ contemptum, inquit Titelmanus, qui suæ gloriæ vanis incrementis
Titelmanus.
sunt semper intenti, divinam contemnunt, quod odij genus est: Sicut enim amare est velle bonum, ita malum velle, odisse est: qui autem Dei gloriam contemnit, ita se gerit, contemptus enim gloriæ ipsius, malum quoddam est, quod non solùm corde agitur, sed practica illatione à contemptore frequenter irrogatur. Nec leve illud, cùm nihil à Nobis Deus aliud quęratquærat, nisi ut ejus gloriæ militemus. Hic creationis fructus, hic redemptionis. Glorificantes
Eccli. 43. v. 32.
Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc & admirabilis magnificentia ejus. Ita Siracides post enarrata opera creationis. Eccli. 43. v. 32. Iam pro redemptione audiendus Apostolus: Empti enim estis pretio magno. Glori
1. Cor. 6. v. 20.
ficate, & portate Deum in corpore vestro. 1. Cor. 6. v. 20. ut non solis verbis negotium adeò nobile peragatur, sed ad externa officia se prodat affectus. Utinam sic omnes, utinam & cum alijs, & præ alijs nos, magni illius Parentis proles, qui Jesu nomen semper in ore habuit, cujus & gloriam in omnibus quæsivit, ut de ipso Ecclesia in sacris officijs.
427
*Ibidem col. 3. Hominum pro Hominem.
Num. 351. col. 1. Vox pro Vos. Quid pro Quòd Et quod dissonantius Pedibus pro De quibus. Et quomodo stabit sententia illa: Vt fiamus illi lapides, pedibus scriptum est: Lapides sancti volvuntur super terram. Zachar. 9. v. 16. ut habet
Zachar. 9. v. 16.
D. Hieronymus, cùm in Vulgata sit: Elevabuntur. An scribi pedibus possit, idq́ue ad Prophetas spectet? Scimus quidem in hoc Peruviano regno fuisse graphiarum insignem, qui pede scribebat, & venustè equidem. Pedibus loqui jam arte discitur, de qua Dom. Caramuel in Haplote Arti. 8. Sed nihil horum videtur instituto præsenti conveniens; nisi fortè illud Pedibus in casu dandi sit, ut ad pedes scriptum vaticinium asseratur. Et quidem de lapidibus sermo, ex quibus est cœleste Amphitheatrum mysticum construendum: qui non coacti, sed spontanei suis sunt locis manu divini artificis coaptandi. Habituri ergo & mysticos pedes. Parum illud. Sunt & ipsi pedes futuri, ut stet quod à D. Hieronymo dictum: Vt non præstolen
P. Hieronymus.
tur ædificantium manus, sed ipsi festinent imponi super fundamentum Christi. Ubi non ædificantis, sed ædificantium manus dictæ; quia cum primario artifice secundarij alij concurrunt, Angeli inquam, & illius pro hominum æterna salute comparanda ministri. Quidquid ergo de typographico errore sit, & apta aliàs correctione, id quod modò dictum, est sanè verissimum, eum scilicet qui ad cœleste ædificium se spectare confidit, & lapidem aptum eidem futurum prompta ad divinum obsequium obsequela: & lapidem ea ratione, qui totus pedes sit, sicut & rotæ, de quibus Ezech. 1. v. 20. & cit.
n. 351. Pulchrum D. Bernardi monitum: Verus obediens parat aures auditui, linguam voci, manus operi, pedes itineri &c. Ire ergo jussus totus futurus pedes, ut sic vnus ex illis posset esse fortunatissimis incolis, de quibus dictum: Stantes erant pedes nostri in atrijs tuis Ierusalem. Psal.
Psal. 121. v. 1. & 2.
121. v. 2. nec solùm in atrijs, sed in domo ipsa Domini, de qua præcesserat: In domum Domini ibimus. Ubi pedum eatenus honoraria facta mentio, quia itineri parati semper, felix illud ad gloriam ducens confecerunt. Ibidem col. 2. Confirmandus pro Conformandus. Ubi apta constructio corrupta; licet aliàs confirmatio & conformatio ritè possint in caussa, de qua ibi, coaptari. Debet enim hominum puritas Angelicæ conformari, quæ & firmissima, quia pręterquampræterquam quòd gloriæ status id secum afferat, in sua illi via dici possunt post fidele contra Draconem & sequaces obsequium in gratia confirmati. Pro quo D. Basilius stat exponens Psalmum 32. circa ver. 6. Verbo Domini cæli
Psal. 32. v. 6.
firmati sunt; & spiritu oris ejus omnis virtus eorũeorum. De Angelis siquidem accipiendum censet,
D. Basilius.
& eorum significatam constantiam, immobilitatem, & soliditatem in bonis. Iuxta hæc ergo conformandi ipsis, sua etiam constantia immobilitate, & soliditate debent esse conspicui: unde ij, qui gratiæ sunt incuriosi custodes, & cadentes ac resurgentes, cùm fluidæ sint quodammodo conditionis, valde difficilè erit Angelicæ, cujus prædicata soliditas, coaptari: fluida enim solidis uniri nequeunt, ex quo factum ut multi sanguinem animatum fuerint | inficiati. Circa quod & error Num. 352. col. 2. ubi sic habetur: Vt Cherubini meritò poßint coæquari. Cùm sit dicendum Cherubinis. Ex quo discursus præcedens ampliùs potest roborari.
428
*Num. 356. col. 2. Antequam pro An
Cura de minimis.
te quem. sensu omnino contrario. Num. 360. col. 2. Despicitur pro Dispicitur. In utraque mutatione apparet quantam unius litteræ mutatio possit confusionem importare. De quo aliàs, & alij integris, & non minimæ, sed eximiæ eruditionis tractatibus. Inde difficultas linguæ sanctæ, quia vocalibus caret, unde tot exortæ versiones. Si enim Nos illis careremus, & inveniremus S & L. N. & X. P. & X. Incertum esset an sol, vel sal: an nox, vel nix: an pax vel pix deberet intelligi. Unde Deo agendæ summæ gratiæ sunt, cujus singulari providentia Scripturæ sacræ ad nos incorruptęincorruptæ devenerunt. Et ergo Divo Hieronymo peculiaris excitandus affectus, quod in ejus panegyrico à Nobis non leviter commendatum. Num. 365. col. 2.
Decedentes pro Accedentes. Contrario sensu, nisi servato illo, qui proprius Textui sacro est, illud decedentes pro morientibus sumamus, sic enim stat verissimus sensus. Deceßit filius tuus, id est, decurrit ad eum finem ad quem omnia properant. Sic Seneca de Consolat. ad Martiam Cap. 11. Et sic alij principes Latinitatis. Decedentes ergo per Christum, ad Deum felicissimè perveniunt. Dicuntur autem per Christum decedere, qui per ipsum gratiam fuerint consecuti: nam gra
tia & veritas per Jesum Christum facta est. Joan. 1. v. 17. Per quem accepimus gratiam &c. Rom. 1. v. 5. Non est alia via per quam eundum, unde curandum solicitudine non pigrâ sed fervida, ut adhæreamus ipsi, & cum sponsa teneamus & non dimittamus, Cant. 3. v. 4. ne & ipse dimittat, & fiant novißima pejora prioribus. Matth. 12. v. 45. Tenui eum nec dimittam donec
introducam illum in domum matris meæ. Et quænam hæc mater? Notum ex Apostolo Galat. 4. v. 26. Illa autem, quæ sursum est Ierusalem libera est, quæ est mater nostra. Non ergo dimittendus sponsus donec illum in domum illam felicissimam introducamus. Sed quî hoc stare queat, cùm ab illo introducendi nos simus per cujus gratiæ consortium fortunatus decessus obtinetur? Stat equidem ritè & rectè: & introducit ille nos & à nobis introducitur. Cùm enim membra illius simus, introductio nostra introductio illius est, summo id ejus amore agente, qui ad ineffabilem protenditur unitatem. Sic cùm cogitassem inveni Theodoretum ita scribentem: Sponsa se sponsum inventum dimissuram
Theodoretus.
negat, priusquàm in thalamum & cubiculum instructum simul ingrediantur. Id est in cœlestem Ierusalem, quam matrem omnium nostram appellat Apostolus. Sic ille, pro quo & Gislerius non injucunda ministrat Exposit. 3. Videatur, & nos in nostro persistamus themate, ut non dimittamus Christum semel feliciter apprehensum; ne & ipse dimittat, sitq́ue propterea infelicissimus dimittentis decessus, quia eum non ampliùs tenere poterit, unde nec obtinere.
429
*Num. 369. col. 1. rarum additamentum occurrit, sic enim ibi: Vnde sequitur, Papa
Papæ incongrua mentio.
præparabitur veritas tua in eis. Sed unde hîc Papa? Ubique sanè illius veneranda memoria: sed (ut cum Poëta loquar) nunc non erat his lo
Horatius in Satyr.
cus: nam & multa sunt, in quibus ille locum non potest, aut certè non expedit illum habere: pro quo multiplex apud Scriptores disquisitio præsenti minimè consonans instituto. In eo felix aliquatenus additamenti deformitas, quod ibi collocatus Papa, ubi de veritate divi
na præparata in cælis agebatur, cùm sit Pontificia Cathedra columna & firmamentum veritatis. 1. Tim. 3. v. 15. Quod de Ecclesia quidem dictum, sed suo cum Capite, ut neque Concilijs sine illo ea sit singularis prærogativa tribuenda. Ut neque in ipsis cælis, neque in firmamento ipso, de quo Psal. 18. v. 1. Cæli enarrant glo
Psal. 18. v. 1.
riam Dei, & opera manuum ejus annuntiat firmamentum, majus possit veritatis firmamentum inveniri. Nam & cœlestis est, cui Pontificium Oraculum insistit, auctoritas, & qui per stellas in firmamento loquitur: in terra suas etiam per stellas lucem profert ineluctabilis veritatis. Visus à Divo Evangelista Joanne Christus ha
Apocal. 1. v. 16. & 20.
bebat in dextera sua stellas septem. Apoc. 1. v. 16. De quibus statim: Septem stellæ, Angeli sunt septem Ecclesiarum. v. 20. Episcopi scilicet, ut ex sequentibus liquet, & gravium Interpretum discursus evincit. Divus ergo Petrus stella fuit, quia Episcopus, illius Vicarius, qui sic de seipso: Ego sum stella splendida & matu
Ibidem 22. v. 16.
tutina. Cap. 22. v. 16. Vnde & stellæ etiam successores cum plenitudine potestatis. Per illas ergo loquitur Deus, & quidem diviniùs quàm per eas, quas posuit in firmamento cæli, ut lucerent
Genes. 1. v. 17.
super terram. Genes. 1. v. 17. Per has enim naturæ vocibus instruimur: per illas majora divinitatis mysteria in gratiæ ordine reserantur. Et naturæ quidem voces non propriæ, sed metaphoricæ, cùm tamen aliæ verè & propriè tales sint, & cœlestis sapientiæ Oracula luminosa.
430
*Num. 372. col. 1. Collectaneus pro Col
Errores aliquot.
lactaneus, Manahen scilicet, de quo Act. 13. v. 2. Nec potest congruum sensum habere mutatio, licet Collectaneus vox benè latina sit, sed diversæ valdè significationis: cùm id indicet, quod ex varijs sit locis, aut aliter, collectum, unde & in Scriptoribus Collectanea, qualia ex Dom. Barbosa obvia. In fine Num. præced. Conquiescant pro Conquiescat. col. 2. Humiliter
pro Humilitas. Num. 383. col. 1. notabilis alteratio, sic enim ibi: Cujus non decipienda austeritas. Cùm debuisset legi: Cujus non despicienda auctoritas. In alienissimum sensum mutata sententia, quæ neque textui apta, neque utiliter aptabilis caussæ alteri. Nisi fingamus Prælatum aliquem austerum, eo quòd ita status rerum exigeret, quem decipere aliqui conarentur, ut ad laxitatem declinaret, qui tamen decipi præ ingenij maturitate non posset. Vel si eumdem austerum sibi, alijs tamen tractabilem & humanum, qualem S. Petrum de Alcan
tara ejus prodit historia, & S. Franciscum Borgiam, cujus vitæ austeritatem elogium in Martyrologio Romano decantandum repræsentat, de cujus materna erga subditos indul|gentia præclarissimis attestationibus Societatis scriptores præiverunt. Et scimus quidem circa prædictos, & alios ejusdem spiritus deceptionẽdeceptionem intentatam, ut aliquid admitterent opportuni commodi erga defatigatum corpus, quod eorum vigilantia respuebat. Sed pius ab ipsis detectus dolus, ut minimè deceptio suum fuerit effectum consecuta. Non ergo patitur deceptionem austeritas, nimis enim erga modum tractandi corporis oculata eorum antipoda, de quibus Apostolus Roman. 13. vers. 14. & carnis curam ne feceritis in deside
Rom. 13. v. 14.
rijs. Dum enim curam hujusmodi desiderijs agitur, oculi & mentis & carnis in eo infeliciter occupantur. Oculus meus memoria mea, &
D. Bernardus.
cogitare quodammodo videre est, ait D,. Bernardus: Sermone 5. in Festo omnium Sanctorum. Quid jam ubi incessabilis cogitatio desideria excitans, & desiderijs pariter excitata? Felices animæ, quæ etsi penitus ad ista non cœcæ, incuria sancta caligant. Caligavit quidem, sed non ita feliciter typographus, qui citato loco Lucæ pro sua posuit: non alio fundamento, nisi quod Lucæ mentio præcesserat, memoriæ magis quàm exemplari, quod visum requirebat, intentus.
