CAPVT I.

CAPVT I.

Enumerata quędamquædam in quibus Minerarij manifestè delinquunt.
2
*PRimò: qui vt inueniant Minas,
MinerariorũMinerariorum delicta.
Indos consulunt, etiamsi illos ad illarum detectionem vsuros ope dœmonis suspicentur; circa
Primum.
quod videri possunt à nobis dicta Titulo 5. num. 67. & sequentibus.
Secundò: qui ad manifestationem Minarum
Secundum.
Indos magnis pollicitationibus etiam iuratis pertrahere conantur, cùm tamen nihil minùs cogitent, quàm earum impletionem.
Tertiò: Indos pro extorquendâ tali
Tertium.
manifestatione vexantes, non precibus importunis tantùm, & minis, sed durâ, & asperâ tractatione.
Quartò: qui Indos inuitos secum adducunt,
Quartum.
vt seruiant in Minerarum conquisitione, justum stipendium negantes, & satisfactionem pro defectu erga res proprias, à quarum sunt curatione remoti.
Quintò: qui vanæ cuiusdam spei dulcedine
Quintum.
allecti, per montes, & colles vagantur, & præceptum annuæ Confessionis, & Paschalis Communionis non implent.
Sextò: ad laborem conquisitionis dictæ
Sextum.
sustinendum, furantes mulas, & fortè alia, ab itinerantibus, aut propiùs degentibus, existimantes debere omnia metallico numini deseruire, & restitutionem in tempus magnæ fortunæ, quam sibi somniant, differentes.
3
*Septimò: qui ex Minis ab aliis inuentis
Septimum.
metallum extrahunt, & præuenientes eos ad Regios Officiales registrandum adducunt, contendentes se in assignatione partis per leges faciendæ esse veris inuentoribus præferendos; & vt id plenè non obtineant, magnâ tamen ex parte assequuntur, vnde illi non parum suorum laborum fructu defraudantur; quod cum Indis inuentoribus potest frequenter accidere.
Octauò: ad laborandum in Minis Indos minis,
Octauum.
& fraudibus capientes. In Potosinum oppidum, aut aliud ex maioribus veniunt isti, alibi Minas habentes. Hospitium eligunt, in quo plura cubicula Canchas dicunt. In forum exeunt, & comestibilia aliqua ementes, Indum ex adstantibus, vt ea in domum exportet, dato pretio conducunt. Vadit ille, & vbi primùm ingressus, clauditur, vinculatur, sic capiuntur alij donec optatus numerus compleatur. Completo ergo ad eductionem, & transportationem patrocinio noctis vtuntur. Sic miseri illi Minarum laboribus applicantur, sine spe exitus; vt verò aliquale habeant in illis subsidium, de fœminis, quæ cibum parent, & ad alia subseruiant, prouidetur: quibuscum illi maritali ritu viuunt, vxores suas compellantes: cum contingat non semel esse illos vxoratos, & iterum in facie Ecclesiæ contrahere. Hæc quidem non vidi, audiui tamen à fide dignissimis: etsi ita res habet, quid miramur Indicarum diuitiarum infortunia frequentia, & hostes nostros spolijs pretiosissimis, & nurosissimis exultantes? Ad quæ quidem si scire contigerit, Regum nostrorum pietas ingemiscet, & remedium perget præsentissimum adhibere: neque ego aliud inuenio, nisi generalem visitationem per Ministros integerrimos faciendam; amandatis longiùs, dum ea fit, Minarum dominis, etiamsi aliquid de Regiis sit juribus minuendum. Quod enim eâ ratione minùs fuerit, maiorum thesaurorum copiâ diuina liberalitas compensabit.
4
*Nonò: qui Indos diebus festiuis laborare
Nonum.
compellunt, si præsertim Missam non permittantur audire, quod de diebus, quæ pro ipsis de præcepto sunt, præsertim accipiendum, de aliis, quæ pro Hispanis quidem de præcepto sunt, non verò pro ipsis, quid censeri debeant dicendum inferiùs.
