CAPVT I.

CAPVT I.

Quales esse Indicorum Episcoporum generales Vicarij debeant.
1
*DIco primò. Generales Vicarij
debent esse homines litterati. In hoc ergo graue esse peccatum potest, & eorum, qui officium affectant, aut oblatum recipiunt, & pariter eligentium. Quod esse non rarum Indiarum malum pudor est attestari: dum homines merè Grammatici, & neque boni eo in genere, ad curam huiusmodi, omnium post Episcopalem maximam, assumuntur. Et solent Episcopi electionis talis excusationèm eam adducere, quòd ipsi circa eorum actiones attentissimi sint futuri, à quibus pariter dirigendi. Qui autem officium affectant, ex eo securas conscientias reputant, quòd litteratorum sint consilio rebus in omnibus imbuendi. Sed nihil horum eos re leuat: quia neque Episcopi dum visitant erga Vicariorum actiones aduigilare possunt, neque populi scandalum eâ ratione depellitur: & impossibile moraliter est vt in omnibus, si expeditio negotiorum opportuna futura est, ad Episcopum recurratur. Quòd autem per Assessores doctos non fiat satis, ex eo constat, quia ita illi de Assessorum consilio debent sententiam pronuntiare, vt quod iudicant intelligant, & non sint emortuæ fistulæ aquæ aliunde profluentis. Vnde Concilium Limense Tertium Act. 3. Cap. 2. sic
Concilium Limense.
decernit: Vicarios verò & iudices, ac Visitatores, ex ijs, qui sapientiâ & moribus præstant, eligant. Sic Concilium. Prætereà ostenditur: quia Vicarius generalis est iudex ordinariam habens potestatem,
& iurisdictionem, vt suprà diximus cum communi Doctorum sententiâ: pro quâ & complures congerit Barbosa de Potestate Episcopi Allegat. 54. num. 37. & seqq. & in Remißionibus ad Concilium Tridentinum Seßione 24. Cap. 16. lit. Z. Nec qualiscumque iudex, sed amplissimi territorij, & diuersorum valde generum passim occurrentium caussarum in materiis spiritualibus, sacris, & momenti maximi. Immò & iudex iudicum, cùm ad eum omnis diœceseos gubernatio deuoluatur: ergo debet esse rei iudiciariæ, in quâ versatur, peritus. Illatio est euidens, quam & iura humana præscribunt L. penult. de iudicibus. Vbi scribentes videantur, si lubet, P. Azor Parte 2. Lib. 3. Cap. 43. Quæsito 10. P. Bauny Tomo 1. Tract. 9. Quæst. 2. Barbosa suprà num. 54. & alij passim. Videtur autem Zerola contrarium sentire in Praxi Episcopali Parte 1. verb. Vicarius, Assert. 21. vbi sic ait: E
Zerola.
piscopus potest tenere Vicarium non Doctorem. Ratio est: quia cùm ipse Episcopus sit Doctor, vt patet vulgatis iuribus, sufficit quidquid sit Vicarius. Sic ille. Sed certè venit commodè explicandus: sufficere inquam quidquid Vicarius sit; videlicet siue Doctor aut non Doctor, dummodò aliàs sufficiens, quia multi sunt Bacchalauri Doctoribus doctiores, aut sine gradu etiam, doctrinâ studio, & experientiâ non mediocri comparatâ; sicut à Concilio Tridentino dictum de Vicario electo à Capitulo; vel aliàs, quantùm fieri poterit, idoneus.
2
*Dicò secundò. Vicarius Episcopi proba
tis moribus esse debet, & aliter electio facta non sine mortalis culpæ reatu constat & eligentis & electi. Id quod in Indiis peculiari ratione verum habet, ob caussam sæpiùs inculcatam de probitate Ministrorum, quia de noui Orbis conuersione agitur, & stabiliendâ fide, ac moribus | Christianis. Probant hoc adducti Doctores, & est ornamentum istud cum præcedenti connexum in formulâ, quâ creari Vicarius solet, & ex Iacobo Sbrozio adducitur à Barbosa suprà n. 56. in qua sic dicitur: Nos Dei, & Sanctæ Sedis Apo
Formula creationis.
stolicæ gratiâ Episcopus. N. Salutem in Domino &c. Considerantes igitur probitatem, legalitatem, scientiam, discretionem, & industriam discreti viri. N. iuris vtriusque Doctoris &c. Pertinet etiam ad morum
Qua ætate esse debeat.
