*Dico secundò. Quod
Assertione 3. est
dictum, potest etiam Episcopis applicari, in quibus aliqualiter maior videtur esse ratio, quàm in
aliis. Id constat
: nam & grauiter turbare Respublicas possunt, & Superiorem non habent, à
quo possint coërceri. Ideò non solùm Episcopos,
sed & Archiepiscopos scimus in Hispaniam accitos, neque id Pontifices molestè tolerasse, sed
Regibus nostris postulantibus, & ad Episcopatus
illius Prouinciæ præsentatis, eorum translatione
publicępublicæ tranquillitati consultum. Consilium Car
thaginiense quartum
cap. 67. sic decernit:
seditionarios statuimus numquàm ordinandos Clericos, sicut
nec vsurarios, vel iniuriarum suarum vltores. Sic Concilium, & id ad Episcopos præcipuè pertinere
constat ex totâ
distinct. 46. in quâ Gratianus requisitum illud exponit, quod apud Apostolum
extat 1.
Tim. 3.
v. 3.
Non litigiosum. & ita pro eo
statutum Concilii prædictum adducit in
cap. Seditionarios. Cur autem seditionariis vsurarios adiunxerit, exponit Glossa sic dicens
: Quia tales pro
pter auaritiam pro minimo litigant. Vbi & addit non
solùm non ordinandos, sed
& ordinatos deiiciendos.
Vltores autem iniuriarum suarum satis litigari
probantur. Quæ quidem in Indiis satis perniciosa
comperiuntur, sicut & frequentiores pro iisdem
occasiones: auaritia enim pretiosis stimulata fomentis animos elatiores generat, & periculum est,
ne qui præsunt, dum à supremis illis Europæ in
spiritualibus & temporalibus remoti Principibus
degunt, se vti huius noui mundi dominos arbitrentur. Sic ergo & periculosè omnia miscere moderamine turbulento. Non eruntequidem plures,
nam & modestissimos frequenter experimur: sed
siqui contrariâ gradiantur viâ, magnâ debet huic
damno prouidentiâ subueniri. Non poterit Regium Consilium erga eos, quod sola potest auctoritas suprema Pontificis,
Ordinatos deijciendo, vt
ait Glossa: poterit tamen deiectionem auocatione disponere, iuxta probabilem Doctorum
sensum operando.