CIRCA TITULUM VIII. De Capitulis Civitatum &c. §. Unicus. Pro urbanis Senatoribus, & Officialibus alijs breves discursus.

1046
*CIrca electionem, de qua Cap. 1.
& subornationes ex quibus restitutionis obligatio non oriatur, addendum probabile esse ratione illarum non reddi invalidam electionem: siquidem verba illa legis: No aya, ni pueda aver, el tal officio, quæ sunt unicum pro electione invalida fundamentum, non videntur ita urgere in ordine ad dictum effectum. Nam modus ille loquendi, Non poßit, stare cum valore electionis potest, juxta dicta Tit. 3. n. 24. & 25. & ita videntur supponere Doctores adducti hoc Capite negantes obligationem restitutionis, & nihil circa invalidæ electionis certitudinem statuentes: & meritò. Si enim eo ipso quòd aliquid suffragatoraccipiat, officij comparatio nulla sit, & illud teneatur restituere qui eo pacto compararit, nihil equidem comparat, unde neque qui voto suo cooperatur electioni, quidquam accipere potest, quia quod datur, pro aliquo datur pretio æstimabili, & non pro nihilo, in quo nullus apparet titulus acceptioni. Est ergo probabile juxta gravissimorum Scriptorum sensum validam esse electionem, licet possit sic electus per sententiam officio sic comparato privari. Cui tamen videtur posse sententiam satis receptam opponi asserentium pro senten
tia injusta posse aliquid accipi sine obligatione restitutionis; cùm tamen sententia injusta minimè sententia sit, neque jus ei conferat, pro quo est à judice pronuntiata, & ita quod datum est, revera est datum pro nihilo. Ad quod quidem dicendum instantiam esse non levem, sed quæ probabilitati non obstet. Et prætereà est diversa ratio, quia ex injusta sententia commodum aliquod reportat ille, in cujus favorem lata est, non secus ac si justa esset, quandoquidem eo est animo, ut re, circa quam lis est peracta, fruatur, ac si propria esset: qui verò munus pro electione accipit, sciens electionem futuram nullam, minimè acciperet, quia de re secundùm se iniqua non agitur. juxta ordinarium procedendi modum, ubi supponitur eum, qui officium ambit, illud ita velle, ut nullam subeat ipsum restituendi obligationem. Ex quo fit, si aliquid alio respectu accipitur, pro nihilo accipi, quia officium non admittendum nihil est. Quæ explicatio si non placeat, ab ea equidem probabilitas dictæ sententiæ non pendet, cùm alias habeat pro se solidas rationes. Et quod ad allatum attinet, negando pro sententia in justa quidquam recipi posse, fit satis instantiæ, & negari quidem cum multis potest tunc non esse obligationem restitutionis, ut videri potest apud P. Vasquez in Opusculo de Restitutione Cap. 7. in 4. & 5. sen
P. Vasquez.
tentia ubi Auctores refert & n. 28. & 29. ubi propriam profert illis conformem juxta juris positivi obligationem, quòd cùm pro sententia justa quidquam recipi prohibeat, & incapacem receptionis reddat: potiori ratione prohibet dari aliquid pro sententia injusta, & ad illud restituendum obligabit faciendo judices incapaces. Quæ sunt illius verba: neque modò circa illud oportet disputationem texere longiorem, cùm hæc dicta sint occasione præmissæ probationis, ubi pro superiùs statuta positione contendimus, ut ejus possit probabilitas sustineri.
