*Iuxta quem etiam dicendum etiamsi in
Indijs concessio pro casibus Bullæ Cœnæ non sit
absoluta
(licet talem esse sit à nobis citato loco
demonstratum
) sed cum limitationibus, quas Pontifices iam adhibere solent, vbi scilicet non est
Inquisitio, & fideles inter infideles degunt, neque Ordinarij saltem intra duas diætas existunt
huiusmodi facultatem habentes; stare resolutionem præfatam, quia in primis concessio omnium
præter dictos Bullæ Cœnæ est innegabilis, &
iuxta eam currit decisio nuper stabilita: quia cùm
absolutio stare queat respectu illorum, etiam respectu Episcopalium debet admitti, vt stet veri|
tas declarationis Gregorij, & tot cum eo sentientium Scriptorum. Dici enim nequit esse pro illis
specialem prohibitionem, quia, vt vidimus, pro
Indijs nulla extat: & cùm Pontifices adeò videantur soliciti caussam Episcoporum agentes, & eorum instantijs prouocati, si casus tales exclusos
vellent, proculdubiò eos expressissent. Deinde
ex eo quod in limitationibus habetur, id quod intendimus, non obscurè videtur indicatum. Recurrendum enim ad Episcopos dicitur, si existant
inter duas diætas, & de casibus Bullæ agitur, pro
quibus illi habeant facultatem
: ergo cùm pro
illis tantùm necessitas recursus imponatur, alij
non videntur obligatione huiusmodi comprehensi. Præterquàm quòd limitationes dictæ absolutam concessionem non infirmant, vt explicuimus
citato Thesauri loco num. 303.
& 304 ergo
ijs non obstantibus stat inconcussa nostræ veritas
positionis.