CAPVT V.

CAPVT V.

Circa Sacramentum Pœnitentiæ Parochi Indorum qualiter obligentur.
CIrca Sacramentum Pœnitentiæ videantur dicta num. 8. & Titulo 12. Cap. 11. pro quo &
71
*Dico Primò. Etsi aliquorum sententia
sit Parochos non teneri sub reatu mortalis culpæ ad audiendas Paræcianorum Confessiones, nisi quando illi ad Confessionem similiter obligantur, vt num. 8. vidimus: in Parochis Indorum id nullatenus videtur admittendum: si enim repulsam patiantur confiteri ex deuotione volentes, graue scandalum patientur, & horrore similis accessus ad illos ex repulsa concepto, etiam cùm obligatio Confessionis instabit, accedere verebuntur. Præterquam quòd cùm stabiliendæ apud Indos fidei negotium agatur, & de Christianis moribus inducendis, debeantque Parochi ad Confessionis frequentiam exhortari, cooperari re ipsa debent ad ea, quibus talis obtinetur finis; aliàs ridiculi exhortatores habendi sunt, & eius, quod ædificare contendunt, destructores. Videndi Doctores, quos adducit P. Escobar Tomo 2. Theol. moral. Lib. 16. num. 608. & 609.
72
*Dicò secundò. Parochi Indorum, cùm
ad Confessiones ægrotantium vocantur, accurrere citiùs debent, & tantò celeriùs, quantò illi longiùs distant, in aliis scilicet Paræciæ populis, etiamsi incommodum non leue sit in itinere ratione temporis, distantiæ, aut viæ arduæ sustinendum. Circa Parochos generalis illa doctrina est, teneri inquam Sacramenta ad salutem necessaria ministrare cum graui incommodo: an autem si vitæ sit aut fortunarum, sunt qui negant, alij & numero & auctoritate maiores affirmant, qui videri possunt apud P. Bauny Tomo 1. Tract. 10. Quæst. 35. P. Baldellum Tomo 2. Lib. 2. Disput. 19. numer. 16. Trullench. Tomo 1. in Decalogum. Cap. 5. Dub. 6. num. 13. P. Petrum Hurtadum Disputat. 144. de Charitate §. 35. Dianam Parte 5. Tract. 3. Resolut. 53. & Bassæum. verb. Parochus. §. 3. Omnes autem videntur supponere graue incommodum non obstare, quando circa grauissima tantùm altercantur. Videatur P. Palaus Tomo 1. Tract. 6. Disputat. 1. Puncto 9. Iuxta hæc ergo nullum Parochis restat effugium, si audire Confessionem renuant periculoso morbo laborantis. Sed erunt fortè qui dicant sententiam
esse aliquorum, qui censent obligationem Parochorum tunc tantùm vrgere, non obstante vitæ periculo, cùm infirmus nequit alio medio salutem æternam consequi; & ita ad audiendam Confessionem non teneri, quando infirmus habere actum contritionis potest, vt ordinariè accidit: nulli enim Deus auxilium pro eo subtrahit instante occasione, & multò magis instante necessitate. Quæ doctrina applicari etiam potest pro graui incommodo; quia non videtur consonum vt quis illi se exponat ob iuuandum eum, qui se ipsum potest à periculo liberare.
73
*Verùm hæc obstare nequeunt: nam li
cet opinio multorum sit non teneri quempiam spirituali alterius necessitati cum periculo vitæ, aut graui honoris vel fortunarum iacturâ succurrere, quando ille iuuare se potest, quia non est in extrema necessitate constitutus, vt videri potest apud P. Palaum suprà num. 6. & 9. In Parocho tamen aliter res habet, qui tenetur non solùm in extremâ, sed etiam in graui subuenire, vt aduertũtaduertunt Doctores apud eumdem num. 12. quibus addendus Cardinalis Toletus Lib. 4. Cap. 10. num. 4. Licet autem possit quis absolutè actum contritionis elicere, non ideo leuis necessitas reputanda est, quando morti proximus Parochum vocat, vt eidem confiteatur: quia præter difficultatem actûs prædicti, vtilissima est illi confessio, & tunc indiget maioribus gratiæ præsidiis, essetque ipsi grauissimum molestiæ genus periculossimo illo in articulo Sacramenti beneficio priuari: à quâ molestiâ nequit se ipsum eximere, vnde non debet leuis necessitas iudicari. Et vt hoc demus repectu aliorum, in iis, de quibus loquimur, oppositum est indubitanter asserendum. Indi enim, morbi præsertim turbatione concussi, difficillimè poterunt actum contritionis habere, quem exhortatore, & instructore strenuo etiam adnitente, vix erit qui eliciat: quid iam eo penitus destitutus? Hinc est, vt non solùm in Parochis, sed
in aliis etiam obligationem succurrendi rusticis & ignaris talis obligationis, habendi scilicet contritionem, cum Confessarij copia deest, Doctores agnoscant, etiam cum vitæ periculo, vt videri potest apud eumdem Scriptorem num. 6. citato. Ergo id de graui incommodo potiori ratione dicendum, de quo Assertio procedit, & pro quo videri potest Bassæus verb. Charitas n. 18. lit. B.
