SECTIO VIII.

SECTIO VIII.

Circa quædam Asserta moderni Scriptoris. Vbi & depulsæ calumniæ in Mexicanos Patres Societatis IESV, & vtiles aliquæ pro Indiarum fauore doctrinæ.

147
*P. Thomas Hurtadus lib. 5. de
Congrua, Digressione 2. hunc illi titulum præfigit: Digressio 2. de Congrua Rectorum, tam regularium, quàm sæcularium Doctrinarum noui Orbis. Vbi tamen de Congrua verbum nullum; neque de illa acturo congruum erat digressionis nomen: non enim digreditur, qui de particulari subiecto agit sub generali titulo comprehenso: & protestatus cùm fuerit se nullius iniuriam intendere, eamque futuram non solùm præter, sed contra intentionem suam, an promissis steterit, sincero lectori videndum, pro quo & examen ille iam seuerius expertus, vtinam ab eo ita euasisse contigerit, vt æterna in pace conquiescat.
148
*Pergit ille, & congrua pro ministris Euan
Notata in illo.
gelicis Hortamenta congeminat, in quibus cùm nihil sit, quod quæstionem patiatur vllam, non video cur Resolutioni primæ eum præponat titulum: Resolutio primi dubij. Id autem quod habet num. 460. & 461. circa lites non suscitandas aduersus Prælatos, nisi quando luce clarior fuerit iniustitia, quo vergat, non est erga res Indicas vel mediocriter instructis obscurum. Sed non equidem præteritis euentibus adaptatum: qui enim lites, de quibus inferiùs, intentarunt, non erant Rectores Doctrinarum, circa quos eius instructio, & multiplex doctrina procedit. Et ego qui
dem circa euitandas lites cum Prælatis pariter sentio, de quo in Thesauro Tomo 2. Tit. 17. n. 53. Quòd autem ad illas intentandas iniustitia esse debeat luce clarior, non omnes admittent, cùm verosimiliter talis sufficere videatur: & præsertim stantibus priuilegijs, in quibus tales satis esse iniurias statuitur, vt iudicialem indaginem requirant, de quo dictum etiam Tomo 1. Tit. 4. n. 60. & seqq. & pro quo videri potest Ioannes de la Cruz Lib. 2. de statu Religionis Cap. 10. Dub. 5. §. Ad hoc dico. Aliudergo est ius ad conseruatorem eligendum, aliud conuenientia, qua attenta solet iuris rigori non annui, sed ad media recurri alia, vel ad patientiam, & Dei iustissimum Tribunal prouocari.

Circa linguæ Indicæ peritiam in Parochis, & Confessione per interpretem.

149
*DE hoc Resolut. 2. in qua hæc asserta
præponit. Primum, si quis imperitus linguæ, animo illam addiscendi intra annum, & cum effectu eam addiscere incipiens, suæ electioni consentiat, non peccare mortaliter. Secundum, si aliquis sit vir doctus, & bonis moribus, ac Ecclesiasticæ disciplinæ, atque animarum zelo ardens, & habeat Sacerdotem coadiutorem peritum, qui confessiones excipiat, & concionem habeat ad populum, ac instructiones Rectoris exequatur, posse illi Rectoriam conferri. Tertium Quidquid sit de Papa si Episcopus prouideat Beneficium curatum prorsus illitterato & imperito linguæ Indicæ, prouisionem esse ipso facto nullam, nec facere fructus suos. Pro quo cum Patres Azorium & Palaum adducat, ex hoc priorem secuto addit ei, qui creditur paruo tempore futurus peritus linguæ Indicæ, ac litteras acquisiturus sufficientes, Beneficium ab Episcopo posse conferri; quia pro tempore aliquo potest in obligatione aliqua Beneficio annexa dispensare, & ita poterit illo tempore coadiutorem peritum linguæ Indicæ constituere; sed rarò hoc faciendum, quia turpius eijcitur, quàm non admittitur hospes. Verum Auctores dicti de peritia linguæ non lo
quuntur, sed de penitus illitterato. Et Pater quidem Azor Parte 2. Lib. 6. Cap. 6. Quæs. 5. de Beneficio simplici, & promotione ad minores Ordines tantùm loquitur: & quod ad Beneficium attinet, ex doctrina Innocentij, Archidiaconi, Hostiensis, Ioannis Andreæ, & Panormitani deducit, qui id de minoribus Ordinibus asseruerunt. & P. Palaus Tomo 2. Disput. 4. de Beneficijs Puncto
P. Palaus.
6. num. 12. absolutè id asserens de Beneficio, non benè pro eo P. Azorium adducit, qui cum ea, quam vidimus, est limitatione locutus. Iam de Auctoris Assertis.
150
*Circa Primum, dictum à nobis Tomo 1.
Tit. 13. Cap. 6. num. 4. & Tit. 16. Cap. 1. num. 2. vbi solum casum necessitatis admisimus: & est ille iuxta modum prouisionis à Regibus nostris cum beneplacito Sedis Apostolicæ stabilitum minimè tolerandus, quia prouisio per concursum facienda, & pro sufficientia Indici idiomatis examen adhibendum, & illius est approbatio penitus necessaria, vnde sine illa electus electionem ad
mittens mortaliter peccabit, & etiamsi approbetur (vt non rarò accidit) examinatorum infidelitate defectum obumbrante. Quod cùm euenit, damnum est maius: tunc enim non est qui curet, vt lingua intra annum addiscatur, cùm absoluta fuerit approbatio, & ita id sequitur quod citato num. 4. ex Tit. 13. magisterio experientiæ comprobatum.
151
*Secundum penitus refellendum, de quo
Per Socium nequit suppleri.
etiam à nobis dictum Tit. 17. num. 36. pro quo & Regiæ cautiones extant, & nupera quædam, qua statuitur, vt futurus in Doctrinis Prælatus, Prior scilicet, Guardianus &c. aliquarum illarum, in quibus subditi sunt, sit etiam Parochus, & ita omnia requisita habeat, quæ pro Indorum sunt Parochis necessaria. Vbi difficilis visa quæstio incidit: cùm enim Prouincialis tres debeat assignare, & vnus illorum Prior futurus, Guardianus &c. is, quem ille nominauerit, videtur à Patrono præsentandus; quod aliàs non videtur admittendum, quia Patroni non debent ligari manus, quo minùs is, qui magis sibi idoneus videbitur, possit ab eo præsentari, & talis esse poterit ex tribus alius ad Prælaturam non designatus. Quæ ratio est euidens; & ita dicendum designationem sic faciendam, vt Prouincialis quidem ex tribus vnum possit primo loco constituere futurum Prælatum, addens tamen, quòd si electio alterius Pa|trono placeat, is sit futurus Prælatus, cui paratus sit titulum suo Officio competentem exhibere. Videant ergo illi quos proponant, ni velint aut repulsam habere molestam, aut in Officio eum, quem minùs aptum ad illud iudicant, cum conscientiæ remorsu tolerare.
