HAbetvr illud in Collegio D.
Pauli Societatis
Iesv Limanæ
huius, aliàs Regum, ciuitatis,
cuius templum amplitudine,
decore, ornatu, ac maiestate
mirabile, ijs etiam qui non
Hispaniæ solùm, sed & magnæ Europæ partis templa conspicarunt. Tale
enim esse oportebat, præter communem rationem, ciuium cælestium domicilium, in quo
scilicet eorum complures & corpore & spiritu residerent.
Vbi enim est thesaurus tuus, ibi est
& cor tuum. Matth. 6. v. 21. Ergo & Sanctorum
corda, vbi thesaurus eorum est. Sunt autem thesaurus corpora, & corporum partes, quibus nihil
ipsis in mundo pretiosius, ad consortium gloriæ,
quam expectant ardenter, diuinitus ordinatæ.
Viri debent diligere vxores suas vt corpora sua. Qui
suam vxorem diligit, seipsum diligit. Nemo enim
vnquàm carnem suam odio habuit, sed nutrit & fouet eam. Sic Apostolus.
Ephes. 5.
v. 28.
& 29.
Ex quibus euidens nobis emicat coniectura pro
affectus magnitudine, quo Sancti sua corpora
prosequuntur. Neque enim eorum sunt vt virorum vxoria corpora sociali quodam fœdere, ea,
quæ satis est nota omnibus, vnitate. Cùm tamen
sanctorum corpora reuera eorum sint, quibus
vniti quondam, & tandem aliquando nexu indissolubili copulandi. Diligunt ergo illa vt sua,
& eo, quo licet, modo, & nutriunt & fouent,
calidis precibus eorum consulentes gloriæ, qua
se penitus futuros esse perfectos recognoscunt.
Pro quo ita scribit Eximius Doctor P. Franciscus Suarez 1. 2. Tract. 1. Disput. 10. Sect. 3. n. 7.
Deest aliqua perfectio (beatis)
quæ ex coniunctione
ad corpora in illas redundabit. Sic ille. Meritò ergo dicere possumus ibi sanctos assistere vbi eorum sunt corpora, & locum huiusmodi vti proprium domicilium reputare. Vt stet etiam illud
præsenti in caussa:
Vbicumque fuerit corpus, illuc
congregabuntur & aquilæ. Matth. 24. v. 28. Vbi
Christus Dominus Aquilarum nomine Sanctos
designauit, vt communis Patrum sententia firmat, cui & affinis illa Isaiæ 40. v. 31.
Qui autem
sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas vt aquilæ, volabunt &c. Circa quæ
sic P. Cornelius sublimiori sensu
: Beati sunt aquilæ. Primò, quia aquila, quæ acutißimi est visus (indeque dicta est aquila, quòd acutè videat, vt volunt
multi) significat altam, arduam, intentamque Beatorum contemplationem. Hi enim diuina visione
fruentes, mentis aciem in Deum solem verum, ac
omnis lucis fontem figunt. Sic ille, alia pro eodem
accumulans, sententiæ Christi adductæ inserta
mentione.