Decimò: Compellentes item ad laborandum
Decimum.
taliter, vt dici de illis Propheticum illud queat. Laßis non dabatur requies. In quo genere inhumanum est eos, qui viribus valde impares sunt in laboris penso pariare. Vnde & horas laboris
designat ordinatio Minarum Titul. 10. num. 2. & 3. sicut & nimis vrgere: Indi enim eo sunt ingenio, vt vrgeri non debeant, sed suo laborandi mori relinqui, iuxta quam paulatim multa perficiunt, à quibus tamen si vrgeantur, abscedent, vel si abscedere nequeant, consumentur.
Vndecimò: vltra designatum seruitio tempus
VndecimũVndecimum.
detinentes inuitos, & eodem stipendio velle esse contentos, quod pro iis, qui ad Minas mittuntur, Regiis est legibus constitutum stipendium illud pro tempore designationis; cùm valde exiguum sit, vt aliàs expendimus, non caret scrupulo; tolerandum id tamen, quia sic est judicio prudentium judicatum. Vltra tempus autem detentis
manifesta iniuria fit, stipendij defraudatione, quod voluntariis operariis datur, & est multò maius; & neque illud est proportionatum, quando etiam labori violentia adiungitur, pro quâ etiam specialis est debita satisfactio: facienda numquam: Proh dolor! sed erit, erit, quando isti vsque ad nouissimum sunt quadrantem reddituri.
5
*Duodecimò: Duplas, aut gratis, aut
Duodecimum.
pretio accepto tribuentes; vocantur autem duplæ labores nocturni Indorum, qui cùm per diem domino Minæ laborauerint, coguntur laborare per noctem alteri, cui extractio metalli conceditur. Cuius coactionis inhumanitas statim apparet. Neque honestatur illa adiectione pretij, qui iuxta pretium diurni laboris esse solet: quod est prorsus iniquum; diurni enim laboris pretium pro laborantibus designato sibi tempore, exiguũexiguunt valde est, vt nuper dicebamus. Et ad illum solummodo
Et specialiter pro Duplis.
obligantur: circa nocturnum autem laborem taxatio stipendij non currit, vnde aliter exæquandum, & multiplici ex capite redditur augendum; videlicet, quia labor eiusdem generis cum diurno; quia maioris molestiæ, eò quòd nocturnus, & quia diurno succedens, necnon quia coactè laboratur. Quæ quidem à Confessariis oportet aduerti, vt si aliquorum ex istis Deus tetigerit corda, quid sui sit muneris agnoscentes, eidem non desint, prædictorum conscientias tot contractis oneribus releuantes, & horæ quidem laboris per legem habentur definitæ: de quo Ordinatio Titulo 10. num. 2. & 3. vt iam dictum.
6
*Decimotertiò. Accipientes pecuniam à
Decimumtertium.
multis soluendam argenteis pinnis cùm sciant non omnibus suffecturos, & se non esse pro solutione grauandos, ob priuilegia quibus in ordine ad ista Minerarij perfruuntur.
Decimoquartò. Sumptus excessiuos facientes
Decimumquartum.
conuiuiorum ostentatione, quibus multos vagos homines Reipublicæ turbatores excipiunt, vnde ad soluendum inualidi reperiuntur.
Decimo quintò Accipientes Indos designationis,
Decimumquintum.
& eos aliis tradentes pretio ad rationem stipenndij voluntariorum, de quo dictum suprà Tit. præced. Cap. 6.
Decimosextò. Vtentes famulis acerbis,
Decimumsextum.
crudelibus, inhumanis, vt ferueat opus, & de modo, quo Indi tractantur, minime curantes.
Decimoseptimò. Argenteis pinnis vile aliquod,
Decimumseptimum.
& ponderosum intrinsecùs admiscentes pondere argenti vendendum.
Decimooctauò. Pinnas non exactè depurantes,
Decimumoctauum.
vt argenti viui non nihil resideat, vt maius sic pondus faciat pretiosiores.
7
*Decimononò. Compellentes ad laborem
Decimumnonum.
Indos, qui morbo se correptos affirmant, quam|uis ille non sit visibilis, debet enim eis credi, quia non sunt soliti morbum simulare: erit autem inhumanius, si morbi appareant signa, & ad laborandum compellantur: vel si exigatur ab eis, vt alios pro se substituant, vel ad conducendos pretium ab eisdem extorqueant, qualecumque illud sit, vel si ante recuperatam integrè valetudinem ad laborem reducantur.