152
*Tertium, sicut & duo præcedentia, ha
Neque paruo tempore.
bere locum nequit, stante prouisionis modo iam dicto, quod & prætereà suppositionem impossibilem continet, eum scilicet qui penitus illitteratus est, & Indici Idiomatis ignarus, breui tempore posse idoneum reddi. Et quidem Patres Azorius & Palaus de vtrôque illo defectu non locuti, cum Idiomatis necessarij non meminerint, & prior de simplici tantum Beneficio locutus. Pro vtrôque autem quantum sit temporis necessarium nemo est qui non videat, cum Grammatica Latina ipsos etiam pueros, facilis memoriæ, cum magistrorum cura ac timore pro addiscendo solicitos, vnique illi functioni addictos, annis aliquot in Scholis detineat: & peregrina ac barbara lingua hominem exigat penitus eidem adfixum, quod in adultioribus est difficile, vnde & moraliter impossibile defectum vtrumq;vtrumque breui posse tempore superare.
153
*Præmiserat initio Resolutionis Auctor
ex P. Acosta Lib. 6. de procur. Indor. salute Cap. 13. Indorum Confessiones non esse per interpretem excipiendas ad id ipsos obligando, quia nullus ad id cogi potest, iuxta communem Theologorum sensum: quod & specialiter fuerat à Concilio Limensi prohibitum Canone 49. vt ipse Pater adnotarat: qui tamen addit posse illos id sponte facere, quod minimè Concilium censuit prohibendum. Est tamen circa hoc non leuis difficultas: nam sententia est multorum ac grauium Theo
logorum asserentium eum, qui in mortis articulo non sibi probabiliter persuadet se esse contritum, teneri ad Confessionem per interpretem, si aliàs confiteri nequeat, pro quo P. Palaus Parte 4. Tract. 23. Puncto 8. num. 13. citatis Patribus Suario, Vasquio, & Layman, & Doctor D. Petrus Aingo de Ezpeleta in Selectis Disputationib. de ca
D. Ezpeleta
sibus tempore mortis occurrentibus Tract. 5. Resol. 16. alijs adductis. Indis autem valde difficilis est contritio, vnde videntur ad Confessionem per interpretem obligandi, ita vt obligatio talis medio interprete eisdem manifestetur. Id quod videtur
fieri practicabile posse, si eisdem manifestetur non teneri se omnia confiteri peccata, sed eorum aliquod, quia ratione huius impedimenti, communiter affirmant Theologi posse Confessionis integritatem omitti. Et de casu præsenti ita docet citatus Scriptor, (P. Palaus) ante quem P. Suarez
P. Suarez.
Tomo 4. in 3. p. Disput. 36. Sect. 6. num. 5. dicens posse talem confiteri peccata, quæ minorem pos
sint ei infamiam inferre. Sed certè neque in hoc casu certa videtur obligatio, & multò id verius, si interpres futurus sit Indus, de cuius secreto non est plena habenda fiducia; & generaliter qui confitetur vix persuaderi poterit illud sibi esse seruandum: cùm tamen interpres talis futurus sit, vt non minùs quàm ipsi Confessario fidere poßit pœnitens, vt ait Cardinalis Lugo Disput. 15. de Pœ
Car. Lugo.
nitentia num. 63. Nisi dicamus leue aliquod peccatum posse confiteri, cum dolore de omnibus
An satis sit venialia.
mortalibus; quod si detegatur, omnis infamiæ nota remouetur. In quo quidem noua subsultat difficultas, quia videtur necessariò debere peccatum aliquod mortale confiteri: debebat enim omnia, si copiam commodi Sacerdotis haberet, sicut & vnum si solum esset, & defectus integritatis ei permissus, circa necessariam materiam versatur, cùm circa aliam obligatio subsit nulla. Et P. Suarez, quem secuti alij, cùm peccata, quæ minorem infamiam inferant, posse alijs tacitis confiteri docet, minimè videtur de venialibus locutus, quæ infamiam in talibus pariunt nullam, cùm alia infamiam quidem inferant, sed minorem, & ita tenent alij apud Dianam Par. 3. Tract. 4. Resolut. 129. Sed nihilominùs venialis Confessionem sufficere tenent P. Coninck Disput. 17. de Sacram. num. 77. P. Arriaga Tomo 8. Disput. 51. num. 54. P. Martinon Disput. 49. num. 40. Tomo 5. D. Ezpeleta suprà num. 3. & id consequenter dici iuxta dictam sententiam ab integritate excusantem testatur Cardinalis Lugo suprà.
154
*Itaque non teneri eum, de quo agimus,
per interpretem confiteri sententia est probabilis. Et ita P. Sa verb. Confessio. num. 13. Se non condemnaturum ait eum, qui nolit confiteri. Quod intelligendum est, si bona fides adsit, & sufficiens notitia de sua circa hoc non damnabili potestate. Tenet etiam P. Arriaga suprà n. 53.
P. Arriaga.
vers. Ex his concludo. Nec propterea talis sine remedio animæ dimittendus: per interpretem enim disponendus, vt maiorem, quem possit, de peccatis dolorem habeat animo ea confitendi: & quia Sacerdos, qui ea excipere possit, non adest,
Vnde illis remedium.
eidem saltim confuso modo aperiat signis doloris, & confitendi voluntatis: hoc enim sufficere valde verosimile est, & tradit P. Martinon suprà,
P. Martin.
iuxta receptissimam Theologorum assertionem de muto, aut de eo, qui loquendi facultatem amisit. Licet autem citatus Ezpeleta cum nonnullis, quos citat num. 4. affirmet non sufficere modum dictum confitendi quando sine magna difficultate aut incommoditate speciale peccatum exprimi potest, id non tollit probabilitatem asserti propositi, quod & iuxta eorum doctrinam procedere, de quibus nuper, possumus satis verosimiliter affirmare: quia reuera respectu Indorum modus ille non leuem difficultatem & incommoditatem importat iuxta dicta. Et discriminationem illam faciendam eo in articulo non esse facilem sciunt qui eorum habent indolem exploratam: cùm aliàs de ijs loquamur, qui rudiores sunt; qui enim non tales, Hispanæ linguæ vsum aliqualem habent, quo stante cessat interpretis adhibendi necessitas.