431
*Num. 385. col. 1. Facescere pro Faces
sere. col. 3. In Christi pedibus, pro In Petri pedibus. Et hic etiam incuriosus formarum compositor caligavit Petrum pro Christo apponens, quando de lotione pedum illius agebatur: quod si cerneret, vehementius exclamaret. Egóne Christus? Ego, ego, illius indignissimus præsentia, ut jam antè judicavi cum dixi: Exi à me,
Lucæ 5. v. 8.
quia homo peccator sum, Domine? Lucæ 5. v. 8. Ego Christus, cùm sit ille, cui revelante Patre à me dictum: Tu es Christus Filius Dei vivi, qui
Matth. 16. v. 17.
in hunc mundum venisti? Matth. 16. v. 17. De quo & mihi ab eodem èex splendenti nube directum imperium, ut ipsum audirem, quem gloriosum in monte sancto fueram conspicatus? Absit, absit, vel tale aliquid per somnium, transvolaturum statim, & in Chymericas iturum umbras, fabricare. Sic tamen cùm sentiat ille, retineri Christi nomen potuit additione per pauca, si diceretur: In Vice-Christi pedibus,
Vt nomen Christi in illo.
aut Pro-Christi (quod idem est,) cunctorum Apostolorum peccata abluens, quæ erat D. Hieronymi sententia. Ex quo id habemus, D. Petrum ad excellentias Christi propiùs accessisse, ut visus fecerit Dominus studiosè cavisse, quæ Petri erant, aliquomodo temperasse, ne æqualis in eisdem videretur. Sic cùm super aquas ambularet ut veniret ad Christum, eo sic disponente, cœpit mergi Matth. 14. v. 30. Circa
Matth. 14. v. 30.
quod sic D. Maximus Sermone 1. de SS. Apost. Petro & Paulo, ita scribit: Ne dum super aquas
D. Maximus.
ambulans Petrus pede intrepido pervenisset ad Christum, Domini fortè sui virtutibus æquaretur. Sic ille, & quidem benè. Sed quid dicemus ad stupendum illum miraculorum cumulum, de
Act. 5. v. 15.
quo Act. 5. v. 15. Cum in plateas ejicerent infirmos, & ponerent in lectulis ac grabatis, ut veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, & liberarentur ab infirmitatibus suis? Circa quod ita scribit D. Joannes Chrysostomus homil. 12. in Act. Vnde autem hoc factum est? Ex eo quod Christus prædixerat: Qui
credit in me, opera, quæ ego facio, faciet, & majora faciet. Sic Doctor sanctus. Habemus ergo Domini sui non solùm æquatum virtutibus, sed prælatum: ut si quid in mersione minus fuerit, in alijs ita excreverit, ut & æquare posset, & verò etiam superare. Multùm ergo ad Christum, unde & ad nomen ejus accessit. Nolite
tangere Christos meos. Sic Psal. 104. v. 15. Sunt ergo Domino, sunt & Christo sui etiam Christi. Inter quos primarius Petrus, qui supra communem compellationem, aliam sublimiorem ob acceptas illius vices obtinuit, unde & Christus eum Christum suum potuit singulari titulo compellare. Unde & dici potuit Dominum in Christo suo omnium peccata Apostolorum abluisse. Sed licet potuerit, Divi Hieronymi sententia suo est verborum tenore & sensu retinenda, & sua sit aliàs Divo Apostolorum Principi gloria, quam ut nostro pro
Vt se adinvicem glorificent.
modulo promoveamus, nullam elabi patimur occasionem, pro quo & Dominus ipse solicitus, cujus dignum illud munificentia tanta promissum. 1. Reg. 2. v. 30. QuicumQuicumque glorificaverit
1. Reg. 2. v. 30.
me, glorificabo eum. Glorificatum autem à Petro omni exceptione major testis asseruit dicens:
Ioan. 21. v. 19.
Hoc autem dixit, significāssignificans qua morte clarificaturus esset Deum. Joan. 21. v. 19. Ubi pro clarificabit legisse aliquos Glorificabit, dictum in Amphitheatro n. 261. In cujus elogio cùm simus ex citato num. 385. notandi & errores sequentis col. 2. ubi Quid pro Quòd. & col. 3. Minus pro Mirus sensu prorsus absurdo.
§. XIX.

§. XIX.

Pro Divo Iacobo Hispaniæ Patrono nonnulla cum utilibus alijs.
432
*NVm. 387. col. 2. Lapidi pro Iaspidi.
Doctum pro Dictum. Currum pro Aurum. Ubi de sapientia sermo, qua zelus temperandus: id quod in D. Jacobo laudatum: quia sapientia auro in Scriptura designata. Ex quo apparet incongruam fuisse mutationem. Sed quidem cùm adeò vehemens zelus in Divo Apostolo fuerit, non apparet quale in illo temperamentum fuerit, quandoquidem illius vehementia odium contra ipsum Iudaicorum procerum concitavit. Sed fuit sanè temperamentum cœlesti directum sapientia. Neque enim cùm temperandus zelus prudentia dicitur, is tantùm commendatur, qui ad remissionem vergit, sed qui etiam inardescit, & prorumpit sapientiæ directionibus observatis. Fuit quidem in D. Jacobo aliquando zelus non ita à sapientia directus moderamine congruenti, quando Samaritanus non recipientibus Christum dixit cum fratre: Domine, vis dicimus, ut
Lucæ 9. v. 54. & 55.
ignis descendat de cælo, & consumat eos? Lucæ 9. 54. Ubi temperamenti defectum Dominus sua increpatione notavit. Et conversus increpavit illos, dicens: Nescitis cujus spiritus estis. v. 55. Ne
Rom. 10: v. 2.
scitis, inquit. Non ergo erat zelus secundùm scientiam, qualem & cœlitus edoctus requirit Paulus Rom. 10. v. 2. Quod ergo tunc scientiæ | defuit, meliori est tempore comparatum, ut ignem quidem de cælo sapientissimè agens advocaret. Prædicabat post Spiritus sancti adventum, ignis inquam illius, quem Deus misit in mundum, & voluit vehementer accendi: & ut vehementer accenderetur, vehementer prædicabat: Tunc imponebant manus super illos,
Act. 8. v. 17.
& accipiebant Spiritum sanctum. Act. 8. v. 17. Sic ille cum alijs, & præ alijs. Et tunc quidem secundùm scientiam, quia Spiritus sanctus Spiritus scientiæ est ex Isaiæ 11. v. 2. & requiescet super eum Spiritus sapientiæ & intellectus, spiritus
Isai. 11. v. 2.
consilij & fortitudinis, spiritus scientiæ &c. Caveant ergo ad Apostolicum vocati ministerium, & in eo juxta gradum sibi destinatum constituti, ne humanæ prudentiæ prætextu in exercitio sui muneris intepescant, quandoquidem & ardens vehementia cum scientia & prudentia potest sublimi ratione connecti. Nescitis cujus spiritus estis, dictum priùs; sed jam est cujus sint spiritus manifestum; spiritus inquam scientiæ, & etiam consilij, inter quæ dona fortitudinis est donum constitutum, ut intelligamus quibus illa sit dirigenda luminibus, quibus ita temperanda, ut tamen suo in robore perseveret, diciq́ue possit re & nomine, Fortitudo: id quod in Divo Jacobo suis fuit numeris absolutum.
433
*Num. 388. col. 2. Objecta pro Abjecta.
Deo suavis de nobis cura.
Num. 390. Duram pro Curam. Perperàm quidem; de cura enim Dei sermo pro Nobis suscepta, in qua durum nihil: cùm sit illi suavis, sicut & suave jugum, Matth. 11. v. 30. cujus impositio à suavi cura descendit, sicut à cura venit agricolæ, quæ circa boves jam aratri patientes exercetur. Dulcis & rectus Dominus:
Psal. 24. v. 8.
propter hoc legem dabit delinquentibus in via. Psal. 24. v. 8. Ubi probatio extat propositæ veritatis; quia enim dulcis Dominus, etiamsi rectus legifer, legem accommodatam humanæ fragilati, quæ illius est jugum, imponit. Unde durum dixisse reproborum est. Durus est hic sermo.
Ioan. 6. v. 61. 64. & seqq.
Joan. 6. v. 61. Sic illi, de quibus statim: Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retrò. v. 67. cum Juda inquam, de quo ibidem v. 65. Sciebat Jesus quis traditurus esset eum. Cùm tamen doctrina, de qua ibi, suavius nihil: Verba, quæ ego locutus sum vobis, spiritus & vita sunt. v. 64. De Eucharistia enim fuerunt, de pane cœlesti, de quo D. Ambrosius precatione ad ipsum: Panis dulcißime, sana palatum cordis mei, ut sentiam
Suavitas Eucharistiæ.
suavitatem amoris tui. Sana illud ab omni languore ut nullam præter te sentiam dulcedinem. Panis candidißime, habens omne delectamentum, & omnem saporem &c. Ubi si quispiam dixerit se hujusmodi non expertũexpertum suavitates, citatis in verbis caussam deprehedat: Sana illud ab omni languore. Languor in palato cordis obsistit, quia humor pręvaletprævalet mundialium & terrenarum voluptatũvoluptatum, alio desiderabili ex corde languore sanandus, de quo Sponsa Cant. 2. v. 5. Quia amore langueo.
Cant. 2. v. 5.
Ubi allusio est ad id, quod præcesserat: Introduxit me in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem, v. 4. Quod de Eucharistia accipiunt D. Gregorius Nyssenus, Psellus, Rupertus, Paschasius, & alij, ex quibus P. Cornelius, apud quem sic Sponsa: Ipsemet rex sponsus me introduxit in apothecam vini, hoc est jussit introire ad altare Dei, & illic sumere calicem salutaris Domini, qui Deum lætificat, qui hominem vivificat: sic pro vinea, quam dereliqui, cellaria melioris nectaris sum adepta. Sic ille, cujus ultima
Cant. 1. v. 5.
verba ad illa Cap. 1. v. 5. sponsæ ipsius alludunt: Posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi. Quod is dicere potest & debet, qui ad sublimiorem rationem agendi advocatus, qualis decet Christianum, propriorum commodorum, in quibus noxia esse solet ebrietas, obliviscitur. Sic enim id stare poterit, quod dudum dicebamus de terrenis voluptatibus, ad decentem moderantiam revocandis, ut sic possit suavitas Eucharistici Sacramenti suo in fonte gustari, felici languore, amoris inquam, amori repensi, de quo jam audivimus: Ordinavit in me charitatem. Bona hæc Domina. Sed non ideò sustinendus error, qui citato nu. & col. extat, ubi Dominam pro Dominum.
434
*Num. 394. col. 2. Arcent pro Arcem. Num. 396. col. 1. Susperare pro Superare. Num. 399. col. 2. Eisdem pro Eosdem. Veritatis pro Veritati. Vindebantur pro Videbantur. Num. 401. col. 3. Tangeret pro Tangerent. Ubi de Scriptu
ræ & verbis & sensu variandum nihil. Sed cùm de D. Jacobo Minore, Fratre Domini, juxta Scripturæ morem de cognatis agentis, non esset mirum si pluralis locutio in singularem mutaretur. Fuit enim Beatissimus hic Apostolus in omnibus ferè naturæ & gratiæ dotibus singularis. Plusquàm alij Christo propinquus sanguine, & faciei venusta majestate persimilis. E ternario Apostolico Frater major. Ob insignem sanctitatem ad ingressum Sancti Sanctorum admissus. Pro Ierosolymitana Ecclesia à tribus sanctis Apostolis Episcopus consecratus. In primo Concilio circa abrogationem veteris legis mirabili majestate locutus. A Christo Domino post resurrectionem peculiari recreatus & visu & alloquio, & ut comederet jam triduo jejunus invitatus, ipsi forsitan cibo cœlesti porrecto, longiori provectus ætate, unde & meritorum singularis cumulus, & consequenter gloriæ principatus. Cum extrema singularitate martyrij, nullus enim ex Apostolis præcipitio consummatus, addita percussione fullonis fuste. Quæ quidem Sanctissimum hunc Apostolum singulari reddunt fidelium affectu ac veneratione dignissimum: unde & orandus animitus, ut qui jam non in terreni, sed cœlestis templi cum Fratre introivit in
Fiducialiter exorandus.
Sancta, æterna redemptione inventa. Hebr. 9. v. 12. fraternam etiam erga nos exerceat charitatem. An quidquam illi negarit frater in cælo, qui in terra eum tot est singularis amoris signis prosecutus? Rogavit ille pro inimicis in ipso mortis conflictu, quid pro ijs faciat, qui plenis veneratione & fiducia precibus ejus pietatem exorant, in quo scit se gratissimum obsequium Fratri facturum? Postulavit Adonias à Salomone fratre id, quod Regum narrat historia Lib. 3. Cap. 2. in quo tamen fatalem passus repulsam, quia sic petens regnum ipsum fratri moliebatur auferre, quod est ille sagaci
3. Reg. 2. v. 22.
ter odoratus. Postula ei & regnum. v. 22. Postulet | Jacobus à Christo fratre, quod ab ipso à fidelibus postulatur. An locus aliquis ibi repulsæ? Minimè gentium. Etiamsi dimidium regni petierit, etiamsi integrum. Habet ille quod det regnum petentibus, cùm orare præcipiat: Adveniat regnum tuum. Matth. 6. v. 20. Annuet
Matth. 6. v. 20.
ergo, dabit, ad suæ gloriæ cumulum, & pariter postulantis. Ergo ora pro me felicissime Domini Frater, ut dignus efficiar Fratris tui, Domini mei promissis: nolo enim quod alijs suadere intendo, in me malè providus retardare.
435
*Num. 405. col. 1. Ipsique Christo pro
Errores quidam.
Ipsique Christum, propter sequentia. Num. 407. Objecisse pro Abiecisse. Sensu opposito. Num. 408. col. 2. Quæ sicut, pro Quæsivit. Num. 411. col. 1. Quidam pro Quidem. Præfertur pro Profertur. col. 2. Est tollat pro Extollat. col. 1. Te interpellente pro Te interpellante. Contestatione pro In tentatione. Num 413. col. 2. Quo pro Quod. Ab urdius pro Absurdius. Arati pro Atrati. Dicamus pro Discamus. Junge tria isthæc postrema & conficient orationem: Absurdius atrati discamus. Sic enim aliquando contingit, ut quod candidi non didicimus, absurdiùs atrati, aut denigrati discamus. Psal. 118. v. 71.
Bonum mihi, quia humiliasti me, ut discam justificationes tuas. Canduerat, qui sic atratus discebat, quod candoris beneficio non fuerat assecutus. Unde ipsum pro candoris restitutione orantem audivimus Psal. 50. v. 9. Lavabis me,
Psal. 50. v. 9.
& super nivem dealbabor: neque ita didicerat, quod atrore humiliationis in peccati pœnam, tribulationum inquam fumigabundo turbine se asserit didicisse. Tempestas enim atra est, & noctis imago, unde apud poëtarum principem:
Ponto nox incubat atra.