74
*Dico tertiò. Quod ad periculum vitæ,
& alia minora spectat, ea, quæ Doctores dicunt, de constitutis in extrema necessitate, sunt Parochis, & Sacerdotibus aliis applicanda respectu Indorum. Constat illud ex nuper dictis. Addo tamen doctrinam eorum sic esse temperandam, vt obligatio vrgeat, quando non obstante periculo, subueniri verosimiliter potest, non autem quando ob periculi certitudinem redditur incerta subuentio. E. g. Vocatur Indorum Parochus (quod & in alijs contingere potest) vt Confessionem ægrotantis audiat, in cuius domum vt vadat fluuius traijciendus est, cuius est valde periculosa traiectio; &, si in eo Parochus pereat, ægrotus pariter sine confessionis iuuamine remanebit. Videtur quidem tunc obligatio cessare, quia est genus quoddam impossibilitatis. Secus esset, si post auditam Confessionem, esset necessaria traiectio ob insequentes hostes, vel si ægrotus contagio laboraret. Hinc Doctores de Parochis etiam agentes, & eorum obligationem cum periculis dictis asserentes, addunt: Si modo speretur remedium profuturum. Vt videri potest apud P. Palaum suprà num. 13. & Bassæum §. Porrò, id dilucidè attestantem, & in proprijs terminis.
75
*Nec aliter accipiendum, quod ait Cardinalis Toletus suprà num. 2. verbis illis: Si sibi | probabile est profuturum. v.Verbi g.gratia, Est aliquis in mortis articulo, quem probabiliter scio non habere contritionem, nec esse confessum; si tamen ergo, qui Sacerdos solùm illi adsum, cognosco illum probabiliter confessarum, & saltem illum atterendum, teneor illum audire etiam cum periculo vitæ meæ temporalis: puta, si fortè inimici insequuntur, quia tempus est belli, vel si fortè ille laboret peste, vnde contraham, si accessero &c. Probabile namque pro verosimili accipit, quod mihi profectò tale videatur, vnde & determinatum iudicium circa futurum euentum habeam: quod certè tale esse non potest, quando periculum est dicti generis. Quis enim determinatè proferat se traiecturum fluuium, & ad ægrotum peruenturum? Cumque circa illud esse probabile iudicium nequeat, ex eo sequitur neque de profectu in adeundo infirmum posse tale iudicium efformari. Quod ergo citatus Cardinalis de inimicorum infectatione ait, & periculo inde imminente, sic accipiendum, vt talis infectationis damnum post auditam Confessionem sequatur: si enim periculum certum ante Confessionem immineat, idem est quod de fluuij traiectione dicendum. In peste autem id est manifestius, quia nocumentum illud ex Confessione suboritur, licet periculum
Casus specialior.
antecedat. Quòd si contingat antequam ad infirmum laborantem peste perueniat, Parochum in periculum infectionis incidere ex corruptione aëris, ita vt nocumentum antecedat: nihilominùs obligatio audiendæ Confessionis vrget, quia eo nocumento non obstante, certum est posse Confessionem audiri, eò quòd infectio non interimat eâ celeritate, quâ flumen, cursum penitus impediendo. Et id quod de flumine est dictum, de præcipitiis etiam in itinere occurrentibus est dicendum, si noctu iuxta illa incedendum sit & de similibus: valde enim terribilia huiusmodi mortis genera sunt, nec credendum ad illa charitatem aut iustitiam obligare: sicut neque Parochum cum tali onere velle officium Parochiale subire: vnum ergo damnum, cùm ex defectu Confessionis tantùm immineat, non est illius remedium ita tentandum, vt illud, & aliud etiam satis terribile, subsequatur; mors inquam Confessarij flumine aut præcipitos deuorata.