155
*Quia verò Concilium Limense 2. sta
tuit, vt vidimus, posse Indos sponte per interpretem confiteri, non videtur in eo esse tanta difficultas, vt ad praxim nequeat facultas illa reduci. Et ea sic stante videntur illi ad sic confitendum teneri ex doctrina multorum apud Dianam, quando scilicet de contritione non habetur sufficiens certitudo, quod ita Cardinalis Lugo suprà n. 62.
Card. Lugo P. Arriaga.
& P. Arriaga num. 54. admittunt, vt censeant non admittendum quod P. Suarez de probabili
assensu circa contritionem asserit; sufficere inquam illum; quia cùm sit tantùm probabilis, si forte reipsa contritio non adsit, damnabitur qui ea est probabili persuasione contentus. Vt ergo | certior salutis via teneatur, ad quod obligat charitas erga seipsum, per interpretem est facienda confessio, quia illam vt licitam & validam ac securam omnes amplectuntur Theologi, & communiter asserunt eam in casu contritionis difficilis obligare.
Sed certè Doctores illi duo, qui vsum opi
nionis probahilis in casu præsenti reijciunt, eum manifestè admittunt, quandoquidem affirmant sufficere venialia aliqua confiteri, & se de alijs in communi accusare, vt iam vidimus: Atqui hoc tantùm est probabile, & oppositum omnino securum, licet forsitan sit minùs probabile, circa quod non est facile certam sententiam pronuntiare, cùm sic teneant Nugnus, & PP. Suarez, Fagundez, Henriquez & Layman apud Dianam suprà. Sunt etiam qui teneant Confessionem futuram integram nullius omissione mortalis, quod satis verosimiliter addit discursus Car
Card. Lugo
dinalis Lugo à num. 66. quo ostendit nullum detrimentum sequi ex tali confessione, ob manifestationem factam tertio: vel si reuera aliquod est, debere illud ob ingens bonum salutis æternæ deuorari. Vnde & ita videtur tenere, sicut & plures apud P. Suarium suprà num. 2. sicut & P. Turrianus de Pœnitentia q. 9. arti. 2. Disput.
P. Turrian.
32. Dub. 1. Quid ad hæc? Illud quidem, in hoc negotio propter rei difficultatem vix posse nisi probabiliter operari. Et de Indis loquendo id certius: esset enim valde periculosum eos ad Confessionem huiusmodi obligare, in qua omnia sint aperienda mortalia, si præsertim fœdæ conditionis sint; vnde si eisdem volentibus sit adhibendus interpres, admonendi illi iuxta dicta, vt leuiora aperire tantùm, sit eis licitum, & omnia in communi, cum specialibus doloris signis, & confitendi voluntate data opportunitate. Nec de hoc plura, si illud addiderimus tantùm, Dianam supra concl.
2. asserere quod in articulo mortis, si pœnitens habet probabilem existimationem de sua contritione, non tenetur confiteri per interpretem, quia tunc Confessio non videtur moraliter necessaria ad salutem, nec Deus etiam videtur obligare cum tanto onere, & quia talis confessionis modus de se est publicus. Quod ait esse contra P. Turrianum suprà, & P. Suarez Disp. 36. Sect. 6. Quod quidem quantùm attinet ad P. Turrianum ita quidem est, secus de P. Suario, qui oppositum clarissimè tradit nu. 5. in quo & P. Turrianus videtur lapsus, quia exceptionem præfatam non attendit, sed Doctorem eximium sua pro sententia citauit sine exceptione aliqua procedẽteprocedente. Et qui
dem cùm ille existimationem probabilem sufficere ait, de moraliter certa est accipiendus; cùm enim contritionis supernaturalis ad iustificationem sufficientis certitudo absoluta haberi non possit, ea, quam quis secundum ordinarias gratiæ vires habere potest, probabilis potest dici, licet habens illam moraliter certus sit, dum se facere quod sibi videtur sufficiens arbitratur. Vnde cessat obiectio Cardinalis Lugo & P. Arriagæ.

Circa Religiosorum Paræcialem in Indijs curam, & de illius conuenientia.

157
*REsol. 3. sex ista statuit: Primum, attentis
iuris Canonici dispositionibus sæculares Sacerdotes aptiores esse pro Doctrinis Indiarum. Secundum ad Missiones Religiosos magis esse idoneos. Tertium Religiosos esse aptissimos pro illis, & neutiquàm ab eisdem amouendos. Quartum, iuxta præsentem statum ita expedire, quia sic Rex noster Philippus Quartus iudicauit, iubens vt in eo nihil innouaretur, per schedulam 23. Martij 1644. Quintum amotionem non licere, secundùm æquitatem, propter meritum seruitij, quod Regulares habent. Sextum non decere propter honestatem ijs inauditis honores tales auferre: esset enim illos contemptui, iniurijs, & indignationibus aliorum subijcere, ex quo non parua in Republica inqui etudo oriretur, quæ, cùm longè distent à capite, non facilè quietantur. His additur vtilitas dicta ob melius Indorum bonum circa salutem animarum. Circa quæ hoc loco non immorandum, cùm de eo sit à nobis actum in Thesauro Tomo 2. Tit. 17. Cap. 1. per totum.
