*Dico Secundò. Satis verosimiliter dici
potest virtute dicti priuilegij posse Religiosos id,
quod illius tenor præsefert, tam in absolutioni
bus, quàm in dispensationibus. Id probari potest
Primò ex eo quòd dictus Præsul circa hæresim
protulit, vt vidimus
nu. 449. cùm enim pro parte
affirmatiua arguat ex eo quòd hæresis sit iam casus Episcopalis, & tales in Bulla citata concedi,
ita subdit
: Buen argumento, pero no conuence en esta
ocasion. Quamuis ergo non conuincat in hæresi,
respectu aliorum negari nequit quo minùs bonum argumentum sit, licet non conuincat: hoc
enim habent omnes rationes probabiles, quòd scilicet bona sint argumenta, sed non penitus conuincant, aliàs essent euidentes, quæ solæ omnem
valent conuincere intellectum. Deinde ita tenet
doctus Mag. Alfonsus à Veracruce, quem adducit P. Ioannes Baptista in
Animaduersiones pro Confessarijs Indorum fol. vltimo pariter cum eo sentiens.
Prætereà, si aliqua ratio esset cur tenor præfati
priuilegij non deberet vt sonat recipi, illa profectò quæ adducitur ex P. Henriquez, ex industria
& auctoritate requisitis desumpta
: Atqui illa non vrget: ergo nihil est quod obstet. Maior admittitur, & Minor ostenditur. Rogo enim an in
prędictoprædicto priuilegio aliquid speciale concedatur Religiosis, quod de iure Episcopis competat, sitque
illis commissum? Id quidem negare est sanè à
ratione alienum, sic enim priuilegium esset vmbratile, quòd cùm multa præseferat, nihil reuera
contineat eorum, quæ verba apertè designant.
Stet ergo concedi aliquid
: ex quo fit iam Religiosorum industriæ & auctoritati confidi sicut &
Episcopi. Ast nihil determinatum assignari potest, quod concessum sit, alijs denegatis, cùm concessio generaliter procedat: ergo dicendum est
ad omnia extendi. Neque enim dici potest concedi ea, quæ Episcopis de iure conueniunt, &
censentur casus Episcopales, de quibus P. Henriquez
nu. 4.
& 5. quia casus dicti sunt Religiosis
communes, vnde pro illis specialis illa limitatio
adhibetur ab Auctore præfato. Atqui pro Indijs
aliquid magis speciale concedere intendit Pontifex, vt est compertum.