CAPVT I.

CAPVT I.

An prouisionis titulum accipientes pro Cathedralium Indicarum PrębendisPraebendis, si admittant, debeant statim ad seruiendum, præsentatione exhibitâ, se conferre.
1
*QVando Reges nostri aliquos ad Indi
cas solent præsentare Præbendas, in prouisionis schedulis spatium etiam soliti sunt satis competens temporis assignare, intra quod sic prouisi Regiâ præsentatione Prælato Ecclesiæ exhibita, debeant suum ministerium auspicari, non valituram aliter, vt in eadem ex
primi consueuit. Et caussa quidem longi spatij, duorum scilicet, aut trium annorum, ex distantia desumitur, & nauigationum incertitudine. Contingit autem multoties aliquos prouisionem dictam accipientes totum illud spatium expectare, cùm breuiori possint ad Ecclesiam sibi assignatam accurrere, Regiæ beneficentiæ fructum accepturi. Circa quod meritò dubitari potest, an tutâ conscientiâ fieri possit. Et pro parte affirmatiua stat prouisionis ipsius tenor, cui se po|test quis, saluâ conscientiâ, accommodare; est
Pars affirmatiua probatur.
enim gratia, & talibus, sicut & priuilegiis, vtimur cùm volumus, iuxta receptum axioma. Præterquàm quòd cùm Regio Consilio Indiarum constet prouisos posse in ciuitate ipsa adesse, in quâ est Ecclesia, ad cuius seruitium promouentur, vel certè non longè ab illa, sic statuere poterant, vt si intra breuius spatium se præsentare non possint, longum aliud minimè patrocinari posset, clausulâ illâ additâ, vel si intra breuius poßint, in quo mora eis nocebit. Atqui tale quidquam non additur: ergo quia non est iuxta prouidentis mentem vt spatium illud, cùm fieri poterit, debeat ex obligatione conscientiæ coarctari. Nihilominùs
2
*Dico primò. Si prouisus de Præbenda sine
rationabili caussa præsentationem diu differat, non videtur tutâ conscientiâ id facere posse. Probatur, quia cùm Præbenda instituta sit pro feruitio Ecclesiæ, ad cuius auctoritatem, decentiam, & splendorem spectat, dum eo per longum spatium priuatur, damnum notabile patitur, cuius rationabilis caussa non est in eo, qui eidem occurrere potuit, & debuit, acceptâ præsentatione. Damnum autem notabile reputari ex dispensatione Iuris ostenditur, circa tempus, quod Patronis ad præsentationem conceditur; laicis enim quadrimestre, Ecclesiasticis semestre: quia vlte
riùs prouisionem differre non sine notabili Ecclesiæ potest contingere detrimento. Et ideò negligentes in præsentando intra illud spatium, præsentationis pro illâ vice iure priuantur: quæ pœna grauis profectò est. Cap. Qui diuersitatem 5. de Concessione Præbendæ. Et Cap. Vnico, de iure patronatus in Sexto. Ratio autem decisionis redditur in Cap. Ne defectu 41. de supplen. neglig. Prælator. ne scilicet Beneficia diu vacent. Et Cap.
Nulla 2. de Concess. Præb. ibi: Non diu maneant in suspenso. Quid autem prouisio prodest, si electus remoratur? Quod vrgetur ex obligatione, quam Præbendarij habent assistendi in Ecclesiâ, quæ sub mortali est, si absentia sit diuturna, vt cum alijs docet P. Bauny Tomo 1. Tractat. 11. Quæst. 6.