158
*Et quidem si iuxta ius Canonicum Re
Quantùm in eis ponderis.
ligiosi ad Paræcias habentur incongrui, & per dispensationem tantùm admissi ratione occurrentis tunc temporis necessitatis, & precariò vt dicitur; pro eorum conseruatione, vt res ad natiuum statum reducatur, conuenientia illius attendenda est; quæ si talis non appareat, quia videlicet Sacerdotes sæculares iam merito & numero suppetunt, vt Auctor agnoscit n. 787. ex quo infert Bullam Pij V. eisdem iam non suffragari, cum rationibus alijs benè visis Catholico & zelatori Patrono, nihil videtur obstare. Quod enim de seruitij remuneratione repetitur, responderi poterit non esse obstaculo, quia non cum eo onere à Rege ad Parochias adsciti, vt benè administrantes possent tamquàm seruitij mercedem debitam conseruationem in eisdem perpetuam postulare. Seruituros enim vt eorum statum decet supponebat ille, qui eos ad talem laborem aduocauit; & tamen, vt dicitur, precariò conducti; non est ergo illis perpetua debita conseruatio, sed congrua stipendia dum seruiunt, quod luculenter à Patrono pręstitumpræstitum, tamquàm denarius diurnus, vnde audire possunt: Amice, non facio tibi iniuriam: Tolle quod tuum est, & vade Matth. 20. vers. 13. & 14. Vnde licet à Rege nostro Philippo Quarto ita sit scriptum vt diximus, definitiua illa sententia non fuit, vt ex eadem schedula constat ibi: Dejandolo todo en alel estado, en que està, hasta
Regia schedula.
que visto en el dicho mi Consejo en Iusticia sobre la replica, que cerca de ello hacen las Religiones, se proviaprovea lo que se hallare por derecho.
Fuit ergo dispositio consentanea tempori, & ita posteà res hæc in deliberationem venit, & de ea agitur, in quo id mihi exoptandum & orandum, vt Deus suam lucem Regijs Consiliarijs, & alijs pro re tanta dignis Consultoribus conferat, qua id peruideri & disponi queat, quod Dei sit gloriæ commodius, Religionibus opportunum, & nouellæ plantationi pauperum indigenarum pro illius in fide, & Christianis moribus incremento, profuturum.

Circa Regularium examen, & licentiam Episcopi ad audiendas sæcularium Confessiones, vbi de litigiosa controuersia cum Episcopo Angelopolitano.

159
*DIctum de hoc Parte 1. Sect. 6. & Parte
3. Sect. 8. vbi & citata Thesauri loca, in quibus de approbatione ex professo actum. Circa quod citatus scriptor duplici Resolutione per otium diuagatur. Neque ijs contentus, quæ ibidem pro Angelopolitano Antistite, & contra Societatis Patres Mexicanæ Prouinciæ protulerat, post librum vltimum Parte 2. Appendicem proponit, quæ est inter alias secunda, in qua id quod egerat, susius est, contentiosiùs, & truculentius prosecutus. In cuius fine epistolam præfati Episcopi ad ipsum scriptam apponit, in qua beneuolentiam illius erga se, & sua scripta manifesta. Et benè equidem id cadit, vt conijcere ex eo non obscurè possit lectoris erudita sinceritas, vnde illius sit armatus stylus, dum scilicet blandiri antagonistæ Societatis pergit, à cuius eleganti calamo commendationem poterat satis sibi exoptatāexoptatam reportare. Et quidem caussa prædicta quatenus ad necessitatem approbationis spectat, non est cur nos ampliùs in sui discussione detineat, cùm eam iuxta dicta locis citatis, non admittamus modò, sed contra aliter sentientes ex Ordinibus alijs defendamus. Aliqua ergo tantùm breuiter proponemus ab eo asserta, & quia inuerosimilia confutabimus.
160
*Resolutionis prioris §. 6. circa reuo
cationem Bullæ Gregorij XV. ab Vrbano VIII. excurrit, & Lezanæ testimonio adducto de illius inuentione, de qua dictum à nobis Sect. 6. citata, ac iudicio circa illam, quod & nos secuti num. 355. addit mirari se virum eruditum, & in Romana Curia non parùm versatum, hanc protulisse sententiam cum non paruo dedecore Congregationis Eminentiss. Cardinalium, quod & non leuiter redundat in confirmationem Apostolicorum Decretorum huiusmodi. Alia in fine §. contra eumdem scriptorem adeò celebrem, & summa æstimatione dignissimum pronuntiat, non sine iusta indignatione legenda,
quibus omissis ad rationes, quibus illam impugnat, veniamus. Vrbani Breui reuocatorio arguit ex ipso Primò, quia iuxta illud reuocatio pro regnis est tantùm Hispaniæ facta: Vt in regnis Hispaniarum prædictis tantùm, quæ sunt illius verba: ergo non pro Indijs, quia Indiæ mi
Breue Vrbani.
nimè veniunt Hispaniarum nomine: præsertim ex particula Tantum, quod quibusdam Textibus conatur roborare. Secundò, quia absurdum & indecorum est dicere, & non sine summa audacia, Congregationem Eminentiss. Cardinalium ignoranter processisse, supponendo quòd Bulla Gregoriana non erat derogata in Hispaniarum regnis: non enim hoc poterant supponere, cùm Breue Vrbani Romæ fuerit publicatum, & impressum in prælo Vaticano, diuagans per omnium manus. Tertiò, quia Bulla Gregorij pro partibus Indiarum est recepta, & non derogata: quod ex eo manifestum, nam in Decreto Innocentij pro casu dicto, fit illius mentio, & Regium Indiarum Consilium suam circa id auctoritatem interpositam habet, & Rex ipse, dum præfati Decreti executioni transitum concesserunt, sicut in alio ad Archiepiscopum Limensem, circa eamdem approbationis caussam, & Episcoporum amplam pro compellendis Regularibus facultatem. Tandem, quia Diana Parte 10. Tractatu 14. Resolut. 23. quam seripsit post impressum Lezanæ Consultum, ait circa hoc non esse hodie ampliùs dubitandum ob Breue Innocentij, & Vrbani aliud, cuius tenorem dedimus citata Sect. 8. n. 181. Non inquam dubitandum, Regularium nullum posse sæcularium Confessiones audire sine Episcopi Diœcesani approbatione, & officium Parochi in Doctrinis Indiarum exercere.
161
*Ad hæc tamen non est operosum respon
dere, si id in primis statuamus nos iam non contendere reuocationem Constitutionis Gregorij stabilire eo fine vt liceat sine approbatione sæcularium Confessiones audire; id enim non licere, à nobis est euidenter demonstratum. Sed vt non liceat Episcopis Censuras in Religiosos fulminare, qui in eo fuerint reperti defecisse; sicut etiam in defectu licentiæ aut benedictionis ad prædicandum in proprijs, aut alienis Ecclesijs. Hoc enim illis est turbationibus expositum, quas Rex noster conatus est supplicatione interposita præcauere. Vnde totus ille Auctoris præfati auctoritatum, rationum, & multiloquentiæ apparatus aëris est inutilis & superuacua verberatio. Licet in prædicta Constitutione nonnulla alia caueantur, circa illa nihil Societatis Patres, pro quo tergiuersari possent, habuerunt, sola censurarum intempestiua exacerbati prolatione.
