*Ex quo fit argumentum præfati Aucto
ris esse prorsus enerue
: falsum enim est quod in
Antecedenti assumitur, scilicet non repræsentari
actum vt malum, aut cum malitiæ periculo
: licet enim malus non iudicetur, id tantùm est probabiliter, vnde huic iudicio,
Hic actus est licitus,
cùm sic tantùm probabiliter asseratur, adiungitur alius, quo probabiliter iudicatur illicitus, vnde & periculum obijcitur intellectui, sicut in
exemplo adducto. Nec probatio aliquatenus vrget: ex eo enim quòd quis iudicet actum esse
bonum, exercitè & practicè non remouetur periculum, quia neque formido & iudicium de malitia: nam quo minùs repræsentetur periculum, & formido pulset, impedimento esse nequit a
sensus: quia cùm dicitur,
Hoc est licitum, non destruitur status possibilitatis, & intellectui repræsentatur malitia, licet sine assensu circa illam stare
huiusmodi repræsentatio queat. Neque obstat
quod dicitur assensum circa malitiam esse speculatiuum; reuera enim practicus est, quia spectat
ad immediatam regulam operationis, quæ est dictamen non vtcumque operationem vt licitam
proponens, sed probabiliter, vnde & vt illicita
apprehenditur, & quæ reuera possit esse talis.
Vnde stare nequit quod dicitur, adesse quidem
formidinem peccati, non autem iudicium practicum, quòd tunc peccet: eo enim ipso quòd
adsit peccati formido, adest & periculum, circa
quod illa versatur. Et ita gratis dicitur per assensum practicè & exercitè remoueri periculum, eo
ipso quòd quis se non peccare iudicet, vbi & inuoluitur petitio principij; vrgemus enim rogando quomodo esse licitus actus possit, cùm adsit
de malitia formido, & consequenter quomodo
iudicare quis possit se hic & nunc non peccare
stante formidine de malitia, quæ verosimiliter
esse potest? & respondetur, Quia assensu ipso
remouetur periculum. Atqui hoc est quod vrgemus, assensu scilicet remoueri non posse. Quomodo enim remoueri queat, quod manifestè adesse cognoscitur, pulsante formidine?