*Tandem, quia Doctores plures de Pa
trono laico loquentes, & eum non teneri grauiter ad digniorem præsentandum affirmantes, non
excipiunt præsentationes, quæ ab eis post concursum fiunt. Et Nauarrus in
Manuali Cap. 25.
num. 57. asserit, secluso iuramento, non esse
mortale eligere minùs idoneos ad Cathedras,
quęquæ
per oppositionem dantur. Id quod in Beneficiis
etiam tradunt alij, quos adducit Dom. Solorzanus
Tomo 1.
Lib. 3.
Cap. 15.
num. 69. Iuxta quæ
oppositio ex se grauem obligationem non infert.
Et quod plus est, Concilium Tridentinum
Sessione 24.
Cap. 18.
de Reformatione, præcipiens vt
Patronus Ecclesiasticus digniorem præsentet, de
laico nihil decernit tale
: & tamen de concursu
agit pro beneficiis Curatis. Ex quo plures inferunt Patronum laicum ad dignioris præsentationem non esse grauiter obligatum. Quæ omnia
Assertionem propositam satis verosimilem
ostẽduntostendunt. Cùm autem sententia opposita communior & solidioribus sit innixa principiis, id Reges debet reddere in huiusmodi prouisione cautissimos: quod autem postremò addimus, proptereà est, quia & illud verosimile, & vt non vndequaque rationabile eorum arbitrium obstruamus.