162
*Iam quod ad Primum attinet, reuoca
tionem dictam in fauorem etiam Indiarum fuisse ex eo ostenditur, quòd diu est quæsita, vt scilicet iuxta illam decidi illud adeò controuersum negotium posset: aliàs quid erat opus solicita & prolixa tantoperè conquisitione? Deinde, Quia Indiæ circa priuilegia talia magis priuilegiatæ sunt, vt constat ex varijs Pontificum concessionibus, de quibus citatis locis. Item, quia rationes supplicationis pro reuocatione propositæ, & ad turbationes & scandala reducendæ, magis in Indijs timeri poterant, in quibus Prælati quidam ferè volunt esse Pontifices, & remedia sunt difficiliora, cùm sint ex Europa transmittenda. Prætereà, licet Hispaniarum no
mine Indiæ non veniant, vnde Rex Catholicus per compendium scribitur Hispaniarum & Indiarum Rex, vt in numismatibus videre est: ex intentione tamen ipsius, quatenus fauere vtrisque velle præsumitur, eo nomine venire possunt, vti accessorium quid, id quo eadem, aut maior ratio pro ijs, de quibus agitur, inueniatur. Sicut autem Rex Indijs fauere voluisse præsumitur, ita etiam & Pontifex, qui eius se votis annuere protestatur. Insuper, Indiæ comprehensæ censeri possunt Hispaniarum regnorum nomine sine improprietate, quia reuera Hispaniarum regna sunt, ab Hispanijs inquam conquisita, & possessa: quod enim Rex acquirit, acquisitum primario eius regno dici | potest: & quod ab aliquo acquiritur & possidetur, eius est. Nulla certè improprietas committitur, si dicamus: España es Señora de las Indias. Pro quo est illud Isaiæ 47. v. 5. Sede tacens, & in
Isa. 47. v 5.
tra in tenebras, filia Chaldæorum: quia non vocaberis vltra domina regnorum. Vbi de Chaldæa sermo est, nomine Babylonis, quæ illius erat regia ciuitas, designata. Tandem. Hoc ita visum est certum docto Mag. Lezanæ, vt nullam circa hoc dubitandi habuerit rationem, sicut neque ij, qui Memoriale circa prædictam caussam Regi nostro Philippo, citatum allegantes Scriptorem, obtulerunt. Lezanam etiam suis verbis illo in Consulto loquentem adducit P. Franciscus Bonæ
Franciscus Bonæ Spei.
Spei, nihil in eo improbans, Tomo 6. Tractat. 5. Disput. 11. n. 43. & seqq. nolens ex Constitutione Gregorij suam de necessitate approbationis comprobare, reddita pro ea ratione.
163
*Ad Secundum, nihil indecorum sacris
iudicibus asseritur, dum eisdem facti notitia negatur, & ignorantia attribuitur, quam sæpiùs habere Pontifices ipsos testatur Bonifacius VIII. Cap. 1. de Constitut. in 6. Neque obstat reuocationem fuisse publicatam; tot enim publicantur Decreta, vt mirum haberi non debeat, si aliqua excidant, vel saltim peculiaris reuocationis forma, & quot aut qualia in illa contenta. Et pro casu nostro est euidens argumentum: nam si occulta non fuisset, cùm in ea magnum pondus contra partem aduersam adsit, ex parte Religionum fuisset dubio procul abiecta. Non comparuit per tres menses: inuenta tandem, & eius formalis tenor à Lezana profertur. Et tamen mentitum dicamus? Apage contra meridianam lucem adeò infelicem fuliginem.
164
*Ad Tertium, verum quidem est ab Inno
centio iuxta constitutionem Gregorij esse procedendum suo in Decreto affirmari, quod & executioni mandandum Regi, & eius Consilio Indiarum placuit, vnde & admitti potest quod dicitur, non fuisse in quam ab illis derogatum, aut eidem renuntiatum: sed nihilominùs ex eo nequit positio nostra vllatenus infirmari, quia totum illud ex ignorato Breui Vrbani processit. Estque prorsus incredibile Regem nostrum, & cius Consilium Breui prædicto renuntiandum censuisse, quod Rex ipse attenta summa illius conuenientia impetrandum accurarat, velle autem Regem talis impetrationis memorem post annos viginti & ampliùs, & Indiarum item Concilium, in quo Breue non fuerat registratum, quia ad Indias specialiter non spectabat, ineptissimum apparet, sicut & velle inde argumentum conficere, quod momenti alicuius in præsenti caussa sit futurum.
165
*Iam quod tandem ex Dianæ auctoritate
obijcitur, non plus ponderis adijcit, quia ex eadem ignorantia ortum habuit, quam habere potuit, & habuisse verosimile est, cùm ita scripserit, quandoquidem Breuis ab eo mentio facta est nulla. Nescio autem quomodo Auctor noster id fuerit ausus proferre, quod apertæ falsitatis poterat statim manifestè conuinci: Dianam scilicet Decimam scripsisse Partem post impressum Lezanæ Consultum, id quod repetit nu. 858. Siquidem Auctoris huius Tomus 4. Consulta continens Anno 1656. impressus fuit Lugduni; cùm tamen Diana per annos aliquot ante editionem dictam fuerit Partem decimam lucubratus, vt patet ex approbationibus in eadem videndis, scilicet RR. PP. Generalis suæ Religionis, & Magistri Sacri Palatij, nec non P. Martini Esperza, quæ anno 1951 datæ leguntur; & approbationes quidem Tomi Consultorum duplicatæ habentur, Anni videlicet 1650. & 1656. quod proptereà videtur factum, quia impressio est retardata vsque ad Generalis alterius tempora: ne quis credat impressionem aliam eius Operis Lugdunensem præcessisse; quam Diana videre potuerit; aliàs nouæ approbationes Generalis, & Magistri sacri Palatij non fuissent requisitæ.

Asserta quædam Scriptoris eiusdem proposita & discussa, cum Magistri Lezanæ defensione.