436
*Pro quo melior poëta, quia Pro
Psal 17. v. 10. & 19.
pheta Psalm. 17. vers. 10. Ascendit sumus in ira ejus, & ignis à facie ejus exarsit, &c. Quod quidem ad ipsum sic loquentem referendum, & tempestatem, qua submersus, affirmat Cardinalis Bellarminus circa Versum 19. ubi sic idem: Misit de summo, & accepit me, & assumpsit me de aquis multis. De aquis inquam non mundantibus, sed denigrantibus, quia & de illis ignis & fumus. Jam ergo quod ad humiliationem spectat, ratione tempestatum hujusmodi ob admissum & commissum peccatum accipiendum, sic enim præmiserat v. 67. Priusquàm humiliarer ego deliqui, proptereà elo
Psal. 118. v. 67.
quium tuum custodivi. Humiliatione ergo præfata didicit practicam observantiam mandatorum. Ubi audiendus Titelmanus circa v. 71. sic locutus cum loquente: Bonum est mihi quod
Titelmanus.
disciplina tua me afflixeris ad eruditionem, atque ita humiliaveris: confert enim valde afflictio disciplinæ tuæ ad custodiam præceptorum tuorum: cùm non rarò per disciplinam adversitatis ad obedientiam redeant, qui in prosperitate per inobedientiam à te recesserant. Hæc illi, & Vates & Interpres, ut stat sententia dicta: Absurdiùs atrati discamus. Absurdiùs quidem, quia atrati, cùm oportuisset discere prosperitatis candore decoratos. Orandus ergo Deus ne adeò nobis absurdo egeamus magisterio: sed si dura incurrerit necessitas, pro addiscenda imposterùm divinæ legis observantia solerter insistendum. Num. 416. col. 2. Proximo pro Præconio, ineptissima mutatione. Nec mirum si Sanctorum præconia intervertere diaboli moliatur invidia, Apostolorum præsertim, quibus designati throni,
Isai. 14. v. 13. & 15.
cùm thronum ille ambiens ad ima fuerit inferni ergastula deturbatus. Super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti. Sic
Matth. 19 v. 28.
ille. Isai. 14. v. 13. & 15. Sed ecce majus aliquid: In regeneratione, cùm sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis & vos super sedes duodecim &c. Habituri post judicium sublimiores non solùm super astra, & in monte testamenti, sed supra Empyrei splendidissimas mansiones.
437
*Num. 417. col. 1. Poßimus pro Peßimus. Ubi de Iuda erat proditore Sermo, ac si parum fuerit visum illum pessimum compellasse: tales enim dicti alij. Sodomitæ Genes. 13.
Dignum Iuda elogium.
v. 13. Nabal 1. Reg. 25. v. 3. Aman, Esther 7. v. 6. unde in superlativo illo malitiæ termino nihil proditore dignum invenitur. Notissimum illud Bilbilitani poëtæ:
Mentitur qui te vitiosum Zoile dicit:
Non vitiosus homo es, Zoile, sed vitium.
Ad eum modum si ex pessimo abstractum posset formari vocabulum, dici etiam posset sic,
Iuda parum dixit data, cui pessimus audis:
Pessimus haud fueris, sed mera pessimitas.
Ex quo pro D. Mathia in ejus suffecto locum
Dignum & D. Mathia.
laus potest ipso dignissima concinnari. Ut scilicet non quo modocumque sanctus, sed sanctitas ipsa quodammodo videatur. Electus ille præ illo, qui Justus ob excellentem sanctitatem dicebatur: unde ipsa videtur fuisse sanctitas, eminentia divinæ participationis, ubi abstracta hujusmodi substantialiter prædicantur. Num. 419. col. 2. Similis pro Similem. & tum citato num. tum alijs §. illius 17. erratum circa Mathiæ nomen ex æquivocatione cum nomine Matthæi, t, littera geminata. Unde cùm nominis Matthæi, quod Hebraicum est, inter
pretationem originariam habeamus, est enim idem ac Donatus. Mathiæ tamen, quæ genuina putetur, non apparet: si ad D. Hieronymum, cui summa in hoc deferenda auctoritas, attendamus; ille enim de nominibus Hebraicis circa Librum Actuum Apostolorum Matthæi interpretationem dictam adducit, cùm tamen Mathiæ apud ipsum mentio nulla. Ubi quidem juxta aliquos dici posset ideò mentionem omissam, quia utrumque nominis eandem esse significationem fuit arbitratus, sic enim censent aliqui, & geminato thau scribendum censuit Pagninus, pro quo videri potest P. Cornelius post P. Lorinum omnia complectentem. Et citati quidem cum alijs, in quibus & P. Tirinus eamdem significationem utrique tribuunt, cùm tamen revera difficile videatur, ob D. Hieronymi sublime judicium, juxta quod nihil tale potest cum fundamento affirmari, id enim proculdubio innuisset, esse scilicet nomina ejusdem significationis, unde à Patribus Gaspare Sancio & Menochio nihil de tali significatione habetur quam videntur, ut minimè legitimam, præterisse. Et quidem unius | interpositæ litteræ diversitas non levis solet esse momenti: sic enim nomen Barrabas à Barabba diversum est: prius enim idem est ac Fi
De nomine Barabbæ.
lius magistri, posterius autem Filius patris, sicut apud Nostros Perra & Pera, jarra, & jara, & apud Latinos Canna & Cana, Allia & Alia, Annus & Anus, & alia. Stat ergo Mathiæ nomen per simplex thau scribendum, & originationem incertam, ut si de illo interrogetur, responderi possit, quod alius Angelus ludic. 13. v. 19. Cur quæris nomen meum, quod est mirabile?
Iudic. 15. v. 19.
Quod si placeat etymologia præfata, sicut & aliæ, per me quidem licet, cùm in gloriam D. Apostoli cedant, unde & citato §. 17. n. 418. nonnullas alias dedimus. Undique ergo evadit ille laudabilis, vel ex nominis significatione multiplici, vel quia ignota.
§. XX.

§. XX.

Errores nonnulli cum documentis utilibus proponuntur.
438
*NVm. 422. col. 2. Domine pro Domino.
Divo pro Divi. Num. 425. col. 2. Quid pro Quod. Hic pro Sic. Ubi de Divis Paulo & Barnaba à Spiritu sancto in Apostolatus munus specialiter designatis: neque notabiles circa illos errores, sed leviusculi. Vitæ innocentissimæ Barnabas, Paulus etiam & ipse integer vitæ, scelerisque purus, excepto sermone Vriæ, excepto inquam furore, quo in Christi Ecclesiam persecutor acerrimus ferebatur. Sed conversus ab ipso in eam vitæ puritatem evasit, ut cum Barnaba bigam potuerit Evangelicam constituere pro salvatione mundi ex illis, de quibus Habac. 3. v. 8. Qui ascendes super equos
tuos, & quadrigæ tuæ salvatio. Davidem canentem audio Psal. 17. v. 11. Et ascendit super Cherubim, & volavit. Nec tamen ibi audio salvationem. Et bene quidem: non enim Cherubim ad salvationem ut ministri ejus primarij & Christo propinquiores adsciti, sed qui ab ipso electi plusquam Cherubicis virtutibus eminentes: Apostoli inquam, ut D. Ambrosius eleganter exposuit in Psal. 118. in fine Octon. 4.
D. Ambrosius.
sic locutus, Ascendisti in equos tuos, equitatus tuus sanitas. O bonorum equorum duodeca jugum mirabile, quibus fræna pacis, habenæ sunt charitatis, constricti inter se concordiæ vinculis, & jugo fidei subjecti .... Bonum aurigam portantes Dei Verbum, cujus flagello fugatæ sunt illecebræ sæculares &c. Ubi licet S. Doctor de duodecim loquatur, ejus doctrina ad duos præfatos pariter referenda, & singulari quadam ratione, quia simul electi, ut simul pergerent, dum aliud cælitus oraculum non haberent, unde illis id apprimè congruit, quod à S. Ambrosio dictum: Quibus fræna pacis, habenæ sunt charitatis, constricti inter se concordiæ vinculis. Ex quo sit ut non solùm scientiâ Cherubim, sed & ardenti fuerint Seraphim charitate. Quid ergo si tantùm levissimi errores in ipsis, quos humana nequit penitus fragilitas evitare. Et talis ne in ea divisione eorum inter se fuit, quam occasione Joannis
Act. 15. v. 37. & seqq.
Marci accidisse narrat D. Lucas? Act. 15. v. 37. & seqq. Fortè illud, sed quod cum constantissima constiterit charitate: pro quo sic D. Joan
nes Chrysostomus post alia magno ejus spiritu digna: Mihi etiam videtur disertè separatio illa facta, & quòd inter se dixerint: Quoniam ego non volo, nec tu vis, ne pugnemus: distribuamus provincias, & ita sibi invicem multum cedentes hoc fecerunt. Volebat enim Barnabas non dejici quod à Paulo erectum. Idcircò & seceßit. Volebat similiter & Paulus non infirmare quod illi visum: ea propter & ipse idem facit, ac secedit. Vtinam & nos tales seceßiones faceremus, & sic ad prædicandũprædicandum abiremus. Sic ille. Ex quo apparet quanta cum circumspectione dissensio illa processit, attendentibus beatis commilitonibus, ne occasio ulla violandæ charitatis, & intimæ amicitiæ, inter pugnam utrimque rationabilem oriretur. Ex qua factum ut gloria Dei amplificaretur credentium cumulo, prædicatione ampliùs propagata, & sancta amicitia sine violationis cujusquam periculo conservata.
439
*Num. 429. col. 2. Hic pro Sic. Error
D. Marci singularis laus.
tolerabilis, & qui posset sustineri. Non ita qui sequitur Num. 430. col. 2. Reciperet pro Cogeret. Ubi de D. Marco agitur suo exemplo omnes imitatores Christi ad exemplum sui cogente; ut loquitur D. Hieronymus, quod ibidem expensum. Sed an stare etiam possit, quod & reciperet? Videtur equidem indole S. Evangelistæ perspecta, minimè singularitatis fastuosæ avida, ut neminem velit sibi, more Pharisæi illius in Evangelio miserè celebris, coæquari. Non sum sicut ceteri hominum. Lucæ 14. v. 11.
Lucæ 14. v. 11.
Itaque volebat esse plures Marcos, & quo similiores, eo dilectiores, quia ex eo ampliùs Christi gloria, quam ambiebat corditus, augebatur. In quo nescio an dicam Divum Paulum præivisse, quem dicentem audio: Volo enim
1. Cor. 7. v. 7,
omnes vos esse sicut me ipsum. 1. Cor. 7. vers. 7. Magnum quidem in Paulo magisterium, sed alijs, non Marco scribebat, in longinquo agenti, & sublimiori lumine collustrato: licet negari nequeat magnum in Marco fuisse Pauli spiritum prædicto in ornamento in se mirabiliter expressisse. Cujus præfatam sententiam Auctor Commentariorum in ipsius Epistolas inter D. Hieronymi opera sic exponit: Volo
Auctor apud D. Hieronymum.
autem &c. Hoc parvulis indulgeo, non præcipio ut perfectis: nam omnes homines cupio mihi similes inveniri. Sic ille. Omnes ergo homines cupiebat esse perfectos, & omnes pariter ita sibi similes, ut nullius comparatione esset singularis, si Deus vellet dona sua æqualiter impartiri. Sed unusquisque proprium donum habet ex Deo. Ibidem. Et hoc quidem in D. Marco quod summæ est ipsi laudi, credimus, & dicimus præfulsisse.
440
*Num. 432. col. 2. Hunc ergo ille præ
Circa D. Lucam.
oculis, non Illa. Num. 433. col. 1. Ablusione pro Adlusione adversante sensu. De se solo locutus, deest particula, Non, ut ex contextu constat. Vegetionum pro Vegetiorum ex comparativo Vegetior à Vegetus. col. 2. Iam ille pro Tam ille. Num. 434. col. 2. Domicans pro Dimicans col. 3. Tamen esse divinam pro Tam. Trationem pro Traditionem, Perarat pro Perorat. Totus hic errorum cumulus §. 19. ubi de Divo Evangelista. | Luca Nobis sermo, dum conaremur dignum illi præconium adornare. Sed lux ille est, juxta nomen suum, & lux, ut spero, lucebit in tenebris, & multò meliùs erroribus profligatis. Et quidem mirum haberi non debet, si satagente tenebrarum aliquo principis satellite errores fuerint plusquàm in Heroibus alijs cœlestibus cumulati: cùm odio illum habeat plusquàm vatiniano, eo quòd excellentias Virginis suo in Evangelio reddiderit manifestas. Hinc
enim contra infernum durum & durans instauratum prœlium, hinc victoriæ innumeræ, & triumphi innumeri reportati. Ipsa conteret caput tuum. Genes. 3. v. 15. An id semel? Minimè. Vicit, & vincit quotidie per fideles adjutorio cœlesti roboratos: habet enim caput quod
Psal. 73. v. 23.
sæpiùs conteri possit: quia superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper. Psal. 73. v. 23. ut infernalibus hydris nova capita, crescente superbia, emergere, & ascendere videantur Sicut ergo ob contritionem hujusmodi inimicitiæ inter Virginem & Serpentes tartareos positæ, ut ibidem dicitur: Inimicitias ponam inter te & mulierem: ita & inter eos, qui ea auxiliante conterunt. Sed cum D. Luca præ alijs: quia quòd alij conterant, ipsi est præ alijs adscribendum. Per ipsum enim excellentiæ DeiparęDeiparæ cognitæ, unde & ad ipsam recursus comparatus, sicq́ue & ipse dici potest cum conterentibus conterere, & cum triumphantibus triumphare, ut & continuatione gaudeat præmiorum. In Psalmo nostro id habemus, de quo in principio: Misericordias Domini in æternum can
Psal. 88. v. 1. & 2.
tabo. In generationem & generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. Psal. 88. v. 1. & 2. & dictum nu. 49. quod ore suo Propheta annuntiaturus dicatur veritatem Domini futuris generationibus, quia ad illas ejus erant carmina perventura. Et stat ritè illud: unde & stat quod in generationem & generationem cantaverit, sicque & modò cantet in utraque Ecclesia militante & triumphante, quia ea, quæ essent cantanda ministravit. Ad hunc ergo modum, vincit & triumphat D. Lucas, & serpentis conterit caput, quia Virginem mundo exhibuit, dum notam fecit, cujus imploratis auxilijs victoriæ & triumphi apud fideles frequentissimi comperiuntur.
441
*Num. 438. col. 1. Sed illius pro Sed
De D. Lucia Virgine.
illud. Intexisse pro Interisse. De Sanctissima Virgine Lucia sermo, & doleo, ubi de illa agitur, puritatis speculo, quidquam litura dignum admisceri. Illius hodie festus recurrit dies, & transire illum sine alicujus laudatorij additamenti obsequio non permittit affectus. Ubi de morte agebatur errores dicti incurrerunt, cùm scilicet similitudo cum Christi morte firmaretur. Cùm voluit ille, mortuus, mortua & Lucia. Rogavi Dominum meum Jesum Christum ut ignis iste non dominetur mei: & impetravi à Domino inducias martyrij mei. Sed cur illa ignis martyrium recusat, & precibus amolitur? Ideò utique, (ut rationes alias discurrentibus aliter relinquamus) ne virgineum corpus in cineres abiret, & eo pretiosissimo divinæ
Ignis martyrium cur recuset.
beneficentiæ pignore privaremur. Sic spiritu sancto inspirante peractum. Castè & piè viventes templum sunt Spiritus sancti. Sic illa de seipsa, dum sibi, quod commune videri poterat, specialiter adaptavit, contestante exceptione omni majore teste, Diva inquam Agatha: Quia jucundum Deo in tua virginitate habitaculum præparasti. Cùm ergo Virgineum Corpus Spiri
tus sancti esse habitaculum agnovisset, permanere illud sua in geminata integritate voluit, sic enim & Spiritus sanctus cum ipso & in ipso, qui fons est donorum, ut ex Isai. 11. v. 2. constat. Ubi licet de spirituali donorum septennario sermo sit, ad omnia alia debet extendi, vulgari argumento de majori ad minus: unde & in labore requies, in æstu temperies, in fletu solatium, dulce & refrigerium aderit, ubi & corpus, aut ex corpore pretiosa portio; immò & ubi nihil ejusmodi, si petentis pietas eò
Felix ipso Veneta Respublica.
se proripiat, ubi thesaurus talis asservatur, Venetijs inquam, amplissima illa & erga sacra pignora apprimè religiosa Republica. Neque enim sine mysterio dispositum ut in ejus Festo Evangelium de Thesauro in agro abscondito decantetur, pro quo qui invenit, omnia, quæ habuit bona contulit, lætissimus comparato. Gaudeat ergo opulentissima & florentissima Respublica Thesauro isto, quem debet meritò suis omnibus thesauris anteferre, cùm donorum omnium pariter habeat munificentissimum largitorem. Inducias illa impetravit martyrij, etiam cùm inviolata ab igne, transfixo gladio gutture loquebatur.