1047
*Cùm de electione Alcaldorum agi
tur, non teneri ad digniorum electionem urbanos Senatores, dictum Cap. 2. & n. 12. additum futurum grave peccatum veniale, si quis manifestè deprehendat majorem alicujus dignitatem, & propter humanum aliquem respectum minùs dignum eligat. Quod quidem erit qui fortè improbet, eo quòd non leve damnum Reipublicæ inferatur; & cùm absolutè obligatio sit, eaq́ue in materia grave, plusquam venialis apparet obligatio, vel certè nulla asserenda est. Sic enim & contra Dianam argumentati sumus Tit. 1. nu. 147. asserentem tan
Diana.
tùm esse culpam venialem in vendente res indifferentes illis abusuro, eo quòd emptor, si ipsi ab illo negetur, ab alio sit proculdubio empturus: quod parum Theologicè dictum asseruimus, & ex eo probavimus. Nam aut mortale propter cooperationem ad mortale esse debet, aut nullũnullum, eo quod revera cooperatio non sit, quandoquidem etiam tali actione non stante, non desineret peccatum perpetrari. Sed verò id non est præfatæ assertioni contrarium. In citato siquidem contra Dianam, & nonnullos alios ab ipso citatos loco de cooperatione ad peccatum mortale agitur, quæ si revera est, ut esse videtur, quandoquidem peccatum in ea recognoscitur, plusquàm veniale est, quia non ex indeliberatione, ut constat, neque ex parvitate materiæ: quia hic & nunc tale peccatum non fieret sine hujusmodi cooperatione. In casu autem nostro de peccato mortali non agitur, sed juxta eam suppositionem proceditur illud in electione non agnoscentem: quid|quid autem addi eo in genere potest, intra lineam venialis peccati continetur. Itaque ex Reipublicæ damno argui nequit, quod intra dictam lineam supponitur etiam grave non esse futurum. Erit autem grave intra lineam venialis ex acceptione personæ, cùm in ea, quæ omittitur, dotes plus multò æstimabiles elucescant. Ubi & tales illæ esse poterunt experientia commendatæ in magnum Reipublicæ beneficium, ut non immeritò affirmari possit, in ejus omissione mortale peccatum extiturum. Dixi Experientia commendatæ, quia si ita non accidat, non est plena in talium electione securitas, ut etiam experientia comprobavit; cujus etiam magisterio notum viros plures mediocrium talentorum optimos evasisse Reipucæ Magistratus.
1048
*Circa Capitis 3. materiam, cujus amplitudo diversarum est capax quæstionum, non est cur ampliùs immoremur; si enim quæ ibi dicta sunt, observari felici Reipublicæ electione contingat, non est cur desiderari alia debeant, nisi fortè quæ ad judicialem stylum spectant, legibus, consuetudine, & fori apicibus regulandum, unde ad Juris civilis professores forenses remittenda, cum pro conscientijs una sit nobis solicitudo præcipua, unde & Theologos potiùs, quàm Jurisperitos agere studeamus, id Jure ex vtroque delibantes, quod instituto possit nostro deservire. Prætermissis
ergo alijs, circa circumstantiam peccati addendum ex P. Bonæ-Spei Tomo 4. Disput. 5. nu. 37. & 38. ubi ait circumstantiam personæ nullam addere peculiarem malitiam, quæ in Confessione aperiri debeat (& tenet ille aperiendas circumstantias notabiliter aggravantes) nisi ex peccato oriatur scandalum, deturq́ue alijs liberior peccandi occasio. Exemplum in Episcopo, Generali, & Prælato fornicante constituit, intelligens ratione officij, nam ratione voti castitatis alia est ratio, circa quam esse dubitatio nequit, de quo Auctor n. 12. Quando ergo in Judice scandalum est, certum item aggravantem in eo esse circũstantiamcircumstantiam. Sed ex eo quòd Judex sit, speciale aliquid habeat, quandoquidẽquidem etsi judex non esset, scandali circũstantiacircumstantia in ejus reperiretur peccato, hoc videtur denegari, & ita dum peccatur occultè circumstantia est nulla. Sed quidem pręterpræter communem illam rationem aliam esse ratione officij, ex SS. PatrũPatrum doctrina compertum habetur, ut vidimus n. 15. ex eorum enim peccatis etiam occultis fit, ineptos reddi ad similium correctionem, circa quam si quid attentent, valde superficiali manu negotium pertractabunt. Si & addamus peccata hujusmodi occulta esse vix posse, ut in exemplis adductis videtur manifestum. Quomodo enim Episcopi occulta esse poterit turpitudo? & sic de alijs.