§. Est autem. Et §. Quæres. Et in Praxi Beneficiorum, Disput. 13. Quæst. 47. ac Disput. 15. Quæst. 24. per errorem, cùm esse debeat. 25. §. Quæ etsi. Et probabilius, multis adductis, affirmat Diana Parte 2. Tractat. 12. Resolut. 31. P. Palaus Tomo 2. Tractat. 7. Disputat. 3. Puncto 2. Et omnino videndus Bonacina Tomo 1. Disput. 2. de officio diuino in Choro, &c. Quæst. 1. Puncto 2. num. 1. & P. Lessius in Resolutionibus posthumis. verb. Horæ Canonicæ, num. 18. Pro quo & nonnullos adducit P. Thomas Sancius Lib. 2. Consiliorum, Cap. 2. Dub. 112. num. 2. licèt ipse num. 4. & 5. tantùm sub veniali esse dicat, nisi contemptus adsit, aut propter absentiam omittatur Officium diuinum publicum, vel aliàs notabiliter lædatur cultus diuini officij. Atqui prouisus de Præbenda, quam admisit, iam est moraliter Præbendarius, & titulo Præbendæ ab omnibus salutatur, eiusque absentia non sine detrimento diuini cultûs accidit: ergo de illo est simi
liter iudicandum. Neque obstat Præbendæ fructus non percipere: quia obligatio residendi ex vi Beneficij habetur ad Ecclesiæ seruitium instituti: distributiones autem neque augent, neque minuunt obligationem, sicut neque alia emolumenta: sed dantur ad inuitandum Præbendarios vt animo promptiore concurrant, vt benè obseruat P. Sancius suprà, num. 6.
3
*Dico secundò. Si rationabilis caussa di
lationis sit, nullum erit in illâ peccatum. Probatur; quia rationabilis caussa dilationis, est rationabile impedimentum: atqui impedito non currit tempus, vt est regula multis Iuris vtriusque decisionibus comprobata, pro quibus videri potest Glossa in Cap. His quibus de Electione verb. Currit. Vt verò rationabilis debeat caussa reputari, inspiciendum an ex affectu honesto procedat, etiamsi temporale commodum concernat; vt quia tempus illud necessarium est ad recupe
Vnde talis reputādareputanda.
randa debita, vel de rebus suis disponendum. Non verò si ex titulo augendi diuitias per contractus minùs decentes Clericalis statum, aut ex ambitione, quia sic viam munit Præbendæ alteri pinguiori. Erit autem honestissima, si Parochus Indorum sit, & in ædificandâ Ecclesiâ versetur, cuius fabrica eo abscedente, aut nullo modo, aut lentè admodum censeatur processura. Vel si pio alteri incumbat operi illius præsentia promouendo, & absentia negligendo. Et generaliter si Deus habeatur præ oculis, cuius beneplacitum inquiratur, & non mundi vanitas dominetur.
4
*Dico tertiò. Si tempus in Regiâ prouisio
ne assignatum non sit elapsum, etiamsi rationabilis caussa pro dilatione non fuerit, non peccabit grauiter qui præsentato titulo Præbendæ postulauerit collationem, neque etiam qui sic præsentatum admiserit ad Canonicam institutionem & possessionem. Ratio est; quia quidquid de præterito peccato fuerit, ius ex præsentatione habitum non est amissum, quia Regia prouisio absolutè illum terminum statuit, neque ob dilationem aliàs culpabilem inualidari gratiam à se factam declarat, aut verosimili aliquâ ratione significat. Oportet autem beneficia Principum esse mansura. Sicut Regula habet Iuris in Sexto: pro quo & facit ratio adducta nu. 1. & deseruire potest mul
torum scriptorum sententia asserentium Præbendarios ægrotantes lucrari distributiones quotidianas, etiamsi propriâ culpâ in morbum inciderint, vt videri potest apud P. Sancium suprà, Dub. 91. Trullench Lib. 1. Cap. 8. Dub. 8. numer. 5. & Zerolam Parte 1. verb. Distributiones, numer. 3. Culpa ergo priuilegio & gratiæ non obstat, quando ita admiscetur, vt ob illam non inueniatur aliud à Principe declaratum: vnde nec veniale in eo videtur esse peccatum.
