CAPVT VII.

CAPVT VII.

Indorum Parochi erga morituros, & mortuos, vt se gerere debeant.
86
*COnsulenda circa hoc instructio, quęquæ in Rituali Pauli V. habetur, ibi enim luculenter ostenditur quomodo debeant Parochi ægrotantes inuisere, & periclitantibus assistere; quod quidem circa Indos maximè oportet obseruari. Vnde
Dico primò. Parochi Indorum grauissimè
peccant, si eos morbo periclitantes deserant, Sacramentorum administratione contenti, quando ad id fuerint aduocati. Constat ex grauissimo eorum damnationis æternæ periculo: sunt enim facilè mobiles siue ad bonum siue ad malum. Et licet peccare contingat in mortis periculo constitutos, non audent Confessarium accersere, neque obligationis suæ plenum conceptum efformant, morbi quatione distenti. Solent etiam inter eos diaboli esse ministri, qui in extremis agentes diabolicâ malignitate peruertunt: & vt vt ait Concilium Limense tertium Act. 2. Cap. 42.
Concilium Lim. 3.
eorum tanta est nequitia, vt vno die euertant, quidquid à Christi Sacerdotibus per annum ædificatur. Quæ omnia curam debent Parochorum accendere, cùm sit certum animam pro animâ, quæ perierit,
si torpuerint, reddituros. Et quidem cùm Doctores communiter affirment, etiam cum periculo vitæ, debere Parochum Paræcianis suis Sacramenta conferre, ne scilicet illi iacturam animarum subeant, talibus destituti subsidiis; satis ex eorum constanti assertione colligitur, Parochos non posse sine grauis criminis reatu illis deesse, qui eorum assistentiâ indigent, secluso vitæ periculo, licet incommodum sint aliquod perpessuri. Quod si nonnulli sunt, qui secus sentiunt, eâ certè ratione mouentur, quia vitæ tuendæ ius naturale est, & charitas in homine incipit à se ipso: supponentes planè obligationem vrgere quando periculum tale non imminet. Pro quo P. Bauny Tomo 1. Tract. 10. Quæst. 35.
87
*Dico secundò. Sciant Parochi Indorum
posse Indos ab eisdem absolui ab omnibus peccatis iuxta dicta Titulo 12. Cap. 11. & prætereà Indulgentiæ illis applicandæ sunt, quæ in Bullâ CruciatęCruciatæ conceduntur: illam enim Indi suis in oppidis residentes communiter sumunt, & aliquando etiam ad sumendum compelluntur: vel si quæ aliæ aliunde habeantur. Et hoc sedulò accurandum est, quia Indi pœnitentias impositas obliuioni tradere solent, vnde Charitas Pastorem debet impellere, vt grauem satisfactionis sarcinam eo facient remedio leuiorem. Et quidem cùm Parochi Indorum eos ordinariè ad sumendum Bullam impellant, inhumanum videtur, vt cùm illa esse ipsis magis proficua potest, tunc circa illam negligentes habeantur. Vnde non immeritò affirmari potest eos in hoc grauiter peccare, quia Indos ingenti fructu spirituali suâ negligentiâ defraudant, & ingentium pœnarum oneri obnoxios relinquunt, à quo eos possunt facilè liberare: quod quidem à Pastoris officio maximè alienum esse quis non videat? Et ita etiam in eo plus quàm leuem reatum admisceri. Et est illud iuxta communem de charitate do
ctrinam, ex qua habetur grauiter peccare eum, qui damnum graue alicuius non impedit, cùm possit sine suo: & in hoc fundatur obligatio fraternæ correctionis; quia scilicet debemus proximi malum imminens propulsare. Quòd si obligatio ratione officij vlterius accedat, iam non solius charitatis, sed iustitiæ etiam negotium agetur. Et tale est officium Parochorum, in quo charitatem & iustitiam connecti, benè post alios obseruat P. Bauny Quæst. 35. citata.
88
*Dico tertiò. Id quod à Concilio Li
mensi tertio Act. 2. Cap. 39. circa defunctos Indos decernitur, omnino seruandum est, sic autem habet: ex bonis Indorum, qui decedunt, Parochi partem aliquam nullatenus vsurpare præsumant, etiam sub illo prætextu, quòd quintam eorum portionem pro defuncti anima erogare velint: sed integrum sit Indis de suis bonis disponere vt ipsis placuerit. Quòd si ab intestato decesserint, ad hæredes, quid pro anima de
Concilium Lim. 3.
functi erogandum sit declarare pertineat. Hæc Concilium. Quæ quidem sanctè proposita, ne circa hoc Parochi ignorantiâ laborarent. Sed certè omni tali sanctione sepositâ, obligatio iustitiæ Parochos sub reatu peccati mortalis vrgeret. Nam cùm legitimi successores sint per leges con
stituti, nequit ab illis subtrahi, quod ad ipsos constat pertinere, nisi crimine rapinæ commisso. Cumque illi non teneantur quintam hereditatis partem pro animâ defuncti expendere, sed tantum ad competentem funeris impensam, vt videri potest apud P. Molinam Disput. 162. §. Quando quis; contra eorum ius apertè fit totum illud expendendo, vnde & obligatio restitutionis est clara, iuxta prudentem æstimationem, non enim est ex integro facienda restitutio, quia & heredes competentes debebant funeris expensas facere, & aliqua pro defuncti animâ pariter erogare. Circa quod specialius aliquid statuit Synodus
Diœcesana Limensis Lib. 5. Titulo 2. Cap. 6. quod scilicet si Indi habentes filios dicant vt post mortem suam bona distribuantur pro Missis, Parochi id non faciant, sed tantùm quintam partem post soluta debita & legata, & quòd secus facientes ad restitutionem teneantur. Si verò habeant ascendentes, tertiam partem, iuxta leges Regni. Pro quo etiam Synodus Pacensis Lib. 1. Tit. 2. Cap. 13.
Et Pacensis.
vbi quòd pro intestatis, si Caciquij sint, aut principales, non plures quàm quadraginta MissęMissæ dicāturdicantur. Quod iam Limensis statuerat Lib. 1. Tit. 5. Cap. 19. vbi quòd pro pauperibus dicantur quatuor aut sex, & non cantatæ. Si quid autem bona fide fa
Quid cùm bona fides.
ctum fuerit, restitutionis obligatio cessabit, dummodo Parochus ex dispositis non sit factus locupletior, iuxta communes regulas in materia restitutionis. Et ad hunc modum philosophandum est de aliis, in quibus Parochi nonnulli grauare conscientias solent ita manifestè, vt non sit opus circa illa quæstiones agitare, sed vt ipsi conscientias reconueniant suas, & grauatas eas deprehentes, conentur Deo & proximis satisfactionem iustam exhibere.
Loading...