maturitatem competentia ætatis: & debere esse saltem viginti quinque annorum, adducti docent: licet Homobonus de statibus Cap. 7. vers. Ætas dicat debere esse viginti octo, & in hoc non posse Episcopum dispensare, ex Cardinali, quem citat, non tamen communiter recepto. Et quidem cùm ad Episcopatum triginta sufficiant: non est mirum si minùs aliquid ad Vicariatum necessarium videatur, cùm aliàs ætas. 25. annorum ad Presbyteratum sufficiat, in quo tantùm constat dignitatis residere. Id colligunt ex Cap. In cun
Cap. In cunctis, de electione
ctis §. Inferiora, de electione, vbi sic dicitur: Inferiora etiam ministeria vt puta Decanatum, Archidiaconatum, & alia, quæ curam animarum habent annexam, nullus omnino suscipiat, sed nec Parochialis Ecclesiæ regimen, nisi qui iam 25. annum ætatis suæ attigerit. Sic ibi. Cùm ergo Vicariatus curam animarum annexam habeat, immò & eorum, qui curam animarum habent, in prædicto Decreto videtur comprehensus: sicut & ad eum spectant quæ sequuntur: & scientia, & moribus commendandus existat. Nihilominus quia expressè id non habetur, fundamentum relinquitur ad contrarium asserendum: cùm prætereà addatur, vt ij, de quibus ibi est sermo, debeant præfixo à Canonibus tempore in Presbyteros ordinari. Quod tamen de Vicariis non est ita receptum, & quidem doctorum, & probitatis eximiæ Prælatorum vsu: vn
de & scimus aliquos post Vicariam functionem matrimoniis innodatos. Sed certè hoc ipsum inconueniens in caussa esse deberet, vt non nisi Sacris initiati ad officium istud adscirentur. Vnde & refert P. Bauny Quæst. 2. citata §. Tertiò debet, declaratum esse in Tolosana Curiâ Vicarium debere esse Sacerdotem, & ita non toleratum in officio quemdam, qui per abusum à sententia contra se latâ ad dictam Curiam appellarat. Neque id mirum, quandoquidem & Breue Clementis octaui extat, quo Vicarij Sacris initiati esse iubentur. Non tamen in Hispania receptum, vt ex aliis testatur Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 8. num. 39. Licet ergo contrarium videatur probabile, quod ad ætatem scilicet attinet, & etiam quod ad Sacerdotium; dummodo cetera suffragentur; in facti tamen contingentia poterunt Episcopi grauiter peccare huiusmodi electionibus, si attentis circumstantiis dispiciant defectus illos executioni officij posse incommodare.
3
*Dico tertiò. Vicarij dicti debent circa In
dos peculiarem gerere solicitudinem, cuius defectu grauiter peccare continget. Id constat, quia Episcopis obligatio talis incumbit; Vicarij autem ad munus idem circa animarum salutem procurandam assumuntur: vnde quæ de Episcopis dicta sunt Cap. 1. Tituli præced. de Vicariis sunt etiam accipienda. Debent ergo esse solicitudine non pigri, (vt Apostolus loquitur Rom. 12. v. 11.)
Rom. 12. v. 11.
Spiritu feruentes, Domino seruientes. Indorum caussæ multâ egent solicitudine, quia multi sunt pro eorum vexatione soliciti, vnde & diabolus occasionem eos perdendi desumit. Parochorum multi erga eorum pigritantur salutem, dum ad sua commoda indesinentur inuigilant: quorum pigritia Vicariorum est solicitudine propulsanda. Vnde & feruentes spiritu sint oportet: spiritu inquam, non carne, carnis & sanguinis negotia pertractantes; eos sibi beneuolos cupientes, à quibus impleri promptuaria possunt, & ex hoc in illud eructare, Domino, non mammomæ, & genio seruientes, quæ esse Indiarum crinita constellatio solet, dum tot sunt qui sua quærunt, non quæ Iesu Christi, pro quo se ipsos impendere, & superimpendere, Apostoli exemplo, debuissent. Et Vicarij in primis, quibus sunt greges isti primariis Pastoribus ab ipso Pastorum Principe pariter & Pastore commissi. Videatur Dom. Reyna post hæc scripta visus Tomo 1. de Perfecto Prælato Lib. 5. Tract. 5. per plura Capita.
Loading...