442
*Et cur itura jam ad sponsi nuptias, ad
Cur differas mortem.
gloriæ palmas, exitum remoratur? Ut oret quidem, & feliciorem statum Ecclesiæ, immani persecutionum turbine cessante polliceatur. Ita ergo tenerum illud cor erga Ecclesiam, & fideles filios affectum, ut gloriæ jamjam instanti orationem præferat, & quod ad fidelium consolationem conferre poterat, non cursim, sed per otium exequatur. Et quia in morte similem Christo & dictum & probatum, videamus & hoc in illo graphicè demonstratum. Matrem discipulo dilecto, & discipulum Matri pendens in cruce commendat. Ecce filius
tuus. Ecce mater tua. Joan. 19. v. 26. & 27. Circa quod D. Ambrosius Libro de Institut. Virginis ad Eusebium ita scribit: Paulisper publicam differt salutem, ne Matrem inhonoram relinquat. Sic ille. Nec solùm Matris honori & solatio consultum ab ipso, sed & discipuli. Ideò ille dilectionem sui narrationi præmisit: Cùm vi
Ioan. 19. v. 26. & 27.
disset ergo Jesus matrem, & discipulum stantem, quem diligebat. v. 26. Ubi de Matris dilectione nihil, de hoc enim non poterat dubitari. Se autem nota peculiari designat, & dilectum pleno ore pronuntiat: ut quod narraturus pergit, dilectioni loquentis, & mirabiliter agentis adscribatur. Paulisper ergo differt ille publicam salutem, mundi redemptionem, ut Matris & discipuli sic honori & solamini consulatur. Huic se divino exemplari Virgo sanctissima Lucia præstitit ardenti ex dilectione conformem; dum & martyrij decus, & gloriam divinæ differt visionis, ut Ecclesiæ honori, & fidelium consolationi accommodis omnibus singulare momentum importet. Et in Domino quidem dilatio prædicta geminatæ gloriæ re|tardatio fuit: publicæ inquam salutis, hoc est redemptionis, in quo summa est ipsius gloria constituta: & etiam ejus, quæ ad beatitudinem pertinebat: non quidem animæ, quod ad substantiam ejus spectat, sed ad illa, quæ ad animam ex mortalis corporis consortio redundabant, & pœnali onere deprimebant, atque etiam corporis, glorificandi citiùs, si & citò mortalis conditio finiretur. Pro quo id observatione dignum in D. Ambrosij verbis occurrit: quòd scilicet Christus de gloria dudum explicata minimè quod ad dilationem attinet, curasse videatur, dum honoris Matris, & discipuli adeò se providum ac solicitum curatorem ostendit: & publicæ tantùm salutis mentio celebris exhibetur. Plus ergo ille ponderandāponderandam nobis salutis nostræ curam impendit, & illius dilationem, quàm quod ad gloriam suam spectat, quod nec videtur curare, ut quantùm amori ejus maneamus obstricti hoc præstantissimo argumento dignoscamus. Ut & stat quod ad D. LuciāLuciam attinet, cujus & amori debet Christianus populus peculiarem se recognoscere debitorem. Et sint hæc paucula pro ipsa satis, pro quibus felicem ad alia tendentes arripuimus occasionem.
443
*Num. 440. col. 1. Ferus pro Feris. Num.
Errorum series.
442. col. 1. Theodotus pro Theodorus. Personarum pro Personam. Num. 443. col. 2. Quid pro Qui. Num. 448. col. 2. Ne credendus, pro Nec. Nuncupata pro Nuncupatam. Num. 452. col. 2. Potest pro Potu. Num. 453. Divitias pro Divinas. Sistamus hîc aliquantulùm ex hoc injucundo errorum cursu, & in hoc ultimo divinas leges divitias dictas non ineptè neque fallaci
ter æstimemus. Optimus circa hoc judex & rex & Propheta, qui id non semel protestatus; sic enim Psal. 118. v. 14. In via testimoniorũtestimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitijs v. 72. Bonum mihi lex oris tui super millia auri & argenti. v. 127. Ideò dilexi mandata tua super aurum & topazion. Ideò equidem quia mundanis omnibus pretiosiores, unde & solæ illæ verè divites possunt reddere felici earum avaritia insatiabiliter æstuantes. Ubi tamen id solerter observandum; magnum quidem discrimen intercedere inter divinas leges (& humanas item, si sub culpa obligent, quia jam eo pacto divinędivinæ reputantur) & divitias sæculi: quòd istæ in malum domini custodiuntur, juxta illud Eccles. 5. v. 12 Est & alia infirmitas peßima, quam vidi sub sole:
Eccles. 5. v. 12.
divitiæ conservatæ in malum domini sui. Ubi conservatæ idem est ac custoditæ, ut antiquissimus omnium exponit Interpres D. Gregorius Thaumaturgus, post quem D. Ambrosius sic locutus: Avaritiæ languor inexplicabilis cupidita
D. Ambrosius.
tis languor istæ divitiæ sunt, ut dicit Ecclesiastes: Est languor malus, quem vidi sub sole, divitias custodiri in malum poßidentis eas. Sic ille in expositione Psalmi primi. Cùm tamen leges divinæ omnium optimo in loco debeant custodiri. Da
Psal. 118. v. 34.
mihi intellectum, & scrutabor legem tuam: & custodiam illam in toto corde meo. Psal. 118. v. 34. Sic custodientes evadunt divites, quia inenarrabiles divitias Christi consequuntur, seu investiga
biles, ut loquitur D. Paulus Ephes. 3. v. 8. ad quod & spectat quod habet 2. Cor. 9. v. 13. Super inenarrabili dono ejus. Pro quo Salomon
Proverb. 3. v. 1. & 2.
Proverb. 3. v. 1. & 2. Fili mi, ne obliviscaris legis meæ: præcepta mea cor tuum custodiat, longitudinem enim dierum, & annos vitæ, & pacem apponent tibi. Non potuit præcepta in corde custodienti majores divitias polliceri, pro quo D. Hieronymus audiendus in eum locum; sic enim ille: Ne imposita præceptorum custodia tur
D. Hieronymus.
baret audientem, præmisit præmia certa, & sic enumeravit præcepta, longitudinem dierum, lucem sempiternam: annos vitæ, transcensum mortalitatis hujus: augmentum pacis, ipsum æternæ beatitu
Isai. 9. v. 7.
dinis statum designat, de qua dicit Isaias: Multiplicabitur ejus imperium, & pacis ejus non erit finis. Sed & priori Dei populo in præsenti datum est, ut cùm legi Dei obediret longo tempore in pacis quiete viveret. Sic S. Doctor. Ubi doctrina quędamquædam observatione digna proponitur, ut cùm observationi legis in veteri illa promissiones bonorum temporalium factas audiamus, illas pro nova & gratiæ ad sublimiora directas credere debeamus. Sic ergo præcepta in corde servanti, quæ à Salomone expressæ, juxta D. Hieronymi debent sensum usurpari, pro sublimioribus inquam divitijs, de quibus & Vates idem sic, aut ore ipsius Deus: & sedebit popu
Idem 32. v. 18.
lus meus in pulchritudine pacis, & in tabernaculis fiduciæ, & in requie opulenta. Isai. 32. v. 18. Ut ergo non negemus commissum errorem dum pro Divinas positum Divitias, id tamen sine absurdo stare potuisse oportet fateamur, ut scilicet appositivè legendum sit, Divitias leges, quo pacto præfatus possit discursus locum non importunum habere.
444
*Num eodem col. 3. Jesum pro Jesu. Si
IESVS regnum cælorum. & Dei.
Grammaticæ leges admitterent, staret bellè illud: In regnum Jesum, sed cùm sequatur Christi, addenda correctio. Verissimè namque Jesus regnum est, & qui illum possederit, regnum se assecutum meritò potest gloriari. In diebus illis
venit Ioannes Baptista prædicans in deserto Iudææ & dicens: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum. Matth. 3. vers. 1. & 2. Similia Christus Cap. 4. v. 17. Felix prædicatio, quam Christus sua prædicatione commendat. Et ita quidem qui concioni efformandæ incumbit apud se cogitare & deliberatione habita interrogare deberet: An Christus meos hos discursus, conceptus, dicendi modum approbabit? An ita prædicaret ipse? Scio quemdam in eo labore versantem interrogare seipsum solitum: & quid ad hæc dicet, cùm audierit Pater N. Qua consideratione non parùm eo in munere provexit. Jam ad regnum. Et quodnam illud? Respondeat in priorem locum scribens eruditus Interpres Novarinus num. 158. ubi sic ait: Per regnum cælorum, ipse etiam Christus, per quem
Novarinus.
regni cœlestis heredes constituimur, intelligitur. Sic ille. Audiamus iterùm Dominum ipsum
Marci 8, v. 39.
sic Apostolos & turbas allocutum: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hîc stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei veniens in virtute. Marci 8. v. 39. Quod quidem ad Transfigurationis mysterium pertinere communis est Interpretum sententia circa Matth. 16. de quo & Nos alibi. Ibi autem cum de visione agatur, ad solum Christum videtur | revocandum. Pater enim non visus, & licet visi Moyses & Elias, cùm tamen in Dei regno nondum illi sint, non videtur ad ipsos visio regni pertinere: sicut neque nubes lucida, in qua Spiritus sanctus designatus, ut in Officio Transfigurationis habetur: dum enim per corporeas ille figuras se prodit, pro Dei regno nihil substantiale contribuit. Præterquam quòd in Christo ille, ut quid ad ipsum spectans tamquàm regnum veniens in virtute: quo nomine significatus ipse Lucæ 1. v. 35. verbis illis Archangeli: Spiritus sanctus superveniet in te, & virtus Altißimi obumbrabit tibi: ut volunt
Lucæ 1. v. 35.
multi. Relinquitur ergo veniens regnum Christum esse: Ille enim regnum integrum, in quo quidquid ambire gloriosa potest ambitio, cumulatiùs invenitur. Circa quod discursus possunt formari plenissimi, pro quibus in Epithalamio multa occurrent, & hoc loco omittendi, quia licet occupationem possent præbere dignissimam, eo ipso properantem ad alia ampliùs impedirent.
445
*Num. 454. col. 2. Introirit pro Introie
Errorum correctio.
rit. Num. 455. col. 2. & jam pro Etiam. Quidquid pro Quid. Num. 460. col. 1. Seu pro Heu. Nil mirum dolori & lacrymis obicem per er
rorem apponi. Dolet diabolus, quod doleamus, & quodammodo quia lacrymamur, & ipse lacrymatur. Sagittæ potentis acutæ cum carbonibus desolatorijs. Psal. 119. v. 4. Quas sagittas illas ipsas intelligit Cardinalis Bellarminus, de quibus Apostolus Ephes. 6. v. 16. In quo poßitis omnia tela nequißimi ignea extinguere. Et ad quid illæ? Ne scilicet fideles salutiferum dolorem, & lacrymas vivificatrices assumant. Quod Propheta probè rimatus ita subdit: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est &c. Ecce inter versum Heu sagittis & telis præfatis objectum, quo illæ feliciter extinguuntur. Num. 462. col. 1. & ut tui, pro Tuæ. Quando pro Quanto. Ubi in sententia Cassiodori ante verbum potuit omissum verbum Exhibere, sine quo illa claudicat, & indignum est circa Dei amorem, de quo ibi fidelium affectum claudicare, amore Christi potentissimè provocatum. Claudicare enim est animam non se totam in eum ferri, sed affectum in alia cum eo non benè cohærentia currere, & ita imparibus quasi pedibus, ex quo claudicatio contingit. Unde sic dictus Scriptor: Dilige, quæso te, tota Domi
Cassiodorus.
num & sponsum tuum, vitam tuam, solatium tuum, auxilium tuum. Denique dilige illum: illum, qui tibi est quidquid optabile, aut amabile esse potest. Sic ergo totam te jactes in eum, sic amando tota transeas in amatum, ut tui oblita, factaq́ue apud te tamquàm vas perditum, vivas in Christo, & à teipsa deficias, ut poßis dicere cum Propheta: defecit cor meum, & caro mea, Deus, in æternum. Hæc
Psal. 30. v. 12. & 72. v. 26.
ille & alia. Ibidem col. 2. Portam pro Partam. De Baptismo agebatur, & non incongruum quòd porta dicitur, sic enim & dici janua Sacramentorum solitum, & videri specialiter potest in Concilio Tridentino Seßion. 14. Cap. 2. ibi: Per Baptismi januam fuerit ingressus. Item.
Tumulasti pro Cumulasti. Ineptissimè ad intentum, sed lapsus facilis ex mutatione unius tantùm initialis litteræ, in qua parum diversitatis apparet. Ex quo pro animad versione nostra illud potest utiliter adnotari, ex cumulo ad tumulum facilem esse mutationem. Quàm ingens bonorum cumulus in illo, qui soliloquio illo utebatur ad ventrem deum, licet ad animam locutus videatur: Anima habes multa bona
Lucæ 12. v. 19.
posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare, Lucæ 12. v. 19. Sed sequentia audi. Dixit autem illi Dominus: Stulte, hac nocte animam tuam repetent à te: quæ autem parasti, cujus erunt? v. 20. Erunt utique & ejus, cujus & anima non multa post spatia ab ipso repetatur. Unde & sic à quodam paronomasticè prælusum:
A cumulo tumulum vix littera dividit una:
Quàm tumulo cumulo est nil quia proximius.
Circa quod longos non est opus exhibere discursus, cùm experimentis quotidianis veritatem istam doceamur.
§. XXI.

§. XXI.

Correcti errores, formati mores.
446
*NVm. 462. col. 3. Fidelis pro Fideli.
Circa testis fidelitatem.