166
*IN posteriori Resolutione contra sex As
serta Mag. Lezanæ PP. Societatis Mexicanæ Prouinciæ totidem alia proponit. Primum Episcopos Indiarum posse totum vnum Collegium aut Monasterium ab audiendis Confessionibus suspendere. Secundum idem esse in Prædicatione. Tertium non exhibitam licentiam petenti Episcopo caussam esse sufficientem vt quis possit suspendi, quia est caussa ad ipsam Confessionem spectans, de qua loquitur Innocentius X. in suo Decreto. Vbi quod semel approbatus, nequit generaliter eligi, nisi virtute Cruciatæ aut Iubilei, & oppositum non esse probabile, ex varijs Pontificum Decretis. Quartum Episcopum Angelopolitanum non excessisse fulminando censuras: & generaliter id posse Episcopos in ijs, in quibus ipsis Regulares subijciuntur. Quintum dictum Episcopum nulla in re priuilegia Societatis violasse, & ita non potuisse contra illum Conseruatores aduocari. Sextum priuilegia Societatis contra Tridentinum non esse approbata per Bullam Pauli V. per quam iam dici possunt concessa per Bullam esse, quæ à Pio V. concessa fuerant viuæ vocis oraculo. Nec dici posse non reuocata quæ ad Confessariorum approbationem spectant ab Vrbano VIII. ex defectu publicationis in Indijs, vel quia remuneratoria. Concludit §. 8. Lezanæ reprehensione, & sui commendatione, dicens eo vsque cùm scripsisset, & eius animus eum ad alia grauissima disputanda prouocaret, nobilissimum Episcopum pariter & eruditissimum Doctorem D. Ioannem de Solorza Pereyra summa affabilitate rescribentem Breue secundum Innocentij X. sibi remisisse, & cetera merito subticenda. Vbi mirari licet quomodo eum, quem adeò sibi familiarem corresponsalem affirmat, ita habeat ignotum, vt Episcopum fateatur, nusquàm talem. Qui ergo circa rem non adeò distantem sic errauit, iunctis ijs, de quibus num. præced. circa ea, quæ in Indijs acta sunt, dum iudicem se pergit constituere, si errasse in illis, neque semel aut leuiter, dixerimus, de errore minimimèminimè possumus incusari. Et quid ad prædicta? Nullum scilicet habere pondus, cui debeat aliquantulùm pars impugnata succumbere.
167
*Ad Primum dicimus, licet ita sit, vt in | partibus, de quibus agit, Innocentij Decretum
possit totum Collegium aut Monasterium suspendi, ex grauissima caussa, vt ibidem dicitur, inconuenientibus ponderatis; in casu tamen, de quo agitur, non potuisse, quia grauissima caussa pro eo non fuit cum circumstantijs à Pontifice requisitis, & res potuit debita cum moderatione disponi. Deinde, in prædicto Decreto sic habetur ad secundum ex parte aduersa Quæsitum: Respondit, Regulares aliàs libere ab Episcopo
Responsum S. Congregationis.
præuio examine approbatos ad audiendas Confeßiones personarum sæcularium, ab eodem Episcopo saspendisuspendi non posse sine noua caussa, eâque ad Confeßiones pertinente. Atqui inter Patres dictos plures erant, qui ab eôdem Episcopo approbationem habuerant, vt constat ex processu apud eumdem, in quo habetur edictum eiusdem Episcopi sic protestantis: Resultauit quòd prædicti Regulares exhibuerint & præsentauerint licentias, quas habebant
Edictum Episcopi.
aliorum Episcoporum extra nostram diœcesim ad prædicandum & Confeßiones audiendum, & aliquas nostras &c. Ex quo etiam responsio est legitima & irrefragabilis ad Secundum.
168
*Ad Tertium benè verum est, ob caussam
ad Confessiones ipsas pertinentem posse approbationem & licentiam suspendi ab Episcopo, & admitto talem esse, si constaret absque illa ab aliquo siue diœcesano, aut eius antecessore, siue diœcesis alterius, dum in ea esset, accepta; confessiones audiret: immò etsi tunc in Ecclesia sedentis non esset, quidquid de habita ab alijs esse posset. Nego tamen ob non exhibitam excommunicari potuisse, quia probari nequit Regularem in eo delinquere. Tum quia licet videatur Confessionali assistere, stare id potest sine Diœcesani licentia, eo quòd pœnitentes habeant Bullam Cruciatæ, & ille ab alio sit Diœcesano approbatus: quod posse fieri tenet cum multis Auctor, vt diximus circa Tertiam istam obiectionem. Tum etiam quia dicere potest pœnitentes mortalia peccata non habere, & si fortè habuerint, generales eorum Confessiones posse excipere, in quibus iam confessa detegantur: quorum oppositum nequit vlla ratione probari. Et ita neque fulminari censura rigidior, qualis est maior excommunicatio. Si dicas iuxta hoc numquàm habituram locum dispositionem Innocentij X. in suo Decreto statuentis contra audientes Confessiones sine approbatione Diocesani, posse illum etiam per censuras procedere, cùm nequeat contrauentio ista probari. Responderi potest locum habere posse, etiamsi quod de Censuris dicitur concedamus, (quod saltim extra Hispaniarum regna iuxta Gregorij est Constitutionem admittendum) quia potest aliquis Confessarius ita se gerere, vt affirmet se licentia generaliter non egere, aut semel habitam à quocumque alio sufficere: quod est vti falsum, & animarum saluti pernitiosum ab Alexandro VII. reprobatum in Decreto die 30. Ianuarij An. 1659. quod adducit P. Franciscus Bonæ Spei Tomo 6. Tractat. 5. Disputat. 11. num. 8. Vnde si talis ab Episcopo admonitus Confessionali assistens videatur, procedi contra illum poterit, quia non iam ob rationes dictas videtur assistere, sed ex absurda illa persuasione non indigentiæ ab eodem assertæ. Qualis quidem in Angelopolitanæ ciuitatis Patribus repertus nullus, vt ex processu liquet.
