SECTIO XXX.

SECTIO XXX.

Quomodò Deus complacere possit in obiecto prohibito, quando reuera tale est, quod quis, opinionem probabilem secutus amplectitur.
296
*DE hoc P. Terillus pag. 284. Corollario
2. vbi ait Deum in tali obiecto per accidens complacere, quia operatio honesta est: ergo & Deo placens: quia cùm per accidens contingat probabile huiusmodi tale esse homini, vt scilicet Deus non prohibeat obiectum verè prohibitum, ita vt oppositum sit improbabile; & homo tandem gubernari debeat à propria conscientia tamquàm à regula proxima, ideò per accidens contingit quòd Deus consequenter ad istam dispositionem humani animi complaceat sibi in electione obiecti materialis reuera materialiter & simpliciter prohibiti: quod verum est licet obiectum illud operanti aliquomodo appareat prohibitum. Quæ quidem doctrina, quod ad honestatem operationis attinet, in qua Deus complaceat, non videtur posse negari. Et quidem quando obiectum tantùm est malum quia prohibitum, id facilè explicatur: nam in comestione v. g. carnium potest Deus complacere, si iuxta regulas temperantiæ fiat, vnde si præceptum de earum abstinentia non extaret, in illa proculdubio complaceret. Atqui quando quis probabiliter operatur non applicatur præceptum, quod respectu huius hîc & nunc operantis non est sufficienter publicatum, & ita illius inuincibili ignorantia laborat, ergo in huiusmodi comestione pariter complacebit.
297
*Quamuis dubitari hîc possit, an similis
omnino complacentia sit, ceteris paribus, scilicet motiuis, eorum intensione &c. Et videtur non omnino eadem aut similis futura; nam si præceptum non extaret, nihil esset in operante, quod posset aliquomodo dilaudari; quod tamen est in operante iuxta probabilem opinionem. Cùm enim sit probabile teneri illum ad abstinendum, ex quo oritur in eo aliter operante formido, modus quidam imperfectionis moralis est in eam partem se non inclinare. In contrarium autem argui potest ex eo quòd etiam sublato præcepto potuit hic comedens non comedere, & ita operari perfectiùs. Et prætereà opinionem huiusmodi eligens, proptereà id facit, quia omnem sic in eo genere peccandi remouere nititur occasionem; ideò enim curam eam adhibet, de qua nuper nu. 294.
298
*Ex quo inferre vlteriùs licet actus huius
modi posse à Deo prædefiniri iuxta probabilissimam sententiam de possibilitate prædefinitionis actuum liberorum, de qua dictum à me Tomo 1. Problematum Theologicorum n. 766. & seqq. nihil enim ex quo repugnantia probetur, afferri potest. Nisi fortè dicat quisquiam materiale peccati non posse prædefiniri: operationes autem dictas esse materialiter contra præceptum, & ita materialia peccata communiter vocari. Quod quidem nullius est roboris: materiale enim peccati prædefiniri nequit, quia hic & nunc est cum peccato connexum & inseparabile, quod secus accidit in casu alio. Prætereà, materiale peccati, cui prædefinitio repugnat, non est actio exterior, quæ solùm extrinsecè mala dicitur, sed interior voIuntatis motus. Dicitur etiam materiale peccatum illud, de quo agimus, ex eo quòd eiusdem rationis est in eo, qui formaliter peccat, ac in eo, qui à peccato per ignorantiam excusatur, cui, si malitiæ ob prohibitionem notitia extaret, nihil deficeret vt peccatum diceretur. Quamquàm & posset
neque materiale peccatum dici, quia circa illud hîc & nunc non est præceptum: ergo neque materialis illius violatio: sicut in Turcis & Mauris non ieiunare in diebus ab Ecclesia præceptis non facit, vt comedendo materialiter peccent, quia pro illis præceptum non est impositum, sicut neque in Christianis, qui aut non attingunt, aut prætergressi sunt ætatem pro obligatione ieiunij destinatam.
299
*Addo actus prædictos posse inter effe
ctus prædestinationis computari, quod quidem prædefinitionis possibilitate supposita, non videtur vnde queat repugnare. Sicut enim dum prædefiniuntur, ad finem aliquem possunt ordinari à Deo ipsi peculiarem, sic etiam ad gloriam, & illius augmentum. Si dicas per accidens euenire vt Deus complaceat in obiecti prohibiti electione, cùm tamen effectus prædestinationis ex maximè directa Dei intentione sint: Id non obstat, quia per accidens illud accidit, quando non prædefiniuntur actus: prædefinitione autem posita, etiam dici possunt per se intenti ex fine gloriæ. Præterquam quòd licet per accidens se habeant, quatenus Deus, cùm præceptum imponit tantùm videtur directè velle illius obligationem & obseruantiam: id tamen potest ad directum finem reuocari, ex suppositione quòd ita operari contingat: sicut de permissione peccati dictum citato Tomo nu. 1704. & 1710. Peccatum enim quasi per accidens videtur esse in mundo, cùm ex Dei intentione non sit: Non enim Deus volens iniquitatem tues. Psal. 5. v. 3. & ita etiam illius permissio, quatenus esse nequit sine illa.
300
*In ijs autem quæ prohibita sunt quia
mala, iuxta communem Theologorum sententiam, idem potest conuenienter affirmari, quia circa illa probabilitas versari potest: Sic enim occisio, accessio ad non suam, contrectatio alieni, & alia multa stare sine peccato possunt, dum probabiliter exercentur, quia actus tales secundùm se, & circumstantijs seclusis, in quibus naturali lege prohibentur, à Deo præcipi potuerunt: | occisio enim auctoritate publica licita est, & multò id potiùs Dei: sicut & alieni vsurpatio, & quæ vxor non est, esse tamen potuit. Quod si nonnulla sint, in quibus difformitas ita videatur intrinseca, vt à Deo repugnet intendi, circa illa neque probabilis versari valebit opinio, vnde superior perstat assertio. Quæ quidem cùm difficultates quamplures concernant alterius proprias loci, in præsenti non veniunt commodè & opportunè discutienda; vnde ad alia.
Loading...