Et de teste sermo, in quo sicut peccari propter defectum potest, ita & per excessum; cùm tamen veritas, ut ex Philosophia notum in indivisibili consistat. Unde circa hoc attentio est adhibenda permagna, ne veritas cum ipsius injuria, & aliorum noxa violetur. Videantur dicta n. 854. & quidem si addendum aliquid sine veritatis injuria, circa illud Dei est judicium ante oculos habendum, id quod generaliter observandum. Audiendus S. Iob: Addidit quoque Iob, assumens parabolam
Iob 27. v. 1. & seqq.
suam, & dixit: Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, & Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam. Quia donec superest halitus in me, & spiritus Dei in naribus meis, non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium. Sic illud non solum patientiæ, sed totius perfectionis exemplar: in quibus pro additamento divini judicij consideratio non levis adjecta. Qui abstulit judicium meum. Quia scilicet duriùs mecum egit, quàm peccata mererentur, in quo & judiciorum suorum profunditas venerādaveneranda. Quòd si ille mecum talis, quid sperent perjuri, nisi horrendum & certaturum cum æternitate judicium? Iurat insuper se numquam mendacium prolaturum. Ubi egregium extat sanctitatis ejus indicium. Mendacium siquidem ex suo genere veniale tantùm peccatum est, ut ex morali notum facultate, & pro eo se vir sanctus non dubitat obligare. Et hoc quidem quando duriùs à Deo cum ipso actum, ut nihil eum à veritatis studio potuerit revocare. Magna hæc profectò documenta, & imitatione dignissima, cùm ad perfectiora nos status gratiæ, in quo feliciter consistimus, constet provocare, aut etiam
obligare. Ibidem. Analogicè pro Anagoricè. Anagoricum sensum eum esse, qui ad cælestem intelligentiam ducit, quis eruditorum ignorat? sicut & analogias ad logicos pertinere. Et accidit non semel ut pro horum studio & simili|bus, cælestium meditatio reliquatur, aut tepidè peragatur. Id quod Deo nequit non injucundũinjucundum accidisse. Scimus quemdam ex Nostris à Divo Parente Ignatio jam in cælis regnante severiùs reprehensum, qui ex paterna monitione in virum magnum evasit, futurus aliàs sua in damnabili prælatione pusillus. Recedant vetera
1. Reg. 2. v. 3.
de ore vestro: quia Deus scientiarum Dominus est, & ipsi præparantur cogitationes. 1. Reg. 2. v. 3. Inter vetera quidem illud, quod à D. Bernardo dictum Sermone 1. de SS. Apostolis Petro &
D. Bernardus.
Paulo, Aristotelis versutias inversare. Quando scilicet ita discuntur, ut & illæ traditæ, humano quodam, & nihil cœleste sapiente mentis adhæsione. Nova ergo veteribus recedentibus accedant: & Deo ut scientiarum Domino religiosæ præparentur cogitationes. Sic scientiæ omnes, & ipsæ Aristotelis versutiæ proderunt, ex quibus & arma conflari contra eum poterunt, de quo Apostolus 2. Cor. 2. v. 11. Non ignoramus cogitationes ejus, id est, thecnas, versu
2. Cor. 2. v. 11.
tias, vafriciem, dolositatem, molimina, malitiam, ut apud D. Joannem Chrysostomum Homil. 4. & alios. Sic in laudibus sapientis positum Eccl. 39. v. 2. Et in versutias parabolarum simul in
Eccli. 39. v. 2.
troivit.
447
*Num. 463. col. 2. Claritatem pro Charitatem. Non temerandus sacer textus, licet
Charitas etiam claritas.
charitati cum claritate nobilis & nota cognatio, immò & charitas ipsa claritas etiam sit: sola enim est quęquæ pręclarospræclaros apud Deum reddit, obscuros futuros aliàs, licet dotibus pretiosioribus exornatos. Fortis est ut mors dilectio: lam
Cant. 8. v. 6.
pades ejus, lampades ignis, atque flammarum. Cant. 8. v. 6. Ecce charitatem; & quia cùm dicta est fortis ut mors, obscurum aliquid videri posset indicatum; adduntur statim splendores ex flammigero apparatu. Inde est ut non amanti solus mortis tenebrosus squalor relinquatur: Qui non diligit, manet in morte. 1. Joan. 3.
1. Ioan. 3. v. 14.
v. 14.
Cum moribunda niger clauderet ora liquor.
Simile quid Num. 464. col. 2. sicut bis in præcedenti. Num. 465. col. 2. Processerat pro Præ
cesserat. Præcedere volenti rarò qui non obstare conetur, deficit. Audiatur Divus Marcus: & accedunt ad eum Iacobus & Ioannes filij Zebedæi: & dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, & alius ad sinistram tuam, sedeamus in gloria tua. Marci 10. vers. 35. & 37. Et quid ad hæc? Et audientes decem, cœperunt indignari de
Marci 10. v. 35. 36. & 41.
Iacobo & Ioanne. v. 41. Etiámne & Petrus indignatus, qui Joannem ardenter diligebat? Ita quidem. Decem indignati sunt. Ergo & Petrus, qui unus èex decem. De duobus, nam expressus
Matth. 20. v. 25.
Joannes. Ita enim usu venit, ut neque dilectos quis præcedere æquanimiter patiatur. Et sic illi ante adventum divini Spiritus, etiam in schola Christi; ut uterque ad moderandum hujusmodi impatientiæ impetum necessarius quodammodo videatur. Et indignatio quidem ex eo accidisse credi poterat, quod in schola Christi talis præcedendi spiritus videretur: essetq́ue satis pia existimatio, nisi Christi doctrina ad illos directè transmissa aliter judicium ferendum indicaret, & pro eo communis Patrum atque Interpretum sensus staret. Et quidem quod in eo tunc imperfecto statu esse poterat tolerabile, non est tale in eo, quem post adventum Spiritus sancti, & stabilitum Ecclesiæ regimen, feliciter obtinemus. Unde indignatio, quæ olim in decem Apostolis contra duos exarsit, ad Christum devoluta est, ut meritò debeant, qui imitantur illos id timere, quod apud Salomonem legimus Proverb. 16. v. 14. Indignatio regis, nuncij mortis. Pro quo
satis notabilis narratio extat Parte 1. vitæ Venerabilis Virginis Marinæ de Escobar Lib. 4. Capite 5. §. 6. Illud etiam ex Parte 1. Lib. 4. Cap. 5. §. 3. animadversione dignissimum, dum à Domino Angelis conclamatio talis indicitur: Que los santos Angeles de la guarda de las sagradas Re
Vener. Virgo Marina.
ligiones tuviesen gran cuidado con la conservacion y guarda dellas: porque por las faltas, y poca religion de algunos Religiosos, y las pretensiones, irritaban la ira del Señor, y le tenian muy enojado, y el Demonio andaba muy solicito para hazerlos mal y daño.
Sic illa; quòd scilicet Sancti Angeli Custodes sacrarum Religionum magnam adhiberent curam circa earum conservationem & custodiam: siquidem propter defectus, & parvam religiositatem aliquorum Religiosorum, & eorũeorum ambitiones, Domini iram & indignationem provocabant, unde valdè adversus eos erat iratus: & dæmon nimis incedebat solicitus ut quantùm posset mali & damni ipsis inferret. Sic Latinè quod suprà Hispanicè. Utinam sapiamus & intelligamus, ac novissima provideamus. Cùm horrendum sit in manus Dei
Hebr. 10. v. 31.
viventis incidere Hebr. 10. v. 31. irati inquam: & quid valde irati, & usque ad furorem meritissimum provocati?
448
*Num. 467. col. 1. Lætum pro Latum.
Circa locum Psal. 118. v. 96. Latum mandatum tuum nimis. Ubi textus inviolato tenore, stat nihilominùs lætum esse præceptum charitatis: amor enim non potest non lætus esse, cùm sit complacentia in bono, pro quo violentia esse nulla potest, ut cum D. Thoma firmat communis sensus Theologorum. Quòd fi & violentia admittatur, erit quidem sic violenlentiam passus, etiam lætus. Lætum ergo præceptum charitatis, quia & latum; lætitia enim dilatatur cor, unde ubi cordis latitudo, non potest deesse lætitia. Unde & fit ut inter gravissima pericula constitutus, si diligat, etiam gaudeat, & exultet. Dilexi, quoniam exaudiet Do
Psal. 114. v. 1.
minus vocem orationis meæ. Sic David, amator ille Dei fidelissimus Psal. 114. v. 1. Ubi & amoris divini, & lætitiæ specimen satis aptum exhibuit, dum eam ei similem, quæ in sponsa à Sponso ardenter amata esse solet, indicavit. Pro quo ita scribit Titelmanus: Vbi nota quod
Titelmanus.
Dilexi accipi debet ut valeat, affectum dilectionis & amoris dedi, & collocavi, in hunc sensum, ut dicat fidelis: Affectum amoris mei jam dedi Domino, jam in illum collocavi, sive defixi amorem meum, quoniam ipse est qui exaudiet vocem orationis meæ. Quomodo si dicat Virgo de electo sponso suo: Dilexi hunc sponsum: id est, amorem meum in ipsum collocavi: quoniam ipse abundanter mihi præstabit quæ cumque postulavero. Hæc ille. Iam de pressuris, & periculis Circumdederunt me dolores mortis, & pericula inferni invenerunt me. vers. 3. | Ubi licet videatur de præteritis loqui, cùm tamen & de præterito dicat Dilexi, tunc etiam amorem cum lætitia extitisse significat, ut & latum, & lætum fuerit præceptum charitatis. O quàm digna, & corditus iteranda oratio illa:
Dilata me in amore, ut discam interiori cordis ore degustare, quàm suave sit amare, & in amore liquefieri & natare. Cantem amoris canticum, sequar te dilectum meum in altum, deficiat in laude tua anima mea jubilans ex amore. Lib. 3. de imitat. Christi Cap. 5. Vide n. 468.
449
*Ibidem. Promiserat pro Præmiserat.
Num. 468. col. 3. Ab pro Ob. Num. 469. col. 2. Intellecti pro In cælesti. Num. 471. col. 3. Convellere pro Convolare. Num. 477. col. 1. Locus fluentium pro Locus flentium. Ex Iudic. 2. v. 5. recurrens etiam col. 2. Num. seq. col. 2. Porphyreticis. Num. 483. col. 1. Facta pro Factas. Erratur sine termino, & inter errores præfatos illum observasse juvabit, in quo pro Convolare habetur Convellere. Sic enim frequentissimè, ut volatum ad cœlestia non solùm retardare, aut impedire, sed verò etiam convellere hostes animæ sine intermissione contendant, de quo superiùs dictum, sed quia non cessat inimica contentio, neque cessare debet validum hortamentum. Volatus animæ non impossibilis: sic citatus nuper Theodidactus loco eodem:
Auctor citati Operis.
Amans volat, currit, & lætatur, liber est, & non tenetur. Ut ergo volet, teneri non debet: neque alia caussa non volandi suberit, nisi quod miserè teneatur. A quo autem teneri possit, nisi ab hostili manu ad convulsionem fatalem totis viribus anhelanti? Psal. 54. v. 3. sic Vates
Psal. 54. v. 3. & 7.
Rex: Contristatus sum in exercitatione mea, & conturbatus sum à voce inimici, & à tribulatione peccatoris. Quod & versibus sequentibus ampliùs manifestat. Et ad tentationes pro impediendo & convellendo volatu ad cœlestia, sequens versus reddit manifestum, dum ille ait: Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, & volabo, & requiescam? v. 7. Circa quod sic Cardinalis Bellarminus: Verba sunt justi, suspirantis
Cardinalis Bellarmin.
ad patriam cœlestem; neque enim alibi vera requies invenitur. Q. D. O si nunc poßim ad altißimos montes cœlestis Ierusalem confugere, quomodo columba potest pernicitate sua ungues accipitris evadere, non pugnando, sed fugiendo. Sic enim & vir justus adversus tentationes accipitris Tartarei fugiendo potius, quàm disputando vel altercando vincere solet. Sic doctissimus & pijssimus Cardinalis, quem cùm instituto meo faventem invenio, de alijs non curo, quia neminem arbitror meliorem ob linguæ sanctæ peritiam, & affectum erga divina cum eruditionis gravi supellectili cælitus inflammatum. Habemus ergo & solicitudinem Tartarei inimici pro convellendo volatu animæ fidelis impensam, & volatus curam, ut sic hostiles conatus felicius convellantur. Ad idem potest referri illud ex Psalmo 67. v. 14. Si dormiatis inter medios cleros, pennæ columbæ deargentatæ, & posteriora
Psal. 67. v. 14.
dorsi ejus in pallore auri. Ubi medios cleros, medias sortes, communiter exponunt Interpretes, licet circa earum explicationem varius sit ipsorum sensus. Multi autem cum D. Augustino cœlestem ac terrenam indicant possessionem, inter quas dormiendum, id est, rationabiliter quiescendum: sed ita ut cùm corpus quiescat, spiritus convolet, sitq́ue ita columba pulcherrima, pro qua quod de pennis deargentatis, & pallore auri dicitur, explicatio eximiæ pulchritudinis est, sic enim in illis argenti splendor in pennis, & auri fulgor in dorso solet apparere. Sed quia hic nihil de volatu impediendo occurrit, consulendus insignis interpres Genebrardus ita exponens: Si dormiatis
Genebrardus.
inter medios cleros, inter medias sortes, inter media, & præsentißima pericula. Dormire hîc per Catachresim, pro jacere, situm esse. Potest tamen nativus intellectus retineri. Si somno opprimamini præ nimia tristitia &c. Tunc ergo optimum est in volatu instar columbæ præsidium: sic enim succedet desiderata felicitas additis columbæ pulcherrimis, & pretiosissimis ornamentis. Addit citatus Scriptor Hebræa sic habere: Si cubetis inter medios lebetes, & tripodes, & in idem recidere ac inter præsentissima ac certissima pericula versari. Sed hujusmodi lectionem acriter impugnare videtur Cardinalis Bellarminus, quatenus eadem est cum illa Inter medias ollas, dicens mirari se non satis posse Recentiorum temeritatem, ex quibus Calvinus, qui Rabbinos secuti illam extulerunt. Et Genebrardus quidem circa versionem eamdem ita scribit: Alij vulgò si tam atri ac sordidi
Idem.
sitis, quàm hi, qui jacent inter nigras ollas, eritis post lac tam candidi, quàm alæ columbæ argenteæ, & instar auri fulgentes. Quod cùm vulgare dicat, non videtur amplecti; cùm tamen quod ad lebetes & tripodes spectat juxta Hebræa esse protestetur. Quis autem non videat eum, qui inter lebetes ac tripodes versatur, etiam inter ollas versari, cùm simul in eadem officina concurrant. Unde dictus Cardinalis ollas re
spuens, lebetes etiam & tripodes pariter videtur respuisse. Cùm tamen Genebrardus in lingua etiam sancta doctissimus versionem dictam ipsi asserat conformari, quod & alij Recentiores Catholici & docti pronuntiant, temperanda est Doctoris tanti censura. Neque inter Recentiores, de quibus ille, videntur annumerandi Xantes Pagninus, & Arias Montanus, qui versionem Inter tripodes ut conformem amplectuntur, in quod summum collatum studium, sicut circa alia prioris Scriptoris à viris doctissimis, sic accurante inclytæ memoriæ Philippo Secundo Rege nostro, ut in Præfatione pręfatipræfati Montani adversionem generalem videre licet. Pro quo & Buchananus sic habet:
Vestra licet somno sternantur corpora, nigræ
Buchananus.