Vigesimò. Ad Minas auri pertrahentes Indos,
Vigesimum
quos insalubre cœlum in vitæ discrimen constat adducere; solet enim illud in regionibus calidioribus inueniri.
Vigesimoprimo, Gentilitios ritus, & superstitiosa
Vigesimum primum.
aliqua illis permittentes, vt lubentiores habeant.
Vigesimosecundò. Qui in designatione
Vigesimum secundum.
partis Regi applicandæ iuxta legum dispositionem, cùm noua Mina detegitur, iurant eam esse ex venâ locupletiore, & fructuosiore, cùm reuera ita non sit.
Vigesimotertiò. Qui iurant aliquos secum
Vigesimum tertium.
in conquisitione Minarum fuisse, vt eis pars earumdem assignetur, cùm tamen reuerà non fuerint. An autem ex hoc restitutionis onus incumbat, videndum inferiùs.
8
*Vigesimoquartò. Qui cùm præconizantur
Vigesimum quartum.
Minæ, vt veniant, qui emere velint, curant nullum talem accidere, vt ita ipsi ampliores in ea partes habeant, in quibus aut laborare suo nomine faciant, aut aliis vendant, iuxta Proregias ordinationes.
Vigesimoquintò. Qui licentiam petentes ad
Vigesimum quintum.
ferenda arma prohibita titulo vestigatorum Minarum, iurant se eisdem non malè vsuros, sed tantùm in ordine ad licitam vestigationem; cùm tamen animum habeant vtendi illis pro libito ad fas, & nefas: & sacrilegium etiam in eorum vsu committitur.
Vigesimosextò. Tollentes signa limitanea
Vigesimum sextum.
Minarum, vt suas amplificent, cum detrimento vicinorum, contendentes terram esse communem. In quo quidem non minùs peccant, quàm illi, qui prædiorum suorum terminos transgrediuntur, vt quæ aliorum sunt sibi vsurpent. Pro quo extant seueræ leges & idem est cùm effodientes propriam venam, ad alienam pertingunt, si in illius effossione procedant: quam improbitatem
Georgius Agricola.
obseruauit, & expressit Georgius Agricola. de re Metallica libr. 1. verbis illis: nam improbi quidem homines venulas proximas venis effuentibus aliquo metallo fodientes, in alienam posseßionem inuadunt. Sic ille.
9
*Vigesimoseptimò. Qui Minarum semitas,
Vigesimum septimum.
vt leges præscribunt, non aptant, vt per eas securè, & inoffensè possit ambulari, & molestia laborantium minui, & pericula præcaueri. In quo quidem etiamsi leges deessent aliæ, vnius charitatis, & iustitiæ legis satis superque sufficerent.
Vigesimooctauò. Diruentes pontes intra
Vigesimum octauum.
Minas fabrefactos ex eadem terra metallica, vt metallum extrahant, nihil de periculo ex earum demolitione curantes.
Vigesimononò. Non curantes vt scalæ
Vigesimum nonum.
Minarum tales sint, quales leges exigunt: ex quo, aut maior in labore molestia proueniat, aut speciale periculum timeatur.
Trigesimò. Qui socium habens in Mina, &
TrigesimũTrigesimum.
de sumptibus interrogatus, plures iurat fuisse, quàm re ipsa fuerint; quod iuramentum in casu speciali leges requirunt, de quo Dom. Escalona Part. 2. lib. 2. pag. 115. num. 4.
Trigesimoprimò. Extrahentes metalla, nec
TrigesimũprimumTrigesimumprimum.
soluentes partem per leges taxatam domino maioris fossuræ, vulgò Socabon, qui in eo efficiendo copiosam pecuniam expendit, volentes alienis laboribus sine iniustâ recōpensationerecompensatione potiri.
10
*Trigesimosecundò. Qui durante lite
TrigesimũsecundùmTrigesimumsecundum.
circa Minam, post secundam sententiam ob appellationem interpositam, & fideiussione datâ de non defraudandâ parte, quæ in possessione non est; nihilominùs metalla occultat, & contrarium posteà iuramento confirmat.
