§. XVI.

§. XVI.

Circa controversias de Voluntate Dei, Recentioris cujusdam explosa injuriosa libertas.
625
*P. Gonet, quem suprà genio peracerbo
& pugnaci indulgentem vidimus, in Præfatione ad Tractatum 4. de Voluntate Dei, sic orditur: Prosequimur hac Tractatione de divina voluntate gravißimas Theologiæ difficultates, quibus adhuc scholæ perstrepunt, & gravi interdum vulnere charitas læditur &c. Et quis non crederet ita de charitatis vulnere gravi dolentem, pro illo vitando fore solicitum, & linguæ suæ frænos aureos injecturum? Verùm res multò aliter se habuit, ut sequentia declarant, sic enim ille: Divi Augustini & S. Thomæ vindicias contra Molinam & Iansenium suscipio, quibuscum nihil nobis commune esse, sed ab utrisque æquo spatio recedere, ita compertum facio, & certis argumentis demonstro, ut planè nihil dubius asseruerim eos, qui Molinæ Antesignani vexilla sequuntur, & si ab ijs, Iansenius ultima quæque passus fuerit, propiùs tamen à Iansenio abesse. Hæc ille adeò injuriosa P. Molinæ viro sapientissimo & religiosissimo, & per legitimam consecutionem Pontificiæ Sedi, ut non videam, quomodo illa Censores attenti permittenda judicarint. P. Molinam & Iansenium in eadem constituit linea, quandoquidem æquo spatio ab ijs & se & suos recedere protestatur Iansenius judicio Ecclesiæ damnatus: in eodem cum illo P. Molina gradu: ergo si non damnatus, certè damnabilis. Sed est quo illationis evidentiam temperet, dum subdit: Propiùs tamen Iansenio abesse. Atqui quod parùm distat, nihil distare videtur. Quod & inferiùs non veritus effutire sic dicens: Nam quod ad statum innocentiæ attinet, tanta omnium consensio est, ut pleno ore, nec cujusquam injuria dixeris, aut Iansenium Molinistam, aut Molinistas Iansenianos evasisse. Et hoc quàm insolens & injurius! Quid equidem, ut dixi, in Pontificiam Sedem constat redundare, quæ Iansenium alium triumphare in Ecclesia permittit, ex quo non solùm charitatis vulnera; sed & fidei, possunt meritò formidari.
626
*Et Iansenium quidem à Molinistis ultima quæque passum, ideo videtur assertum, quia ijsdem agentibus, hæretica illius doctrina | detecta est, & à Sede Pontificia, ab Innocentio inquam & Alexandro extrema sententia proscripta. Ex quo duo habemus, Primum, Iesuitas etiam canes esse in Ecclesia, qui ad nova fidei allatrent hostilia commenta, & PontificiũPontificium ostendant, quàm sit inconcussæ veritatis oraculum de instituta contra horum temporum hæreticos Societate, & ita contra hæreses Iansenianas, de quo dictum n. 589. Quod & ipse Pater Gonet in sacris recitat & canit officijs, contra quæ non ausum iri perstrepere, immò nec mutire, quæ est ejus strictæ observantiæ religiosa cura, non est æquum dubitare. Secundum, est illum implicantia involvere: ait enim Molinam & Iansenium sibi esse contrarios, sic enim ibi.
627
*Hinc Molina & Iansenius in diversas &
Compugnantia Auctoris.
oppositas adeò sententias abierunt, ut illud usurpare poßint: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo: si tu dexteram elegeris: ego ad sinistram pergam. Sic ille non indicato Genesis loco ex Cap. 13. v. 9. Cùm ergo sic adversi comperiantur, quomodo stare queat, aut Iansenium esse Molinistam, aut Molinistas Iansenianos evasisse? & quidem in citato Geneseos loco hæsisse aliquantulum oportuit, nec tanta cum festinatione perlegere, ut citatio omitteretur. Ibi enim modus cum Iesuitis agendi, licèt in doctrina, de qua præsens est disputatio, diversis, à Spiritu sancto præscriptus, sic
enim Abraham nepoti Lot. Ne quæso sit jurgium inter me & te, & inter pastores meos, & pastores tuos: fratres enim sumus. Ecce universa terra &c. v. 8.
628
*Et Patrem quidem Molinam non
P. Molinæ gloriosa memoria.
solùm inter moralis Theologiæ Principes, sed scholasticæ etiam præclarum lumen erudita posteritas celebrabit, ipsis celebriorem injurijs, quibus se prodent æmuli, & quanta sit eorum dictis ac dicterijs habenda fides, reddent sinceris lectoribus manifestum, ut dici eorum cui
Matth. 26. v. 71.
libet meritò possit: Nam & loquela tua manifestum te facit. Matth. 26. n. 71. Circa quod ita scribit Novarinus in eum locum: Loquela tua.
Græcè λαλια ςου. Vox λαλία sæpè in malam partem accipitur, ut de libera & inconsiderata locutione dicatur. (Præmiserat posse verti: Loquacitas) Petrus existens in consortio illorum ministrorum, ac arrepta occasione ex taciturnitate ipsius, vel ex spirituali colloquio accusaretur ut discipulus Christi, liberè colloquebatur, & fabulabatur cum illis, se illorum sermonibus conformans. Nihil quippe magis ostendit, cujus quis sit discipulus, quam sermo. Christi discipulus est, qui consideratè & parcè loquitur: in mundi schola eruditus apparet, qui temerè verba funditat. Ab inconsiderato, superfluoq́ue Sermone, in tam immania scelera Petrus lapsus est. Magis nobis timendum, qui minùs cautè loquimur. Sic doctus & pius Scriptor, quem strictioris etiam observantiæ alumni non est cur dedignentur auscultare. Neque de hoc plura, cùm tamen plura in exordio adeò senticoso promittat Auctor, adimpleturus certè, circa quæ ægrè quidem implicamur, honesto defensionis obtentu, cùm sit aliàs pacificus noster ingressus, nec semel, nec leviter comprobatus, Dominicanis Patribus seriò & multipliciter collaudatis.
Loading...