76
*Dico quartò. Parochi Indorum non
tenentur sub mortali ad audiendas Confessiones eorum ire, qui nolentes habitare in oppidis, in quibus commodè possunt, longius abscedunt, licet eorum reductionem teneatur procurare. Ratio est: quia obligatio talis non est iustitiæ: hæc enim tantùm obligat pro Pareciæ terminis, & tali habitationis modo, quo possit omnibus opportunè succurri. Neque charitatis, quia hæc nequit esse obligationi iustitiæ contraria: atqui Parochus tenetur non deesse ijs, qui in populo sunt, idque ex iustitia, quod nequit cum illa absentia componi. Secus autem accidit, cùm populi multi vnius Paræciæ sunt: ad id enim necessitas nota compellit, & omnes illi pro vno diuersos habente vicos reputatur. Quid ergo tunc fa
Quid cum illis faciendum.
ciendum? Præmonendi ergo Indi ne secedant, quia illis non poterit Parochus, cùm mors immineat, adesse: sic enim non obtemperantes sibi ipsis debent damnum imputare. Deinde ij, qui vocaturi veniunt Parochum, instruendi sunt vt ægrotum ad habendum dolorem de peccatis excitent, de diuinâ misericordiâ confidendo, ipsis, quod in se est facientibus, minimè defuturam. Prætereà vt quàm possint commodissimè ægrotum ad se adducant, quod Indi facere industriè solent. Nec timent inde irregularitatis incommodum, quia cùm id non sit faciendum, nisi volente & consentiente ægroto, salutis æternæ solicito, quam & Parochus modò illo desiderat, nullum ex eo irregularitatis potest periculum emergere, iuxta sententiam multorum dicentium non contrahi illam ab eo, qui hortatur alium ad
ponendam vitam pro virtute, aut vertere ægrum, qui ex eo citiùs moritur; sine animo tamẽtamen accelerandi mortem, & transmutantem eum de lecto in lectum, aut præbentem cibum & potum. Pro quo videri Auctores possunt apud Dianam Parte 3. Tract. 5. Resolut. 79. & Parte 5. Tract. 3. Resolut. 117. & addendus P. Sa verb. Irregularitas ex deformitate licita num. 4. & maximè ad rem qui iacentem in via lethalibus vulneribus saucium, leuauarileuari curat, & dum erigitur, expirat. Quod licet negauerit P. Comitolus Lib. 6. Quæst. 52. & tres alij cum ipso, asseruit tamen alius, pro quo & facit auctoritas Sacerdotis sic monentis, in quo erat cum pietate doctrina, quod & alij posteà secuti sunt, ex quibus citatus Diana & ante eum P. Filliucius Tract. 19. num. 278. In nostro ergo casu ægrotus pro salute æternâ periculo se mortis exponeret, & ita pro virtute; vnde qui ad id exhortaretur aut operam nauaret, ab irregularitate esse immunis; cùm aliàs ea etiam concurrant, de quibus dictum, vt satis probabilibus fundamentis talis Parochus, dum dicto modo agit, innixus videatur. Cùm prætereà nihil, nisi volente infirmo, faciendum sit, & ex parte Parochi vis interueniat nulla, aut temerè quidquam attentetur.
77
*Dico quintò. Parochi Indorum in au
diendis Confessionibus non debent esse contenti simplici eorum narratione, sed paternâ pietate erga illos se gerant, monentes semel & iterùm ne peccatũpeccatum aliquod, pro quo verecundantur, occultent, secreti obligationem incultantes, & amore, quo eos diligunt, ex reuelatione cordis sui ardentiorem futurum, eo quòd fragilitatem eorum notam habeant, & fallacias diaboli. Quod quidem maximè necessarium est, & præsertim in morti proximis, attentâ Indorum indole: vnde ratione defectus in huiusmodi diligentiâ, graue potest peccatum inueniri. Quod quidem iuxta communem Doctorum assertionem procedit, qui dicunt Confessarium omne id agere debere, quo Deo Pœnitens reconcilietur. Pro quo Eligius Bassæus audiendus verb. Confessarius 4. num. 17. §. Octauo, Si. Vbi sic loquitur: Quamuis Con
fessarij officium sit audire potiùs Pœnitentem, quàm interrogare, vt notat Dominicus Sotus in 4. dist. 18. quæst. 2. artic. 4. quia tamen scopus illius est animam illam Deo reconciliare per medium à Christo institutum,
Eligius Bassæus.
tenetur sub peccato mortali omnia media adhibere ad finem istum necessaria, inter quæ est integritas Confessionis, quam per interrogationes procurare debet. Sic ille. Apud quem §. Secundò, in Confessario duo illa carmina occurrunt ex D. Thoma desumpta in 4. dist. 17. in Expositione Textus in fine, quibus Confessarij qualitates exprimuntur, quod scilicet debeat esse.
Illius qualitates.
Confessor dulcis, affabilis, atque suauis
Prudens, discretus, mitis, pius atque benignus.
Quæ quidem in Confessariis Indorum elucere quammaximè oportet; sin minùs, reconciliare eos Deo non poterunt confessionis beneficio, vnde grauium criminum rei cum eisdem damnationis periculo subiacebunt.
Loading...