1049
*Pro obligatione assistendi in Sena
Circa assistentiam in Senatu.
tu, etiamsi contra id, quod Senatorum quibusdam placet concludendum sit, de quo Cap. 4. argui ulteriùs potest ex Regijs Auditoribus, quibus abesse non licet, quomodocumque sint caussæ concludendæ. Pro quo & faciunt quæ adducit P. Fragosus Tomo 1. Lib. 7. Disp. 19. n. 3.
P. Fragosus
scilicet quòd Decuriones regulariter non egent abundantia populi ad res urbanas gerendas. In quibus tamen id erit amplectendum, non quòd major pars Concilij, seu Decurionum senserit, sed quod sanior pars deciderit. CōstatConstat ex Cap. 1. & 2. de his quæ fiunt à majori parte Capituli & 3. dist. 65. Cap. Plebs dist. 64. ubi quamvis regulariter sanior pars censeatur valida, quæ fit à majori parte: nihilominùs etsi hæc censeatur sanior ac præsumatur secundùm Glossam in Cap. de his, quæ fiunt &c. & Cap. Dudum de electione, id intelligitur nisi contrarium appareat, quòd major pars irrationabiliter moveatur, & minor pars rationabiliter, ut declarat Hostiensis in Summa, de his quæ fiunt à majori parte Capituli §. finali. Non enim sunt numeranda suffragia, quando constat, de meliori sensu, Gregorius Lopez in Glossa 1. tit. 14. l. 10. part. 1
per textum ibi expressum. Lucas de Peña in l, si quis extra ordinem. de excusat. artific. lib. 10. dicens standum esse majori parte Concilij, nifi à minori parte aliquid rationabiliter opponatur, quod deducit ex dicto Cap. 1. de his, cujus hæc sunt verba: Nisi à paucioribus & inferioribus
aliquid rationabiliter objectum fuerit & ostensum. Juvat Aviles prætor. Cap. 3. Vers. Iuridicion. n. 28. fol. 105. quatenus ait rebus, quæ tendunt ad utilitatem, vel saltem non tendunt ad malum, videri quod sit à tota universitate factum, quando major pars concordat, secus verò quando actio tendit ad damnum, necesse est ut omnes concordent, & contradictionem unius censeri potentem ne censeatur gestum. Pro quo & textus alij apud Scriptorem citatum. Ex quibus videtur apertè deduci Decuriones ad Concilium vocatos debere concurrere, neque obstare prætextum dictum de certa in contrarium conclusione, quandoquidem rationabiliter decernentis suffragium, etiamsi non audiendus videatur, tanti possit esse momenti. Ubi & dubitari possit, an si sciat à majori parte concludendum juxta illius sensum, teneatur accedere, videtur enim tunc adducta ratio cessare. Sed dicendum debere: tum ex eo quòd major est futura decretis auctoritas, nec apparet quo possit titulo rationabili se excusare. Tum etiam ex dictis, nam in Concilio esse aliqui poterunt, qui rationabiliter adversentur, quibus auditis sit sententiam mutaturus. Hac enim ingenua dispositione animi ad Concilium accedendum, sicut ad quemlibet habendum Christiano ritu consessum, qui pro deliberatione prudentissimè institutus. Et in hoc præsertim, de quo agimus, ubi Decuriones totam repræsentant civitatem, in quorum illa solicitudine requiescit. Videndus citatus Pater Disp. citata ab ejus exordio, ubi pro Decurionibus plurima, sicut & pro Ædilibus aut Alcaldijs Disput. 21. Circa id autem quod circa pretium rerum ad ordinarium usum pertinentia Cap. 5. sunt dicta: multa congerit etiam citata Disput. 19. §. 2. pro quibus & infra circa Tit. 9. unde ad alia transeundum,.
1050
*Agit etiam ille de Receptoribus, seu
Circa Depositarios.
