CAPVT III.

CAPVT III.

An vsus quorumdam Indicorum Episcoporum probari debeat, qui Visitatores secum ducunt, dum ipsi per diœcesim discurrunt.
23
*ADoctis, & piis sic factum vidi; nescio
autem an semper pietas hæc, iuxta Apostolum, sit ad omnia vtilis, quæ vtilitati præcipuè temporali Visitatorum videtur militare. Vnde aliquos ex iis satis nummatos ex hoc euasisse ministerio certa experimenta de
1. Tim. 4. v. 8.
monstrarunt. Non video autem vnde hæc possint emolumenta procedere. Procuratio enim geminari nequit (si tamen & illa esse lucrosa potest) vt & sua Episcopo, & Visitatori sua etiam tribuatur: cùm vnam tantùm esse reddendam, expressum habeatur in Cap. Felicis, de Censibus, &c. In Sexto. Quòd si Episcopus Confir
mationis tantum Sacramentum administraturus diœcesim obeat, suis id sumptibus debere facere Concilium Tridentinum videtur statuisse Seßione 24. Cap. 3. de Reformat. dum Procurationem tantummodò ex titulo Visitationis concedit: & ita declaratum à sacrâ Congregatione Cardinalium videri potest apud Barbosam ibi, & Allegat. 73. num. 53. de Potestate Episcopi. Vbi alios adducit: quod & notauit ante illos P. Sà. Verb. Episcopus, num. 14. Neque videtur fieri satis, si dicatur Episcopo & Visitatori eadem victualia ministrari, neque inde sumptus eorum, qui visitantur, augeri, quandoquidem Visitatori seorsim visitanti deberentur: cùm certum sit splendidiorem procurationem Episcopis exhiberi. Præterquam quòd ex victualium exhibitione nullus ditescere potest; cùm tamen, vt diximus, Visitatores prædicti non modica ex visitatione pecuniarium emolumenta consequantur. Videtur ergo res ista grauandis conscientiis opportuna.
24
*Dico primò. Vsus prædictus iustificari
potest, si Visitatores timoratæ conscientiæ sint, & vt tales cogniti, & qui ad expediendam breuiùs Visitationem, & minùs grauandum visitatos, sedulam operam conferre possint. Et splendidior quidem Procuratio tunc Episcopis attribui potest, & ab eisdem tutâ conscientiâ admitti: quia & visitare dicuntur, cùm ad ipsos grauiora negotia referantur, & Visitatoribus assistant, vt suo illi muneri meliùs satisfaciant. Circa quod, cùm ex zelo boni communis agitur, & Episcopi non suam, nec suorum, sed Dei caussam spectare penitus comprobantur, non est scrupulus iniiciendus, cùm aliquid hac in parte eorum sit reinquendum arbitrio, nec temporis ita limitanda | momenta, quæ & Pater pro bono communi Ecclesiæ in eorum posuit potestate. In quo & ipsis cùm docti sint, & doctorum regantur consilio, facilè poterunt scrupulis aditum occludere, vel, si subintrauerint, propulsare. Si autem, quod
Vtilis admonitio.
absit, caro & sanguis, quibus regni Dei possessio edictis cœlestibus denegatur, in visitatione se immisceant, iterum iterumque monebo, vt videant ij, qui pro munere oculi esse in Ecclesiâ debent, quomodo ea lucra Visitatoribus obueniant, quæ Episcopis visitantibus neutiquam, seruatis iustitiæ legibus, obuenirent. Leuamen enim laboris in illis non debet in eorum grauamen, qui visitantur, redundare.
