*Dico quartò.
Parochi Indorum non
tenentur sub mortali ad audiendas Confessiones
eorum ire, qui nolentes habitare in oppidis, in
quibus commodè possunt, longius abscedunt,
licet eorum reductionem teneatur procurare.
Ratio est: quia obligatio talis non est iustitiæ
:
hæc enim tantùm obligat pro
Pareciæ terminis,
& tali habitationis modo, quo possit omnibus
opportunè succurri. Neque charitatis, quia hæc
nequit esse obligationi iustitiæ contraria: atqui
Parochus tenetur non deesse ijs, qui in populo
sunt, idque ex iustitia, quod nequit cum illa absentia componi. Secus autem accidit, cùm populi multi vnius
Paræciæ sunt
: ad id enim necessitas nota compellit, & omnes illi pro vno diuersos habente vicos reputatur. Quid ergo tunc fa
Quid cum illis faciendum.
ciendum?
Præmonendi ergo Indi ne secedant,
quia illis non poterit
Parochus, cùm mors immineat, adesse: sic enim non obtemperantes sibi
ipsis debent damnum imputare. Deinde ij, qui
vocaturi veniunt
Parochum, instruendi sunt vt
ægrotum ad habendum dolorem de peccatis excitent, de diuinâ misericordiâ confidendo, ipsis,
quod in se est facientibus, minimè defuturam.
Prætereà vt quàm possint commodissimè ægrotum ad se adducant, quod Indi facere industriè
solent. Nec timent inde irregularitatis incommodum, quia cùm id non sit faciendum, nisi
volente & consentiente ægroto, salutis æternæ
solicito, quam & Parochus modò illo desiderat,
nullum ex eo irregularitatis potest periculum emergere, iuxta sententiam multorum dicentium
non contrahi illam ab eo, qui hortatur alium ad
ponendam vitam pro virtute, aut vertere ægrum,
qui ex eo citiùs moritur; sine animo
tamẽtamen accelerandi mortem, & transmutantem eum de lecto
in lectum, aut præbentem cibum & potum. Pro
quo videri Auctores possunt apud Dianam
Parte
3.
Tract. 5.
Resolut. 79.
& Parte 5.
Tract. 3.
Resolut.
117. & addendus P. Sa verb.
Irregularitas ex deformitate licita num. 4. & maximè ad rem qui iacentem in via lethalibus vulneribus saucium,
leuauarileuari curat, & dum erigitur, expirat. Quod licet
negauerit P. Comitolus
Lib. 6.
Quæst. 52. & tres
alij cum ipso, asseruit tamen alius, pro quo & facit auctoritas Sacerdotis sic monentis, in quo erat cum pietate doctrina, quod & alij posteà secuti sunt, ex quibus citatus Diana & ante eum
P. Filliucius
Tract. 19.
num. 278. In nostro ergo
casu ægrotus pro salute æternâ periculo se mortis exponeret, & ita pro virtute; vnde qui ad id
exhortaretur aut operam nauaret, ab irregularitate esse immunis; cùm aliàs ea etiam concurrant, de quibus dictum, vt satis probabilibus fundamentis talis Parochus, dum dicto modo agit,
innixus videatur. Cùm prætereà nihil, nisi volente infirmo, faciendum sit, & ex parte Parochi vis
interueniat nulla, aut temerè quidquam attentetur.