169
*Ad Quartum, quod ad Censuras attinet
iam est à nobis declaratum quid fieri ratione Constitutionis Gregorij XV. possit: generalis autem illa assertio de Episcoporum potestate respectu omnium, in quibus Regulares eisdem subijciuntur, neutiquàm sustinenda, de quo dictum à nobis in Thesauro Tomo 2. Tit. 17. n. 50. & seqq. & pro casu præsenti est expressa decisio in præfato Innocentij Breui & Declarationibus Congregationis eidem insertis; sic enim in Respons. 10. ad Episcopi Quæsita: Respondit, eisdem Regu
Breue Innocentij X.
laribus, qui Confeßiones personarum sæcularium audiunt sine approbatione Episcopi loci, vel prædicant in Ecclesijs sui Ordinis non petita illius benedictione, aut in alijs Ecclesijs absque ipsius licentia, vel in Ecclesijs etiam sui Ordinis ipso contradicente, posse Episcopum in vim Constitutionis fel. record. Gregorij XV. quæ incipit Inscrutabili Dei prouidentia, tamquàm Sedis Apostolicæ delegatum administrationem Sacramenti Pœnitentiæ, ac munus prædicationis interdicere, eosque Iuris remedijs coërcere & punire. Sic ibi. Sed cum responsio prædicta non ita videretur aperta, vt potestatem idem similiter faciendi sub pœnis à Gregorio constitutis exclusa videretur, ex parte Societatis specialior est interrogatio subsecuta, & est Quarta tenoris sequentis: An
Ex eodem comprobata assertio.
Episcopus poßit cum censuris procedere contra Regulares exemptos, si inobedientes fuerint in Confeßionibus audiendis, vel prædicatione verbi Dei? & hoc, an vigore Concilij Tridentini, vel per quem Canonem? Ad quam sic: Respondit, posse procedere, non quidem in vim Concilij Tridentini, sed in vim Constitutionis Gregorij XV. quæ incipit, Inscrutabili Dei prouidentia. Iuxta quam manifestissimam veritatem id habemus, vt non sit satis Religiosos exemptos circa aliqua Episcopis subijci, ad censuras contra ipsos displodendas, nisi quando eis vt Apostolicæ Sedis delegatis ita fuerit concessum; quod esse Canonico iuri conforme vidimus citato Thesauri loco.
170
*Ad Quintum Conseruatores absolutè po
Conseruatores cur improbati.
tuisse eligi ob non leues violentias, sed non eos, qui reipsa electi; quod ex eiusdem Sacræ Congregationis declaratione non obscurè colligitur. In Breui namque ita habetur: Nec ob eam caussam (scilicet quòd Episcopus per Censuras Confessionum auditionem & prædicationem prohibuerit, & eius Vicarius, non stante approbatione, licentia, aut benedictione) licuisse dictis Religiosis,
Breue Innocentij.
quasi à manifestis iniurijs & violentijs eligere Conseruatores &c. Circa quæ ex parte Societatis conclamatum negantis factum, quòd scilicet Conseruatores ea fuerint electi de caussa: vnde & auditi, quatenus petebant declarari non penitus fuisse iniustam ex parte caussæ prædictam electionem, & congrua est adhibita responsio, de qua Auctor in Appendice Col. 16. vers. Transeo ad 2. vbi sic iuxta processus tenorem habetur: Cùm
propositum fuisset in hac 3. Sessione dubium, An ex alijs caussis, quàm in Breui expressis fuerit locus electioni Conseruatorum? Sacra Congregatio respondit in 2. Clausula præsentis Decreti non fuisse locum electioni talium Conseruatorum. Decretum extat
Non absolutè, sed tales.
in eadem Col. die 17. Decemb. An. 1652. Ex quo habetur exceptio firmans regulam in contrarium: | cùm enim tantùm excludantur tales, & ita quia tales, vtpotè non habentes qualitates requisitas ad Officium Conseruatorum, & interrogatio sit generalior, alij legitimè eligi potuerunt, addente Congregatione quod in Breui non fuerat expressum, & penitus negatum videbatur. Pro quo & facit Regia schedula benè perpensa ad Conseruatores missa apud eumdem pag. 349. in qua sic Rex noster Philippus post alia: Excedieron anen va
Regia schedula.
lerse de este caso del priuilegio de nombraros por tales Iueces Conseruadores, pues auia otros medios Iuridicos con que defenderse &c.
Vbi quidem Angelopolitanos Patres iniustè vexatos agnoscit: aliàs ad media iuridica alia potuisse recurrere minimè protulisset. Quòd autem electionem non probet, defectum conuenientiæ indicat, non absolutæ potestatis: vnde & illud, quod sequitur: Porque siendo tan irregular y odiosa, no la debisteis acetar, sino interponeros, como lo pedia vuestro estado &c.
171
*Circa Sextum, verosimiliter quidem Le
zanam discurrisse ex receptis doctrinis, quibus tamen minimè se tueri conatur Societas. Et quod ad Bullam Pauli V. attinet, non tanti momenti est, vt in eo sit innitendum, à me dictum & ostensum in Thesauro Tomo 2. Tit. 12. Cap. 3. & ipse P. Thomas Hurtadus Tomo 2. Resolut. moral. Tract. 12. num. 1173. oracula eam vim habere non obstante reuocatione Gregorij XV. & Vrbani VIII. affirmat, pro quorum concessione Bullæ posteà prodierunt. Bullam Pauli V. adducit, quæ aut citata est, aut alia consimilis. Plus ergo circa ista ille concedit, quàm vsus Societatis ferat, vnde meritò ille ita scribere potuit, num. 820. Quare
Thomas Hurtadus.
cùm Patres Societatis, vtpotè Catholici, & maximi obseruatores Concilij Tridentini, Decretum præfatum non negent, sed amplexantur, vt omnes Scriptores illius incunctanter defendunt &c.

Circa alia ex eodem Scriptore ad prædictam caussam pertinentia.

172
*IN citata Appendice, in qua summa pro
cessuum extat ex illorum visceribus quatuor istæ Conclusiones elicitæ proponuntur.
Prima. Patres Societatis numquam prætendisse audire Confessiones & prædicare absque licentia D. Episcopi in Diœcesi Angelopolitana, vel sine licentia antecessoris, & in vim priuilegiorum.
Secunda. Numquam prædicasse, aut Confessiones audiuisse absque licentia Ordinarij, aut ipso repugnante, siue contradicente, aut in vim priuilegiorum.
Tertia. Patres non elegisse Conseruatores pro tuendis priuilegijs prædicandi, & Confessiones audiendi absque licentia Ordinarij; vel quia D. Episcopus id Patribus prohibuit; aut quia petiuit licentiarum præsentationem. Sed propter iniurias & grauamina imposita contra Iuris dispositionem.