Instar fuliginis ollas:
Illa tamen vincent nitidam candore columbam
Rutilæ cervicis honore,
Quæ nunc argentum nitidum, nunc luminæ
blandum
Radiantis provocat auri.
Et quis auctor hîc fuerit scio: permissus tamen, quia & Hebraicè doctus, & metro præstans. Quidquid autem de illo & alijs sit, doctrina à Nobis circa spiritualem volatum, quem | animæ hostes convellere satagunt, non est in eorum, versione fundata, sed in ea, quæ recepta communiter, & juxta certum sensum exornata.
§. XXII.

§. XXII.

Cum errorum adnotatione utilis eruditio.
450
*NVm. 485. col. 1. Designata pro Desi
Errorum catalogus.
gnati. col. 3. Admiratur pro Admiratus. Num. 486. col. 1. In hæc pro Isthæc. Num. 487. col. 1. Aequa pro Læva, contrario sensu. Creatura pro Creaturas. col. 2. Qui pro Quia. Suscipere pro Suspicere. Num. 488. col. 2. Continuatur pro Contineatur. Applicabili pro Applicabilis. Adductas pro Adducta. Num. 481. col. 2. Vt poßibile, pro Vt poßibilis. Et sustineri posset, licet pręcedatpræcedat Creatura, ut sit sensus. Creatura ut poßibile quid & existens in Deo. Num. 492. col. 2. Si pro Sic. Num. 496. col. 1. Desciscendum pro Deducendum. Ubi non barbarum aliquid obtrusum, cùm Descisco verbum notæ & receptissimæ significationis sit, sed ineptè accommodatum. Id quod non semel accidit, ut scilicet quæ aliàs bona, perperàm applicentur. Ex quo & accidere solet ut non solùm non prosint, sed etiam noceant, ut ex Poëta obvium:
Et data non apto tempore Vina nocent.
Id quod in reprehensionibus solet à formatori
bus morum observari. Est enim reprehensio valde utilis, ut est per se notum; sed circumstantiæ sunt diligenter observandæ; ut fortunatè procedat: pro quo à præfatis multa: hic nonnihil. Domine, ne in furore tuo arguas me:
Psal. 6. v. 2.
neque in ira tua corripias me. Sic petebat David. Psal. 6. v. 2. & hoc est ab omnibus, quibus corripiendi auctoritas competit, observandum. Non enim cum furore & ira stare poterit debita in correctione mensura, quibus homo in feram, aut dæmonem quandoque commutatur. Cùm audisset Petrus Christum sua de morte loquentem ab inimicis inferenda, impatienter id tulit, & assumens eum, cœpit increpare illum &c. Matth. 16. v. 22. & quid ad hæc
Matth. 16. 22. & 23.
Dominus? Qui conversus dixit Petro: Vade post me Satana. v. 23. Qui ergo ductus impatientia corripit, in Satanam vertitur. Et quis æquanimiter ferat Satanæ correctionem? Psal. 38. v. 12. A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpa
Psal. 38. v. 12.
tionibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Hispanismus est quando quispiam acerbè reprehenditur: Darle una buena mano. Sed quæ manus ut divina, à cujus fortitudine Propheta se asserit defecisse? Et quidem meritò, quia propter iniquitatem perspectam, & exploratam. Ut enim correctio ritè & rectè cadat, culpa debet diligenter explorari, præsertim, si gravior & severior sit illa futura. Quàm gravis & severa reprehensio illa Heli sacerdotis auctoritate jactata? Vsque quò ebria eris? Digere pau
1. Reg. 1. v. 12. & 14.
lisper vinum, quo mades. 1. Reg. 1. v. 14. Sed quàm illa injusta, sine exploratione culpæ, à qua Anna prorsus eximia, dum orationis fervor ebrietatis effectus computatur. Cùm illa multiplicaret preces coram Deo, v. 12. Utinam ille in manifesta filiorum scelera sic exarsisset: sed secus accidit, dum frigida illa animadversione se satis fecisse putavit: Et dixit eis: Quæ
2. v. 23. & 24.
re facitis res hujusmodi, quas ego audio &c. 2. vers. 23. & 24. Peccavit ergo ille & per excessum, & per defectum, unde & ipse defecit in increpationibus à fortitudine manus Domini. Sed ut deficiant oculi tui: & tabescat anima tua. Sic dictum ipsi à Dei legato. Ibidem v. 33.
451
*Cùm & in Psalmo sic consequenter
Psal. 38. v. 13.
habeatur: & tabescere fecisti sicut araneam animam ejus, v. 13. & pergit Vates sic locutus Psal. 140. v. 6. Corripiet me justus in misericordia, &
140. v. 6.
increpabit me. Iustus inquam., si enim non talis, ludibrio se ejus, quem increpabit, exponet, cùm dici talibus possit quod Pharisæis Christus: Quare & vos &c. Matth. 15. v. 3. De hu
jusmodi Isai. 56. v 10. Vniversi canes muti, non valentes latrare. Ubi de ijs sermo, ad quos fidelis populi spiritualis spectabat cura: & muti erant, quia peccata illius corripere recusabant, propter id, quod statim sequitur: & canes im
pudentißimi nescierunt saturitatem v. 11. Circa quod sic D. Hieronymus: Non enim possunt dicere: Mandatum Domini lucidum illuminans oculos: nec nosse quod scriptum est: Sapientia hominis illuminat faciem ejus &c. Debet ergo in facie corripientis divini mandati lumen refulgere, & non tantùm in ore sonitu resonare inutili, ut sic illuminare alios possit jacentes in tenebris, & umbra mortis. Iam quod de correptione in misericordia dicitur ad id conducit, quod nuper dictum est circa iram & furorem, quod piè & graviter prosequitur Cardinalis Bellarminus. Insinuatur enim correctionis & reprehensionis finis, ut ex misericordia, & non ex alio depravato derivetur affectu, & specialiter vindictæ: id quod satis ex eo habetur compertum, quòd justus ille, qui est correpturus asseratur, in eum enim vindictæ non cadit affectus: sed non ineptè is, qui est misericordiæ genuinus, expressus: hæc enim & commendanda & inculcanda est: qua numquàm videtur satiar Deus, cùm semper clamet: Misericordiam volo. Osee 6. v. 6 Matth 9. v. 13.
Osee 6. v. 6. Mat. 9. v. 13.
& nobilior nulla, quàm illa, quæ correctioni opportunum præstat officium, cùm ad animæ tendat sanitatem, sicut adulatio, quæ est oleum peccatoris, ad necem, cùm vulnus lethale sit, sic enim & legunt aliqui juxta Hebraicam originem: Vnguentum veneni ne frangat caput meum. Pro quo Genebrardus, & qui suprà Paraphrastes:
Me malo justus increpet, me verberet
Bachananus.
Quàm palpet impius, comam
Quam rore nardi spargat impij precor.
Ubi Nardi impij nomine venenum designatum. Pro quo hæc satis.
452
*Num. 497. col. 1. Quæ pro Quia Num.
499. col. 2. Vitio pro Visio. Nil turpius, nam de visione beata sermo. Et quidem si ei quidquam potuit opponi, error vitiosus est, vitium enim, quod sine errore numquàm, maximè visioni comperitur esse contrarium. Et quidem peccatum apertè illi adversatur, sed in vitio | specialius aliquid extat, unde oppositio major comprobetur. Siquidem peccatum juxta genuinum conceptum suum nihil permanens, & sua conditione stabile videtur imputare: cùm tamen vitium habituale malum sit, unde peccati fluenta lethalia decurrunt: est enim virtuti contrarium, quæ constantiam & stabilitatem pro operationibus honestis inducit. Illi autem qui vitiosi sunt, id est, in statu perversæ inclinationis, & ita etiam in statu peccati, ratione exercitij, in quod frequenter prorumpunt, rarò, aut verò etiam rarissimè ad Dei visionem emergunt. Beati enim mundo corde, quo
Matth. 5. v. 9.
niam ipsi Deum videbunt. Matth. 5. v. 9. Ubi non munditia quælibet, sed stabilis & scholarum more loquendo habitualis designata: quemadmodùm in alijs Beatitudinibus non actus sed habitus in actus prodeuntes exiguntur. Veni de Libano sponsa mea, veni de Libano, coronaberis &c. Cant. 4. v. 8. Ad coronam vocatur, & quænam illa? Ipsa profectò sponsi visio. Vulnerasti cor meum in uno oculorum tuo
Cant. 4. v. 8. & 9.
rum. v. 9. Sed unde vocatur? De Libano. Quod interpretatur candidatio, ut loquitur Rupertus, & alij. Et quidem non candidatio fugax & inconstans, sed stabilis, qualis in Libano, de quo Ierem. 18. v. 14. Numquid deficiet de petra agri
Ierem. 18. v. 14.
nix Libani? Stet ergo propulsandum vitiorum atrorem & stabilem munditiem accurandam, ut videri possit cœlestis sponsus, & unius oculi visione felicissima, quæ & ipsa est felicitas, coronari. Uno inquam, quia animæ unus tantùm oculus est; non enim duobus indiget, sicut corpus, ut deficiente uno alius suo non desit officio, sic naturæ Auctore detrimentis hujusmodi providente.
Num. 500. col. 2. Comprehendat pro Com
Circa errores nonnulla.
prehendant. Num. 501. in fine. Laudat pro Ludat. Num. 506. col. 2. Parata pro Patrata. Poterat tolerari. Num. 507. Caveam pro Caveai. Scena pro Scenai. Genitivi noti, & apud Lucretium frequentiores. col. 2. Collocuta pro Collocata. Num. 513. col. 2. Habet pro Habeat. Ubi mutatio sensui officit: quamquàm non ægrè defendi posset, non esse absurdam locutionem Habet licet, sicut Habeat licet. Sed hoc Grammaticis discutiendum relinquamus. Num. 519. col. 2. Lapi pro Lapis. Num 520. col. 1. Vti pro Ita. col. 2. Quomodo pro Quando. Ornamentum pro Sacramentum. Num. 521. col. 2. Hac de caussa pater ipsius substantialiter. Superfluit illud Substantialiter. Num. 522. in principio. Sic decentiæ suæ Filio, deest præpositio A, & ita dicendum A Filio. col. 2. & Filio pro & Filij. num. 524. col. 1. Satiari pro Sanari. Et quàm ineptè cùm satietas nimis sit contraria
sanitati. Mel invenisti, comede quod sufficit, ne fortè satiatus evomas illud. Proverb. 25. v. 16. Ubi de quocumque cibo sermonem esse docti Scriptores observant. Numquàm ergo usque ad satietatem comedendum, sed ita ut cibi ulterior remaneat appetitus. Unde vulgare illud Medicorum effatum: Omnis saturatio mala: panis verò peßima. Hinc & illud Eccles. 5. v. 11. Saturitas autem divitis non sinit eum dormire. Ex quo & salutis dispendia, defectu inquam som
Eccles. 5. v. 11.
ni, in quo vires reparantur. Circa quod pulcherrimum extat D. Hieronymi monitum in Exhortatione ad Virgin. Cap. 15. ubi ita scribit:
D. Hieronymus.
Tanta sit in sumendo cibo sobrietas, tanta talisque parcitas, ut venter potius conqueratur, quàm gaudeat. Sic ille, aut quisquis fuerit præfatæ Exhortationis auctor. Num. 527. col. 3. Numine pro Nomine. Ubi cum de Divo Josepho Virgi
Numen in D. Ioseph.
nis Sponso sermo sit, non fuerit mirum si & numinis nomen ipsi aliquatenus conferatur. Si enim Tullio Philip. 6. ita loqui licuit: Magna
Tullius.
vis est, magnum numen, unum & idem sentientis Senatus. Et Ovidio Lib. 4. Tristium.
Iuppiter ingenijs præbet sua numina vatum.
Ovidius.
Cur non & D. Josepho liceat tale aliquid præbuisse propter dicta? De Virgine sic Noster Antonius Chanut Lib. 5. Carmine 2.
Si qua foret mundo Dea femina, Virginis hujus
P. ChanvtChanut.
Ore foret: neque sidereæ diversa decorem
Frontis ab hac: neque certa magis daret omina
veri
Numinis.
Daret si Dea. Sed & dat modò etsi Dea numine cum primario non sit: Unde & ad Sponsum gloria numinis derivatur.
453
*Num. 528. col. 1. Vencrabilis pro Ve
S. Ioachim Encomium.
niabilis. Ioachim pro Ioakim, & col. 2. in principio bis, ubi & Sociæ pro Iosiæ. futili lapsu. Num. 529. col. 2. Sed pro Se. Num. 530. col. 2. Alius pro Aluit. Ubi sensus sine sensu. Num. 531. col. 1. Additi pro Addicti. col. 2. Certi pro Certè. Num. 532. col. 1. Ab pro Ad. col. 2. Sontibus pro Fontibus. Quibus in locis de D. Joachimo Virginis parente sermo: cujus elogio juvat auctarium præstantissimum adjecisse ex revelalatione Venerabilis Virginis Marinæ de Escobar Parte 2. Lib. 1. Cap. 22. pag. 112. ubi hæc
illa Latinè reddita, dum præsentia SS. Josephi Sponsi Virginis frueretur: Anima mea singulari est repleta gaudio in Deo: consideransque virtutes & excellentias adeò cœlestis Hospitis, cum omni devotione & affectu cordis mei cœpi illi dicere: O Gloriosißime Sancte inter Beatos! Tu vir virorum omnium felicißimus fuisti, & super omnes, quos mundus habuit, magnificatus, & à Deo conditi sunt: quandoquidem tanta fuit tua felicitas, ut te in sponsum ejus elegerit, quæ mater erat futura Verbi Incarnati: & hunc ipsum Dominum educasti & aluisti sudore laboris tui. O Vir felicißime & sanctißime. Audivit Gloriosus Sanctus quæ illi dicebam, & mihi respondit: Benè profectò dixisti, Anima, benè dixisti: cùm mihi Deus adeò ingentem misericordiam, & eximium favorem impenderit, ut Sponsus ejus Matris fuerim, & in ejus infantia servierim Salvatori. Sed in veritate tibi notum facio beatum meum patrem & dominum gloriosum sanctum Ioachimum, patrem Virginis sanctißimæ MARIÆ, Deum in excelso & supremo loco collocatum habere, ut nulla sit viventium lingua, quæ id poßit explicare, nec mens, quæ valeat comparare. Hunc beatum Patriarcham omnes venerantur Cœlites, & Angeli Domini eum recognoscunt patrem MARIÆ Virginis & avum Redemptoris. Magna est valde, & fere infinita illius dignitas. Ingentem ob hæc consolationem mea anima habuit, laudes auscultans, quas Sanctus mihi illius magni Patriarchæ proferebat: nam quantùm valeo | ipsi devota existo. Sic illa, & sic ille, qui ex veritatis fonte quidquid est locutus, hausit, ut vasi limpidissimo, ex quo in orbem Christianum proflueret, instillavit. Veneremur ergo & nos eum, quem cælites venerantur universi, & hîc incipiat ex corde impensum obsequium, quod est æterna in sæcula cum eisdem impendendum.