25
*Dico secundò. Emolumenta prædicta
possunt ex eo prouenire quòd visitatoribus finitâ visitatione dona aliqua tribuantur. Circa quod id recolendum, quod dictum num. 15. & pretiosiora illa esse possunt eò quòd Visitatores Episcoporum nepotes sint; ille enim respectus non parum confert, vt eo pacto Episcoporum gratia foueatur. Vbi dubitari potest an Episcopi ex eo
Peculiaris difficultas.
capite absurdè procedant, scientes eos, qui visitandi sunt, donationibus huiusmodi grauandos, quas quidem non facerent, si alij essent Visitatores, aut Episcopi ipsi per se visitarent. In quo quidem suus apparet vexationis modus, quia non dantes, vt miseri & illiberales, habentur nihili, & de illis minùs decora opinio propagatur: quod incommodum vt vitent, opportunum remedium donationum assumunt. Nihilominùs cùm vexatio dicta nihil contra iustitiam importet, non est dicendum ex eâ parte illam violari; nisi & Episcopi ægrè se ferre significent donationes tales suis Visitatoribus, consanguineis præsertim, non fieri. Et qui ab illis abstinent, miseriæ & parcitatis possunt à se notam depellere, honesto titulo non donandi ex scrupulo prohibitionis ostenso. Ex quo fit eos, qui donant, non penitus inuitos donare, sed quia haberi volunt liberales, vnde liberalitatis titulus ex necessitate prædicta non tollitur, sicut neque omnis ratio debiti contra illam est, vt docet D. Thomas 2. 2.
quæst. 117. artic. 5. vbi in responsione ad primum ait, quòd licet liberalitas non respiciat debitum legale, attendit tamen debitum quoddam morale ex quadam ipsius decentia, non ex eo quòd sit quis alteri obligatus, vnde & ad iustitiam aliquomodo pertinet.
26
*Dico tertiò. Licèt contra iustitiam non
agant Episcopi, ob rationes dictas, possunt tamen contra charitatem delinquere, dum occasiones non tollunt grauandi visitatos, etiamsi grauamen ab eorum præcipuè voluntate originem trahat. Cùm enim possint Episcopi illud vitare, & vt Patres etiam commodis subditorum attendere, ac damna in omni genere, quantùm est in ipsis, amoliri: contra huiusmodi debitum prædicta occasionum intrasione committunt; sicut generaliter illi, qui occasiones præbent vt alij liberalibus donationibus patrimonium extenuent, quando illæ non ita piæ sunt, vt earum respectus omni alteri humano respectui debeat anteferri. Non videtur autem graue peccatum, quia neque immodicæ donationes ex se graue peccatum
sunt, vt communiter tradunt Doctores, & videri potest apud P. Molinam Disput. 271. §. Quidam exemplum. Et P. Lessium Lib. 2. Cap. 47. num. 61. Quamuis in casu nostro non ex eo solùm capite philosophandum sit quòd in donationibus peccatum admisceatur, potest enim non admisceri, iuxta dicta; sed ex eo quòd damnum visitatis generaliter inferatur; quemadmodum iuxta probabilem sententiam, de quâ Titulo 1. numer. 157. monopolia exercentes non peccant contra iustitiam, sed contra charitatem: & quidem grauiter ob commune detrimentum Reipublicæ; quod tamen ex iustitiâ non tenentur vitare. Et similiter qui sine vi & fraude Nouitium
à Religione extrahit, vt docet Cardinalis Toletus Lib. 5. Cap. 19. num. 4. Vbi tamen peccatum graue sponte exeuntis non interuenit. Sic ergo graui scrupulo non caret modus procedendi Episcoporum, de quo agimus; cùm constet visitatos grauari donationibus, etiamsi absolutè sint spontaneæ, dum illis occasiones, quæ vitari facilè ab Episcopis poterant, obtruduntur. Vnde illud Dauidis ad Absolonem conuiuium valde spontaneum: vt bonus arbitrabatur parens, offerentem: Noli fili mi, noli rogare, vt veniamus omnes, & grauemus te. 2. Reg. 13. v. 26. Nisi
2. Reg. 13. v. 25.
fortè dicatur ex eo respectu condemnationes esse leuiores: quod & ipsum scrupulo non vacat:
vt scilicet Parochorum culpis leues imponantur pœnæ, cùm mereantur grauiores: sic enim per leuia remedia morbi ampliùs ingrauescunt. Et à ratione prorsus alienum est, vt Ecclesiastica censura in nepotum ac familiarium emolumenta conuertatur. De quo hæc satis.
Loading...