5
*Dico quartò. Si terminus elapsus sit, ne
que rationabilis caussa substiterit dilationis, etiam prouisus poterit tunc tutâ conscientiâ ad Episcopum venire, institutionem Canonicam petiturus. Id probo ex Cap. Si tibi absenti, de Præbendis, &c. in Sexto, vbi sic habetur: Sed si Episcopus (notificatâ tibi Collatione) ad consentiendum terminum com
petentem aßignet: nisi consenseris, poterit eo elapso Beneficium liberè, cui viderit expedire, conferre. Antequàm tamen ipsum contulerit, tuum poterit (non obstante quòd elapsus sit terminus) præstare consensum: & ex tunc de ipso non poterit aliter ordinari. Sic Bonifacius VIII. Propter quam decisionem tenent communiter Doctores nullum tempus in Iure præfixum esse, intra quod Beneficia acceptari debe|ant, vt videri potest apud Dom. Solorzanum Tomo 2. Lib. 2. Cap. 13. numer. 21. Licèt autem Re
giam præsentationem acceptauerit, cui terminus præfixus est, cùm renuntiare illi possit liberè ante Collationem, non est plenè Beneficium acceptatum. Præterquàm quòd Capitis præfati decisio eò tendit, vt Collationi non sit tempus in Iure præfixum, licèt præsentationi & prouisioni sit: ergo dummodo Ordinarius præsentatum velit instituere Canonicè, lapsus termini à Patrono designati non officit; quæ quidem designatio prouisi diligentiam excitat, & obligationem ante oculos ponit, & non formam inuiolabilem proponit, etiamsi dicatur vt Præbenda vacet: vt verò hoc non debeat Regiæ voluntati contrarium existimari, valida est coniectura ex iis, quæ diximus num. 2. circa damna, quæ ex dilatione in Beneficiorum prouisione sequuntur: id namque in casu præsenti maximè verum comprobatur. Si enim post elapsum tempus præsentationi assignatum, ad nouam sit deueniendum prouisionem, aliud erit spatium simile percurrendum, quod iunctum præcedenti longissimam faciet vacationem. Nequit autem tale quid de Regiâ voluntate præsumi, ad maius semper bonum caussæ publicæ, & præsertim Indiarum, intentâ, cuius sunt curæ ab Apostolicâ Sede quoad spiritualia commendatæ. Si etiam addamus non sine graui scrupulo præsentationem ita posse prorogari, contra Iuris dispositiones, præsertim circa Patronos laicos.
6
*Et licet communis sententia sit eum, qui
per triennium collationem non acceptauit, censeri iuri sibi competenti renuntiasse, & ita illo priuari: pro quo Dom. Solorzanus suprà, num. 21. & 22. quia est tacita renuntiatio, quæ in Iure expressæ æquiparatur. Cap. Quàm periculosum 7. quæst. 1. In casu tamen nostro aliter res habet, quia nequit tacita renuntiatio præsumi, vbi expressa est Beneficij assumendi voluntas, quamuis
plus iustò illius executio prorogata. Neque Caput illud quidquam probat, in quo de tacita renuntiatione nihil habetur sed quòd periculosum sit iuri & potestati in spiritualibus renuntiare, quandoquidem quod dimittitur, nequit reassumi, quod Esau exemplo comprobatur, qui vendidit primogenita sua. Atqui Esau non tacitè, sed expressè renuntiauit, vt constat ex Genesis 25. & ex facto: vnde Caput illud desumptum, quia scilicet Diuus Cornelius Pontifex volebat Pontificatui renuntiare, quod ne faciat, Diuus Cyprianus exhortatur. Vbi manifestum est non de tacita, sed de expressâ renuntiatione tractatum. Negandum tamen non est tacitam tantùm renuntiationem inueniri posse, & triennium ad illam sufficere, vbi de contrariâ voluntate non constat, per quam tacita venit elidenda, quia in solâ præsumptione fundatur. Ad ea, quæ initio Capitis pro parte fauorabili sunt proposita, non est opus respondere, cùm ex dictis constet quod ex illis habeatur.
Loading...