Primo, Quia stante assensu circa vnam partem
iudicat intellectus rem ita esse, & consequenter
negat oppositum; quia si vnum est verum, necessarium est aliud esse falsum, & consequenter
vt tale iudicetur vnum quodque illorum. Tunc
vltra. Nulla facta in obiectis mutatione, statim
post assensum dictum potest è conuerso assensus
circa id, quod falsum iudicabatur, versari, illud
verum iudicante intellectu, & consequenter falsum id, quod verum putabatur, nec solùm contrariæ, sed contradictoriæ etiam enuntiationes
efformari. Atqui hoc manifestè implicat
: ergo &
illud ex quo sequitur. Maiorem probo: Nam
sicut ex imperio voluntatis potest assensus prior
poni, ita & ex eodem suspendi absolutè, lieet nonnulla aliquando appareat difficultas
: Atqui eo
suspenso potest circa oppositum inclinari intellectus, cùm sit eadem omnino ratio pro illo ac pro
priori, similis scilicet probabilis: Ergo &c. Minor
autem est comperta, vnde & irrefragabilis consequentia. Vbi pro solutione recurri nequit ad
4. assertionem de maiori apparentia comitante
aut consequente, si velit Auctor ea posita non
posse iudicium variari: id enim ex ipsius principijs potest manifestè conuelli.
Primo scilicet ex
paritate cum voluntate, quæ inter duo æqualia
bona, etiam talia iudicata, potest exequi electionem. Vnde
n. 2. solùm puro bono prærogatiuam
attribuit necessitandi euidenter voluntatem ad
sui amorem, sicut puro vero necessitandi intellectum ad præbendum illi assensum: Atqui voluntas posita boni vnius electione æqualis alteri, potest illo reiecto, alterum, quod priùs reprobarat,
amplecti. Ergo &c.
Secundo, Maior illa apparentia, vt habet
num. 35. fundatur non solùm in ipsa
|
iudicantis auctoritate, sed potissimè in vitali repræsentatione affirmatiua obiecti vt veri, & reiectiua oppositi vt falsi, id est in ipso iudicio illud
absolutè affirmante verum
: sed etiam in affectu
voluntatis ad illam partem, à quo, vt à voluntatis
imperio assensus ille, vtpotè obscurus, dependet.
Ex quibus postremis verbis euidenter arguitur:
Nam apparentia dicta eo, quo explicatur, modo,
vtpotè obscura, à voluntatis dependet imperio:
ergo cessari ab illo potest, & quidquid circa partem electam peractum est, ad oppositam transferri, & ita apertæ contradictioni locum, impossibili aliàs, aperiri. Ex quo habetur,
(ex obscuritate scilicet,
) cum qua apparet obiectum; vt etiam
si opinio sit probabilior non necessitetur intellectus ad assensum pro illa
: vnde si ex imperio voluntatis illum præstet, cessare ab eo potest, cessante imperio; vnde hoc communiter scriptores tradunt, de probabili assensu disserentes.