Depositarijs, (de quibus & Nos Cap. 6.) Disput. 22. nu. 15. & seqq. Et juxta communem doctrinam procedit de obligatione ex culpa lata, levi. ac levissima, ubi de foro interno nihil, | unde videtur in eo etiam ipsius resolutiones procedere: licet ad speciales depositarios descendens de obligatione in foro conscientiæ determinet: sic enim Vers. Hinc fit, nautas & stabularios, aut caupones, qui aliquid recipiunt, in utroque foro teneri tamquam valde probabile proponit, aliquos pro eo adducens, juxta quos tamen secus sentiendum, si hospites tam in navi, quàm in diversorio, nautis & stabularijs videntibus res suas deponant, neque illis specialiter in custodiam tradant, ubi sic addit: Mihi tamen placet teneri dumtaxat in foro conscientiæ
P. Fragosus.
de culpa levi, in hoc eventu nautas seu caupones, quamvis in exteriore foro teneantur de levißima. Sic ille: pro quo ratio esse potest, quia prædicti eo ipso, quod ratione officij habeant hospites simul cum eorum rebus recipere, eas tenentur custodire. Sed quidem ex hac ratione fit etiam in conscientia teneri, quia res præfatæ eo ipso quod recipiantur, obligationem important, non secus acsi specialiter fuissent commendatæ: unde idem debet esse effectus. Quod ex eo manifestiùs ostenditur ab ipso addito, scilicet in foro externo de levissima teneri. Esset siquidem injustissimum talem per leges obligationem imponi: pro culpa tali ijs, quibus neque in speciali, neque ratione officij commendatæ res fuissent. Magis ergo est rationi conforme, si nulla tunc in conscientiæ foro obligatio compensationis cujuslibet admittatur. Subdit etiam ex Alciato quòd si Depositarius pro custodia modicum salarium accipiat, si res pereat, vel deterior fiat, apud eum, non teneri de levi, quia adhuc censetur deposita in gratiam deponentis. Id quod pro Depositarijs Indicis non militat, qui satis competens salarium accipiant: unde juxta ipsum de levi, & consequenter in foro conscientiæ tenentur, cùm etiam commoda alia habeant, de quibus dictum.
1051
*Concludit Vers. Vltimo circa res de
Ex assertis redarguitur.
positas pereuntes, cùm tamen res propriæ Depositarij evaserint incolumes, quidquid de foro judiciali sit, standum conscientiæ foro. Et quidem tunc contra Depositarium stringendum judicium, quia dolus præsumitur, ibidem habetur: ex quo & fit idem semper attendendum, cùm eadem generaliter ratio esse videatur. Et in alijs ad negotiationem, aut usum rerum depositarum conformiter ad tradita à Nobis nu. 18. per incuriam omisso, & seqq. Est autem notandum, quod habet nu. 21. Cùm enim statuisset acquisitum negotiationem non esse subjectum restitutioni, sic subdit: Nec refert
quòd Baldus neget in l. 1. quæst. 10. C. pro socio, & Alexander in l. si non sortem in princip. de condict. indebiti, quia debent intelligi in foro externo, non verò in foro conscientiæ, ubi standum est veritati, non verò errori, quia qui errat, non consentit, nec censetur errans rem suam amittere. l. Si procurator ff. de acquirend. rer. domin. &c. Quæ quidem doctrina in ordine ad praxim videtur inutilis. A quo enim sic errans petiturus est? A depositante? Irridebit ille, cùm pro se habeat Doctores possessioni faventes. A judice? Ast in foro externo rata est habenda traditio, ut asseritur. Id tantùm dici posset, licet petitio futura videatur inutilis, posse ratione aliorum locum esse compensationi. In quo quidem licet affirment communiter Scriptores debitum debere esse certum, probabile tamen est opinionem probabilem sufficere, de quo alibi. Et ut id aliàs sustinendum non sit, in casu tamen præsenti id est valde verosimile, quia sententia prædicta, quidquid Baldus & Alexander dicant, receptissima est, & à Theologis, quibus adhærendum potiùs vix ullo reclamante his est temporibus approbata, ob solidissimas, quæ pro illa militant rationes, quod & de Prætoribus, ac Regijs Officialibus, suis locis comprobatum. Pro quibus non plura.
Loading...