*Obscuros & tenebrosos reddit homines cupiditas: vnde & Iudas eiusdem
impulsu ad sacrilegum contractum explendum egrediens, & sic Magistrum, Lumen
de Lumine, traditurus, talis ab Euangelista proponitur, dum ait:
Cùm ergo accepisset ille buccellam, exiuit continuò:
erat autem nox. Ioan. 13.
v. 30. Vbi quidem
non sine mysterio additum noctem tunc fuisse, cùm Iudas auaritiæ stimulis actus
exiuit. Patres & Interpretes multi considerant, ex quictus D. Ambrosius
Lib. 2.
de
Cain & Abel Cap. 4. sic scribit:
Non solùm exiuit, sed continuò, & nocte exijt. Nec
mirum si noctis tenebras habebat, qui Christum deserebat. D. Cyrillus Alexandrinus
Lib. 9.
in Ioan. Cap 19. sic etiam ait:
Hac de caußâ sestinat, & impellit etiam Iudam,
cum post panem omnino separauerit, tum moram tum benedictionis virtutem timens, ne
scintillam in animo eius accenderit, ac inde illuminauerit. Sic ille. Vbi & audiendus
D. Augustinus
Tractat 62.
in Ioannem, ita scribens:
Erat autem nox. & ipse, qui
exiuit, erat nox. Cùm ergo exisset nox, ait IESVS:
nunc clarificatus est Filius hominis v. 14.
Dies ergo diei eructauit verbum, id est, Christus discipulis fidelibus, vt
audirent eum, & amarent sequendo:
& nox nocti annuntiauit scientiam;
adest Iudas
Iudæis infidelibus, vt venirent ad eum, & apprehenderent persequendo. Hæc diei illius
clarissimum lumen, cuius & illud paullò ante præmissum:
Cogitauit pecuniæ lucrum
& inuenit animæ detrimentum. Inde ergo nox, & inde etiam nebulones, qui ad
visitationes egressi, nihil nisi lucrum pecuniæ cogitant, ex quo suarum, & multarum etiam aliarum animarum inueniunt detrimentum. Et quorsum hæc, cùm visitationes lumen ad illuminationem gentium afferre debeant, de quo Zacharias
Baptistæ parens suo in Eucharistico Cantico sic locutus
: Visitauit nos Oriens ex alto.
|
Illuminare his, qui in tenebris, & in vmbra mortis sedent:
ad dirigendos pedes nostros
in viam pacis. Lucæ 1.
v. 78.
& 79. Ecce visitationum Ecclesiasticarum normam,
Pro quo Illustrissimus Barbosa
de Potestate Episcopi, Titulo 2.
Glossa 10.
num. 22.
qui audiatur dignissimus, sic locutus:
Verus quidem Episcopus, dum exit ad discur
rendum per omnes Parochias est quasi sol egrediens ad illustrandas terras, vt videlicet
tres actus illos hierarchicos exerceat, qui sunt purgare, illuminare, & perficere. Nam
quemadmodum matutinus lucis splendor nocturnas tenebras fugat, ita sancti Pontificis
Visitatores futuros soles.
præsentia, veluti spiritualis quidam sol, tenebras flagitiorum, & perditorum hominum
virtutis suæ fulgore depellit. Hæc ille & alia, verus & ipse jam Episcopus, qui nouit
facere & docere. Quando ergo Episcopi, quia visitare per se ipsos nequeunt, alios
sunt missuri, soles profectò oportet inquirant, vnde & à caligine auaritiæ peregrinos. Quòd si non soles inueniant, curent certe per alios, qui videlicet
illustrati ab ipsis, soles alij videantur: quales Concilium Limense tertium
describit
Actio. 4.
Cap. 1. De quibus vt dicamus aliquid, quod ad Indicos specialim attinet, sit iam