454
*Num. 533. col. 3. Proprietate pro Pro
Circa errorem singularem.
pietate. Num. 454. col. 3. Pendit pro Pendet. Agnoscere pro Agnoscens. Item. Officiorum solem, mores, ritus, Pro Officiorum solemniores ritus. Vbi videtur quasi speciali studio facta mutatio, interpunctione trium illarum vocum, quæ videntur specialius aliquid indicare: cùm tamen errorum congestio sit mysterio nullo. Et quod ad mores, & ritus attinet, sustineri aliquatenus posset, nam & ritus ex directa intentione positi, & mores non dissonat superaddi, nam & in sacris officijs illi. Quod autem de sole additum, non apparet quo potuerit fine componi. Nisi dicamus D. Joachimum, de quo ibi sermo, fuisse quidem antea apud quosdam sacro cultum officio, ex Pontificia concessione, posteà autem communi Ecclesiæ luci concessum, immò & injunctum, ut publica celebratio solis nomine designetur, usu Scripturæ 2. Reg. 12. v. 11. In oculis solis hujus, id
2. Reg. 12. v. 11.
est, publicè & manifestè. Nisi & velimus Officiorum solem dictum, quia summum illud honoris genus ab Ecclesia sanctis attribui solitum, & ita summus splendor, unde & solis splendori similis, quo major nullus. Quæ quidam ita excogitari possent, si vellemus positionem illam ab aliqua censura defendere, cùm ex instituto sic ab auctore sciente & prudente processisset. Sed cùm error typographicus sit, id sit nosse satis, & aliàs ut voluerit mutationis ignarus accipiat. Addamus tamen in Divi Parentis gloriam, quod ex D. Petri Chrysologi juvat doctrina desumere, sic enim ille Sermone
1. ubi de Prodigo filio: Inter propinquorum lumina non valent delicta versari. Propinquorum quot oculi, tot lucernæ. Dies est aspectus matris. Sol patris rutilat in vultu. Vnde viventi inter tot virtutum luces, criminum tenebræ propinquare non possunt. Sic ille. Ex quo habemus D. Ioachimum in gloriosa illa familia solis instar fuisse, aut solem mysticum, idq́ue ea excellentia & proprietate, ut nulli alij præter æternum id potuerit convenire. Et quia talis, factum inde ut de familia illa D. Petri Chrysologi elogium videatur divino instituto formatum. De qua enim dici verius illud potest Patrem solem, Matrem diem, & propinquos virtutum luces, ubi criminum tenebræ non potuerint propinquare? & ad Filiam quidem, neque peccati umbra; ad alios autem vix leve aliquid, quod fragilitati nequit non humanæ subesse, & infectioni potiùs naturæ, quàm depravationi sit mentis adscribendum. Vbi quod & de matre dictum, diem scilicet esse illius aspectum, ad Sanctissimam constat Annam pertinere, circa quod erudita poterit pietas otiari.
455
*Num. 535. col. 2. Læta sum pro
tata sum. Num. 536. col. 1. Ex ore præsenti pro Ex re præsenti. Id est, ad rem præsentem conducens. Erga pro Ergo. Num. 541. col. 1. circa finem Perpendens legendum. Num. 542. col. 2. Immisit pro Commisit. Ubi de Divo Ludovico Rege agitur; & licet error manifestus sit, stare aliàs mutatio cum veritate posset, quia rex peccatum, quod committit, immittit, dum alios facit ille peccare fœcunditate scandali lamentanda. Docebo iniquos vias tuas, & impij ad te
convertentur. Sic David Psal. 50. v. 15. & unde illud ut se doctorem, qui rex & bellator Deo teste constituat? Inde equidem, quia de adulterij agebatur peccato cum appendicibus, de quo Nathan ad ipsum 2. Reg. 12. v. 14. Quo
2. Reg. 12. v. 14,.
niam blasphemare fecisti &c. Multiplex in eo fuerat scandalum; & ideò multos se docturum verbo & exemplo pollicetur. Pro quo sic Genebrardus: Intendam convertendis alijs, satisfactionis species &c. Ubi observatione dignum occurrit, Nathan solam inimicorum blasphemiam exprobrare Davidi, & de scandalo erga subditos nihil adjicere. De Gentilibus enim
Abulensis.
communis expositio est; licet Abulensis secus Quæst. 13. in citatum Caput. Ad quod genuina videtur responsio, si dicamus Nathan non opprobrasse David, quod est in regum peccatis commune, sed speciale illud blasphemandi Dominum argumentum. Dicebant enim, ut apud citatum Scriptorem, Deum Hebræorum esse acceptatorem personarum, quia abstulit regnum de domo Saulis propter parva peccata, & non punivit David in aliquo propter peccata majora. Hæc ergo peculiaris circumstantia blasphemati Dei nominis illius peccatum ita Deo exosum reddidit, ut propterea pœnas gravissimas intentârit. Quod quidem pro ijs, qui
Indias incolunt, apprimè faciant, ut caveant sibi, ne flagitijs suis in oculis solis perpetratis, indigenas faciant non solum à fidei susceptione arcere, sed Dei nomen sanctissimũsanctissimum blasphemare. Jam verò quòd de communi scandalo pro subditis nihil expresserit, in promptu est ratio jam allata. Quamvis & dici possit de illo etiam increpationem Prophetæ processisse, sed non omnia, quæ intervenere, fuisse narrata, ut in simili circa casum præsentem P. Gaspar Sancius asseruit. D. Joannes Chrysostomus Homilia 2. in Psal. 50. Tomo 1. eleganter expendit Davidem non dixisse Prophetæ multa, quibus aut excusare peccatum, aut audaciam increpantis posset cohibere, & inter alia sic: O ille
D. Chrysostomus.
tu, cur non consideras fragilitatem humanam? Cur non temetipsum carnalem intelligis? An nescis me in culmine constitutum esse regali? Cur mihi audacter impegisti crimen? Sic S. Doctor. Ubi cùm fragilitas humana regiæ potestati adnexa proponatur, quod ad scandalum spectat, quasi quid consectaneum videtur devorari, unde in speciali non expressum. Pro quo hæc satis.
Num. 544. col. 1. sic extat. In qua inquam, cùm
sic dicendum In quam. Num. 545. in principio Cultore pro Cultorem. SuscitāturSuscitantur pro Sciscitantur. N. 547. col. 2. in fine lege Incola. col. 3. Corrupta Num, 549. col. 2. Qui vinis pro Qui visus. Inferius Confundet genas. Num. 551. col. 3. Suscitantur pro Sciscitantur. Hic error jam priùs occurrerat, & qui semel erravit, pergit errorum | futurus tenax. Cavendum ergo ne errare incipiamus, quia prosequemur, nisi divinæ providentiæ singulare aliquod beneficium cursum errorum intervertat. Venite, faciamus nobis civitatem & turrim, cujus culmen pertingat ad cælum &c. Genes. 11. v. 4. & quid ad hæc Dominus?
Genes. 11. v. 4. 6. & 7.
& dixit: Ecce unus est populus, & unum labium omnibus: cœperuntque hoc facere, nec desistent à cogitationibus suis, donec eas opere compleant. Venite igitur, descendamus &c. v. 6. & 7. Immanis profectò error turrim velle construere, cujus culmen pertingeret cælum, cùm cælum lunæ, quod est terræ proximius ab ea distet intervallo quinquaginta septem mille leucarum, plus minusve, & id infirmis adeo fundamentis, qualia ibidem describuntur. Phrasi Hispana ut insignis aliqua significetur stultitia dici solet: Necedad de cal y canto. Stultitia ex calce & saxo. Quasi firma, certa, & constans. Quid ergo de illis dicamus stultissimis architectis, quorum stultitia ex lateribus fuit & bitumine? & tamen major omni ea, quæ ex calce & saxis dici solita. Et tamen de illis Deus: Cœperunt, nec desistent. Sed quomodo. Donec opere compleant: cùm esset impossibile complementum? Quia scilicet à complementi pertinaci conatu non desisterent, perseverantia erroris ineluctabili, nisi divinitus fuisset detruncata. Sic D. Joannes Chrysostomus hom. 30. in Genesim, cujus illa verba: Non cessabunt enim (Deus
D. Chrysostomus.
loquitur) ab his, quæ decreverunt ut faciant: nihil eorum impetum & ardorem morari poterit: sed omnia, quæ statuerunt secum, studebunt perficere, ni statim pro attentatis pœnam luant. Sic S. Doctor, juxta quem constantia tantùm aut persistentia conatus à Deo est prædicto loquendi modo designata. Et conatus quidem in impetum & ardorem evadit, ut ex hoc discamus principijs obstandum: nam impetus & ardor, difficilius futurum remedium ostendunt, aut verò etiam pœnam graviorem.
§. XXIII.

§. XXIII.

Ex errorum tenebris lux splendens.
456
*VTinam imitari sciamus eum qui
2. Cor. 4. v. o6.
dixit de tenebris lucem splendescere. 2. Cor. 4. v. 6. ex errorum tenebrosa congerie lucem elicientes pro illuminatione eorum, quibus esse utilis noster hic labor possit, tunc feliciter collocatus: quamquàm aliàs suo non inutilis futurus auctori, dum pro gloria Dei militat, quidquid de eventibus fuerit, divinæ providentiæ remittendum. Ergo Num. 557. Prædicatorem pro Prædicatorum. Ubi de Divo Dominico Prædicatoriæ familiæ inclyto Proto
D. Dominici opportuna laus.
parente sermo, circa quem nihil erratum vellem, nec tenebrosum quidquam obstrepere, cùm sit ille à Conceptu ipso lux, ut dici de ipso etiam queat, quod de Christo Joannes. Et lux in tenebris lucet. Joan. 1. v. 5. In ipso sci
Ioan. 1. Yv. 5.
licet matris ventre, quo nihil obscurius: unde nasci est in lucem edi, phrasi notissima. Unde illud D. Joannis Chrysostomi de Baptista lo
D. Chrysostomus.
quentis: Cùm in tenebricoso matris utero continearis. Noto in Sermone, & de Baptista quidem laus illa sat celebris in Evangelio extat: Ille erat lucerna ardens & lucens. Joan. 5. vers. 35. Quod quidem tunc dictum à Christo, cùm jam Joannes prædicationem suam non inchoasset solùm, sed etiam admirabili progressu celeberrimam reddidisset. Cùm tamen D. Dominicus in tenebricoso matris utero lucerna ardens & lucens dici queat, quia ignea in ore fax, ut lucem simul & ardorem indicaret. Neque tantùm dici potens Erat, sed etiam Est; non solùm quia in Deo vivens, & cælo transcriptus ignea claritate resplendet, sed quia in filijs jam inde ab instituta illustrissima Religione resplenduit, resplendet modò, & usque ad consummationem sæculi resplendebit. In quo quidem Divum Baptistam præcellit, licet alias ille in multis incomparabilis habeatur. Sed quidem neque nobilitate, neque virginitate, nec zelo divinæ gloriæ apparet excessus, licet virtutum exacta ponderatio ei reservanda sit, qui est spirituum ponderator. Iam si de miraculis agamus, nullum à D. Joanne patratum. Ioan
Ioan. 10. v. 41.
nes quidem fignum fecit nullum. Ioan. 10. v. 41. cùm tamen D. Dominicus & plurima & stupenda fecerit, inter quæ tres suscitati mortui, quotquot in Evangelio suscitatos à Domino comperimus: id quod ad splendorem lucernæ constat pertinere. Ideò doleo in ejus elogio errorum tenebras admisceri: ex quibus etiam Num. 558. col. 2. ille Extera pro Æthera. col. 3. Hic pro Hi. Num. 559. col. 2. Pro loco Præ. Anis pro Alijs.
457
*Num. 562. col. 2. Fractionem pro
Pro Divo Antonio Patavino.
Factionem. Et solus hic error ex contextu apertè constans, in Elogio D. Antonij Patavini, pro quo semper militare videtur felicitas, ut non errent qui ad ipsum pro reperiendis, quæ sunt substracta, confugiunt, non inquam errent huc illucq́ue iterata inquisitione pergentes; neque etiam servi, qui sæpè ad dominos providentia mirabili revertuntur. Mulier illa Evangelica, quæ drachmam amiserat Accendit
Lucæ 15. v. 8,.
lucernam, & everrit domum. Lucæ 15. v. 8. Ubi quidem pro Divo Antonio videtur prælusum: siquidem ei, qui quidquam perdidit, ille servandus ritus, ut & domum everrat, conscientiam scilicet mundet, & D. Antonij imploret auxilium: id enim lucernam accendisse est, eum scilicet, qui in memoria videbatur extinctus, digno in ea splendori restituens: nam & ille lucerna etiam est ardens & lucens, dequo num. præced. ubi longiori posset discursu procedi, quem tamen temporis angustiæ, quibus constringimur, coarctabunt. Num. 568. col. 1. Tormenta, qui quæ, superfluit Qui. Num. 574. col. 1. Est pro &, tolerabile, quia non variatur sensus. Num. 576. col. 2. Qui pro Quæ. Et illud item. Num. 585. col. 2. Apostolico pro Apostolica. Ubi offendiculum nullum. Et de Divo
Thoma Doctore Angelico sermo, in cujus doctrina etsi varietas, offendiculum nullum, ut etiam qui illam aliquoties non amplectuntur, de illius securitate nequeant dubitare, unde & cum reverentia recedunt. De Epistolis D. Pauli sic D. Petrus: In quibus sunt quædam
2. Pet. 3. v. 17.
difficilia intellectu, quæ indocti & instabiles depra|vant, sicut & ceteras Scripturas. 2. Pet. 3. v. 17. Ubi cùm fateatur quædam esse difficilia intellectu, circa eorum intelligentiam solos indoctos & instabiles removet, qui ad suam illas interpretantur perditionem; non ergo doctos & maturos, in quibus ob difficultatem potest esse varietas. Id quod circa D. Thomam operæ erit pretium observetur. Non enim intelligentia multorum, quæ apud ipsum occurrunt difficilia, aliquibus est specialiter reservata. Sed dummodò neque indocti, neque instabiles sint, levissimi quidem judicij, & damnabilis varietatis: licebit illis suum circa id, quod occurrerit, proferre judicium, sicut & circa Divi Pauli Epistolas licuisset. Pro reverentia autem quando apertè recedendum, id facit quod superiùs expensum circa Divos Paulum & Barnabam, qui circa admittendum Joannem Marcum sententia discordarunt: Barnabas autem volebat secũsecum
Act. 15. v. 37. & 38.
assumere & Ioannem. Act. 15. v. 37. Ab illius ergo judicio orta controversia, in qua Paulus contrarium sentiebat. Sed qualis ille erga Barnabam? Paulus autem rogabat eum non debere recipi. v. 38. Ecce quali reverentia: neque pro libitu, aut minùs aliquo convenienti affectu, sed ratione adducta, de qua ibi. Vade ergo, & tu fac similiter. Lucæ 10. v. 37.