Trigesimòtertiò. Qui, cùm eorum Minæ
TrigesimũtertiumTrigesimumtertium.
venduntur, non manifestant debita coram Tabellione, qui venditionis acta confecturus assistit, vt lege præscribitur, de quo citatus Auctor suprà pag. 122. numer. 6. id enim in graue creditorum detrimentum cedit.
Trigesimoquartò. Volentes vti priuilegio
TrigesimũquartumTrigesimumquartum.
Minerariis concesso, de quo dudum citatus n. 7. & 9. vt non soluant debita contracta ante Minarum, aut Ingeniorum emptionem.
Trigesimoquintò. Qui in venditione aut
TrigesimũquintumTrigesimumquintum.
emptione Minarum enormissimam læsionem inferunt, eo prætextu, quòd illa non potest iudicialiter allegari, de quo idem pag. 123. numer. 11. quod & de enormi pariter asserendum.
Trigesimosextò. Desmontium emolumenta
TrigesimũsextumTrigesimumsextum.
impediens, quibus vti omnibus permittitur sub quibusdam limitationibus. Tit. 10. Ordinationum. num. 1.
11
*Trigesimoseptimò. Qui Indis pensum
TrigesimũseptimumTrigesimumseptimum.
certo reddendum imponunt, cùm non debeant, si voluntarij sunt, nisi quantùm commodè potuerint, laborare. suprà num. 6.
Trigesimooctauò. Cogentes Indos ad labores
TrigesimũoctauumTrigesimumoctauum.
alios præter eos, pro quibus designantur.
Trigesimo nonò. Qui fornaces pro depurando
TrigesimũnonumTrigesimumnonum.
per ignem argento ab hydrargyro, non habent separatas à domo beneficij quod vocant, vnde ex fumo hydrargyrico graue in Indos venire damnum possit, suprà num. 9. vbi & alia pro damno isto vitando prouidentur.
Quaterdecimò. Qui Indo sua culpa ex fumo
Quaterdecimum.
prædicto, pro quo est etiam Ordinatio. 10. grauiter damnificato designatam satisfactionem non tribuit, de qua ibidem, vbi de specialibus præcautionibus in ordine ad damnum prædictum euitandum.
Quadragesimoprimò. Qui in modo solutionis
Quadragesimumprimum.
non seruant id, quod lege statutum est, si in usu sit; nam aliqua non videntur esse in vsu; vt quod solutio fiat in metallo Indis effossoribus, de quo num. 12.
Quadragesimosecundò. Non soluentes
Quadragesimumsecundum.
stipendiũstipendium Indis diebus, quibus non laborant, quando per eos non stat, sed ex malâ rei gerendæ dispositione. n. 13. vbi & alia.
12
*Tandem, qui generaliter loquendo stipendium iustum labori Indorum non præbent, secundùm varia eorum ministeria. Et per antiquiores Ordinationes valde exigua pro aliquibus eorum inueniuntur assignata; quæ tamen posteà attentiori consideratione sunt aucta. Vnde gra|uiter peccant, qui ad priores Ordinationes prouocant, cùm debeant posterioribus adhærere; quæ quidem ex eo pretium auxerunt, quia prius illud omnino improportionatum est deprehensum. Pretium autem lege signatum in indiuisibili consistere communis Theologorum, & Iurisperitorum sententia est, & circa hoc deberent profectò Minerarij suæ ipsorum meminisse quærelæ circa obligationem quintæ partis soluendæ Regi: aiunt enim processu temporum res nimiùm variatas, & earum pretium excreuisse, ac proinde sumptus in Minerarum negotiatione multò essè maiores, & ita moderandas pensiones. Cùm ergo hoc etiam respectu Indorum contingat, qui multa etiam emere opus habent; cur non etiam de augendo stipendio possint meritò postulare? Olim plures, vnde & labor minor: modò pauci, vnde & maior labor idemtidem repetitur. Olim Indici rudiores, nunc scioli, paucorum pridem bonorum domini, nunc ampliorum, iuxta eorum tenuitatem. Ex quo minùs ad seruiendum obnoxij debent reputari; vnde & consequenter seruientibus, cùm liberi penitus sint, maius debet laboris stipendium assignari. Qui discursus omnium rectè sentientium regulis in materia ista confirmatur. His ergo, quæ omnino sunt certa, præmissis, ad quæstiones non ita certas transeamus, pro quibus sit
Loading...