458
*Num. 586. col. 2. sic extat. Et divinæ
locutus iste promittitur. Sine sensu aliquo. Unde reponendum quod perperam mutilatum & interversum, sic videlicet: & divinæ (Conversionis scilicet, quæ præcesserat) locutionis locus iste promittitur. Inferius: Longum sæculum dixere vale pro Sæculo. Num. 587. col. 1. Audiens vocantes Christum pro Vocantem. Sensu alieno. Quis pro Qui ineptè. Num. 588. in principio Incessus pro Incensus. Quamquàm & posset stare mutatio, ut incessus non sit à Verbo Incedo, sed à Verbo Incesso, quod ab illius supino formatum: licet supinum non ita in usu reperiatur: ne scilicet confusio subeat ob supinum Verbi, Incedo. Divus Antonius Magnus, de quo ibi sermo, parùm minutias curaret istas, de quo sic D. Athanasius in ejus vita scribit: & cùm jam puer esset non se litteris erudiri, non
ineptis infantium jungi passus est fabulis, sed Dei desiderio flagrans, secundùm quod scriptum est, Innocenter habitabat domi. Sic ille alludens ad Genesis 25. v. 27. Factus est Esau vir gnarus ve
Genes. 25. v. 27.
nandi, & homo agricola: Iacob autem vir simplex habitabat in Tabernaculis. Non ergo illi de minutijs Grammaticalibus cura fuit, quia amor Dei, quo flagrabat, eum ad sublimiora molimina perurgebat. Ergóne litterarum studium
divino amori contrarium? Minimè: cùm sciamus viros sanctissimos duo illa præclara ornamenta cum magno in Dei Ecclesia fructu sociasse. Et quidem ipsum, quod sanctissimus & sapientissimus Doctor uti innocentiæ præclarum exemplar adducit, id potest verosimiliter persuadere, quia id quod de Jacob dicitur, habitasse scilicet in tabernaculis, de Scholis exponit Nicolaus de Lyra, ex Hebraica traditione, illas enim frequentabat, ad discendam sapientiam & timorem Dei, juxta Chaldaicam versionem: Erat vir integer, & minister
Chaldæa Paraphrasis.
domus doctrinæ. Pro quo Interpretes nostri post Abulensem, & P. Salianus Tomo 1. Annal. an.
2218. n. 4. licet id non penitus probet. Et in eo difficultatem peculiarem invenit, quod Heber grandævus, si ad illam ætatem pervenit, puerili institutioni operam dederit. In quo quidem non multùm videtur inesse momenti: grandævos enim institutio præfata non dedecet, quando illi & vegeti, & maturi judicij, ut multos comperimus: si præsertim alij idonei pro eo munere non suppeterent. Unde & in Universitatibus multos videmus litterario in pulvere consenescere, & in Societate nostra non paucos, divinæ gloriæ flagrantes zelo, in quo utinam stadio plures alios currentes videremus. Fuerit ergo Divo Antonio litte
rarij studij repulsa laudabilis, quem Deus sublimiori volebat magisterio reddere divinitus sapientem. Unde magnos Philosophos ad eum adventantes doctissima ratiocinatione convicit, ut videri apud vitæ Scriptorem fidelissimum potest. Quia verò Deus non omnes sic reddi sapientes, sed ordinato naturæ cursu providit, sitq́ue in ejus Ecclesia adeò necessaria doctrina, ad minutias Grammaticales descendere, quando id opus est, debet equidem censeri laudabile, quando & id etiam in ipsius Antonii gloriam, de cujus præconijs agitur, constat redundare. Sic enim divina est providentia dispositum, ut virum illitteratum Viri litteratissimi prædicarent, Divi inquam Athanasius, Gregorius Nazianzenus, Chrysostomus, Hieronymus, & alij, quibus & nos libuit adjungere, licet eorum comparatione quasi locustæ videamur. Ad eum spectat error Num. 589. col. 3. Condenti pro Candenti.
459
*Num. 590. col. 2. Addicavit pro Abdicavit. Num. 594. col. 1. Ore ex suo, pro Ore est suo. Sine inconvenienti stare mutatio posset. Num. 595. in Carmine: Nocte, dieque sibi pro Tibi. Num. 596. col. 3. Nuntiate patribus meis pro Fratribus. Penitus damnanda mutatio, qua nobis gloria fraterni cum Christo consortij tol
litur, & quæ impossibilis affirmatur. Nisi fortè nomen patris honorificè tantummodò sumeretur. Sic enim eos, qui patres ob spiritualem respectum, quia Sacerdotes videlicet, compellantur, alij dum urbanè salutant, patres suos vocant; etiamsi inferiores gradu & ætate: unde & Prælati ipsi ita loqui soliti. Cùm ergo Apostoli Patres essent, de quo in Epithalamio circa v. 17. Pro patribus tuis &c. potuisset quidem Christus suos compellare patres, suos inquam, non quòd ipse eorum filius, sed quia tales ab ipso constituti. Sed quidem honorificentius & gloriosius nihil quàm fratres fuisse vocitatos: quod quidem decus non ad Apostolos tantùm ea legatione directum, ut in ipsis solùm inciperet, & pariter finiretur: sed ad fideles omnes propagatum, ut dicere ore pleno possit Apostolus. Vt sit ipse primogenitus in multis fra
Rom. 8. v. 29.
tribus. Roman. 8. v. 29. In multis quidem, id est, in omnibus, qui & filij, de quibus v. 15. Accepistis spiritum adoptionis filiorum. Et in priori quidem loco videtur D. Paulus solos prædestinatos fratrum titulo decorare: sic enim ibi: Nam quos præscivit, & prædestinavit conformes
V. 15.
fieri imaginis filij sui. Et statim: Vt sit ipse pri|mogenitus &c. in ijs inquam, de quibus in eadem clausula prælocutus; ij autem solùm prædestinati sunt. Sed quidem ad fideles omnes extendendum, quibus dedit potestatem filios fieri. Joan. 1. v. 12. & re ipsa tales facti sunt, ex al
Ioan. 1. v. 12.
lato ejusdem Apostoli testimonio, quod præcesserat, ad sanandum. Benè verum est circa prædestinatos ita gratiæ negotium peragi, ut soli ipsi prærogativis redemptionis frui videantur, & propter ipsos illam à divina benignitate dispositam & peractam. Sic enim illud Apostoli Hebr. 2. v. 10. cum alijs, de quibus alibi procedit: Decebat enim eum, propter quem
Heb. 2. v. 10.
omnia, & per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per paßionem consummare. Quos adduxerat inquam, quia enim prædestinati, ob certitudinem divini decreti, jam quasi adducti poterant æstimari. Et ad hos quidem Christi passio directa asseritur, ac si ad alios non spectaret, cùm revera deceret redemptionem passione perfectam omnibus applicari.
460
*Num. 597. col. 3. Obligatum pro Obligatam. Num. 598. Parcens pro Pavens. Discretiorum pro Discretionum. Num. 599. Posset scilicet pro Posse. Tolerabile. Num. 601. col. 1. Horrendum pro Hortentium. Et horrenda quidem mutatio ad nullum convenientem sensum aptabilis. Inferius, Perfectis pro Præfectis. Nihil minùs. Num. 628. col. 2. Noscere potuit pro Nocere non potuit. De S. Francisco Borgia agebatur, & mirabili ejus inter mundi illecebras castitate. Et in sentẽtiasententia dicta præter verbi mu
Pro Divo Francisco Borgia.
tationem deficiebat particula Non, ut discamus eum, qui eo in genere, aut de malo in bonum, aut de bono in melius (quod est instituto præsenti consentaneum) mutari velit, debere particulam dictam in promptu habere, non quidem oretenus, sed constantissima voluntate. Caro enim, cùm domesticus inimicus sit, frequenter lethale sibi obsequium præstari
curat, opportunè numquàm, semper importunè: unde opportunum semper futurum respondenti: Non, locum negando noxiali ingressui voluptatis, neque impuras species incuriosè fovendo: Sed sancti juvenis Josephi instar, de quo sic D. Ephræm in Oratione de ejus laudibus ab Ægyptia domina pertinacissimè ad fœdum facinus impetiti: Ad hæc ille lapidis
adamantini instar, animo & corpore fortis atque invictus perstitit: & in tanta procella haud quaquàm mente succubuit: sed timore Dei præservatus cuncta ejus dicta lasciva ac facta repellebat &c. Erat ergo in ejus corde & ore perpetuum Non: sicut in adamante perpetua est ictibus innata, & insuperabilis semper obstantia, juxta communem de illius natura conceptum; vel si quod sit aliud labefactari nescium: id enim significare volunt Patres cùm similitudine pręfatapræfata uti solent. Sicut Marpesia cautes. apud Virgilium Lib. 4. Æneid. Pro quo advocare juvat Davidis illud Psal. 39. v. 1. & seqq. Expectans expectavi Dominum & intendit mihi. Et exaudi
Psal. 39. v. 1. & seqq.
vit preces meas; & eduxit me de lacu miseriæ, & de luto fæcis, & statuit super petram pedes meos &c. Quæ quidem ad tentationes, de quibus agimus, specialiter referenda, in quibus & lacus miseriæ, & lutum fœcis licet intueri: pro quo Divus Ephræm in Sermone Ascetico cir
D. Ephræm.
ca illud: Attende tibi. Cap. 3. ita loquitur. Verùm tu expecta Dominum, precesque tuas cum lacrymis coram bonitate ipsius effunde: & ipse te exaudiet, elevabitq́ue ex lacu miseriæ sordidarum cogitationum, & à volutabro luti turpißimorum phantasmatum, & constituet supra petram sanctitatis pedes tuos, & videbis auxilium ab ipso tibi emissum. Expecta modò, & ne relaxeris cogitationibus, neque defatigeris sentinam exhauriendo: in propinquo enim est portus vitæ: nam te adhuc loquente dicet: Ecce adsum. Sic magnus ille mysticæ doctrinæ Magister. Ubi quod de petra dicebamus luculenter expressum, Deum siquidem invocantem, dum sordidæ cogitationes irrumpunt, constituet ille in petra sanctitatis, ut continuata resistentia, & cum Divo Ioanne respondentem Non, Ioan. 1. v. 21. in cœ
Ad B. BotgiamBorgiam reversio.
lesti Amphitheatro faciat ædificij tanti nobilissimam portionem. Et talis Sanctissimus Franciscus, cujus in Elogio sumus, dum errores obrepentes emendamus, cujus exemplum in sæculari statu, nam de religioso nihil mirum, ex prodigiosis est, quibus Ecclesiæ singularis puritas illustratur. Circa quam Ibidem col. 3. legitur Ista immota pro Ita commota. Sensu adversante.
461
*Num. 634. col. 1. Oleastrum pro Olea
Errorum cumulus.
stro. col. 2. Num pro Non. Sensu pugnante. Num. 640. col. 3. Clariorem pro Chariorem. Num. 641. col. 3. Aptus pro Aptos. Num. 642. col. 1. Prolato. legendum. col. 2. Theodoreto pro Theodoretus. Abdens pro Addens. Ibidem geminata clausula manifesta. col. 3. Hic pro Huic. Num. 647. col. 2. Sic pro Sit. col. 3. Filia pro Folia. ineptissimè. Num. 648. col. 2. Observatur pro Obversatur. col. 3. De cumbe pro Recumbe. Non penitus absurdè, nisi Scripturæ sacræ obstaret auctoritas, cui etiam in minimis obsequendum. In fine: Considerant pro Consideant. Num. 649. col. 1. Thronum pro Thronus. col. 2. Spectatore pro Spectare. Num. 650. col. 3. Studio pro Studeo. Et hîc errorum finis pro Parte priore, qui, quàm in alijs plures, quia diffusior illa, licet pro materiæ dignitate restricta. Ultimus autem error circa studium
incidit, & curam pro illo. Et fortè admoneor de illo ipso, quod dum sic loquerer, recognovi: insipientiam inquam erroribus obnoxiam, quibus ex typographia, quos vidimus, & nonnulli alij correctionis facilis, accreverunt. Sed quidem licet errasse quandoque contingat, non ideò laborem futurum inutilem mihi persuaserim, cùm sciam ex erroribus fructus non exiguos colligi solitos, Deo sic altè disponente, & ingenuam munerante pietatem. Per errorem Jacob Liam accepit uxorem: ex qua tamen benedictionem accepit plurium & illustrium filiorum. Sic enim ejus septenniali labori consultum, quibus servierat pro Rachele, mysticus laborator. Genes. 29. & 30.
Gen 29. & 30.
Erraverat priùs Isaac erga ipsum, sed error ille pientissimi senis propagationi fidelis populi & à Deo electi occasionem felicissimam ministravit. Inde enim Jacobi fuga, & duodecim tribuum memoranda successio. Genes. 27. Circa | nepotem posteà erravit Putiphar, dum nimis credulus verbis uxoris tradidit Ioseph in carce
39. v. 20.
rem. Genes. 39. v. 20. Sed ex errore illo felicitata Ægyptus, Ioseph remedium septennariæ famis providente. Cap. 40. Potest etiam in ejusdem positionis comprobationem Iudæ Patriarchæ error circa Thamarem adduci, quam meretricem credidit, & ex errore facta mater Phares & Zaræ, & eatenus Christi, ex Genes.
38. & Matth. 1.
38. & Matth. 1. Licet enim in turpi congressu pietatis nihil: ex eo tamen argui potest, ut credamus potiori ratione id de Deo sperandum, quando laudabilis sinceritas in erroribus observatur. Id quod & in Putiphare censendum, si eum non justitiæ zelus, sed privatæ vindictæ, ut Sacer textus indicat, ad inferendam Josepho carceralem molestiam provocavit. Ut alia omittam, sicut & multa, quæ circa errores præfatos poterant adnotari.
Loading...