Quarta. Patres non fuisse reos criminum illis impositorum, nec censuris grauatos, vt D. Episcopus prætendebat.
173
*Contra illas Auctor quatuor Admoni
tionibus pugnat: nec veretur asserere inter multa à veritate aliena, & Religioso Scriptore indignissima, processum, iuxta quem quatuor dictæ Conclusiones erumpunt, à valde Religiosis Patribus Societatis Iesv Mexicanæ Prouinciæ esse confectum, quod idem est ac confictum: ac si componi inter se possint valde Religiosos esse, & falsitatum in caussis momenti tanti in oculis solis huius studiosos artifices. Et quidem cùm sic non solùm contra Societatem, sed contra Religiones alias in lite compartes, vt videre licet in Regia Schedula apud eumdem pag. 349. depugnantem videmus, an Religiosus fuerit suspicari non immerito possemus, nisi in eiusdem libris extaret illud, licet aliquando notis tantùm indicatum. C. R. M. Apparet enim incredibile Religiosum contra Religiosos adeò truculentè decertare. Sit ita vt ille vult, & Patres præfati in caussa victi, eorum zelus minimè summo displicuit iudici,
Pontifici maximo, sicut nec Cardinalibus, & Præsulibus alijs ad decisionem caussæ deputatis, vnde nihil contra eos acerbè dictum, sed potiùs Societas eximiam ab ipsis laudem reportauit verbis illis in Breui contentis: Ceterùm Sacra Congregatio seriò in Domino hortatur ac monet Episcopum, vt Christianæ mansuetudinis memor, erga Societatem IESV, quæ laudabili suo instituto in Ecclesia Dei tam fructuosè laborauit, ac sine intermissione laborat, paterno segerat affectu, eamque in regimine Ecclesiæ suæ perutilem adiutricem agnoscens benignè foueat &c. Et in Monitorio vltimo, de quo pag. 334. sic ijdem: Ita pariter etiam atque etiam hortatur, vt ea, qua decet, in tam laudabilem proficuumque Ordinem existimatione Religiosam hanc familiam in vinea Domini summo cum fructu ac labore desudantem paterna charitate amplectaris ac foueas &c.
174
*Non habuit summo in Iudice commen
dationem Dom. Bartholomæus Carranza iussus corāmcoram Gregorio XIII. hæreses de vehementi abiurare de quibus suspectus ex allegatis & probatis habebatur, addita quinquennalis suspensionis pœna ab Ecclesiæ Toletanæ administratione, Ne prædicti excessus maneant impuniti, & vt efficiatur cautior in futurum: quæ sunt sententiæ verba. Et tamen nostri Auctoris pietas in eius laudes, ac si sententia omnino fuisset victorialis, excurrit prolixa satis Appendice adiecta Tomo priori de Residentia. Cur ergo in caussa præsenti ita sententiam vrget, vt grauiorem & seueriorem esse velit, quàm reuera sit, Religiosos Patres in nullo excusabiles recognoscens, sed suo condemnatos merito, & eorum criminum reos, quæ ipsi in se non deprehendunt, iussi quotidie bis examen cōscientiæconscientiæ peragere, & excommunicationis vinculis innodatos; cùm tamen nullus fuerit, qui de absolutione curauerit, quia neque de criminis leuissima suspicione eorum conscientia pulsabatur? Non ergo res ratione agitur, sed affectu. Et quàm illud ingratum ei, cuius vox illa: & dixi: semper hi errant corde? Psal. 94.
175
*Sed pertentat vrgere adhuc Admonit. 3.
Pro incursis Censuris certat.
& ait quòd licet neque Pontifex in suo Breui, neque Sacra Congregatio in suis Decretis aliquem ex Patribus ab Episcopo, aut eius Vicario excommunicatum pronuntiauerint, multa tamen esse valde vrgentia, quæ ligatos ea fuisse concludere videantur: addens noluisse certitudinem declarare forsan ad vitandum scandalum. Seuerior ergo in illos iudex, quàm Pontifex, & Cardinales ac Præsules Sacræ Congregationis. Quæ au|tem sint illa vrgentia, & valde quidem, quæ ligatos fuisse concludant, ad id reuocat, quòd Episcopo absolutionis est forma præscripta circa Censuras, quas aliquis eorumdem Religiosorum incurrere forsan potuisset. Cumque aliàs Constitutioni Gregorij XV. insistendum asseratur, in qua potestas circa hoc est Episcopis attributa, quod nonpotuerunt Patres Societatis ignorare vtpotè valde litterati, ac proinde nec bona in eis fides locum habere, fit non habuisse aliquid vnde possent excusari.
176
*Ad quæ in primis illud notatu dignum
occurrit in Epistola ad Episcopum directa, de qua nu. 1016. non omnes, qui se illi opposuerunt, absoluendos esse decerni, sed forsan aliqui eorumdem &c. Ergo nimis deuiat rigor ille Patres omnes comprehendens. Deinde, vt ex processu constat, & ex Tertia Conclusione proposita, Patres exhibitionem licentiarum minimè recusarunt, & ita ob eam rationem non potuerunt aduersus illos Censuræ fulminari, & consequenter illos ligatos se eisdem reputare neutiquam debuerunt: id quod, quia valde litterati erant, valuerunt ita censere. Sed quia in aliquo potuit forsitan calore concertationis excessus nonnullus admisceri, ex quo scrupulus incursæ censuræ procederet, ideò ad cautelam sic est à Sacra Congregatione dispositum. Sed cur non idem circa Episcopum? Ex quo & arguitur. Quia iudices Conseruatores incompetentes sunt declarati, vnde dubium apud iudices remansit nullum circa censurarum sententias in illum pronuntiatas. Si coram Deo aliud, ipsi reseruatum.
177
*Vbi non omittendum id quod circa iu
dices Conseruatores prædictus Auctor habet in prima Appendice nu. 843. ijs suppositis, de quibus à nu. 839. scilicet Regulares in caussis, in quibus pro iniurijs sibi illatis Conseruatores eligunt, Constitutione Gregorij XV. quæ incipit Sanctißimus, comprehendi, ita vt omnia in illa contenta & requisita debeant ab ipsis obseruari, & ita etiam, vt nequeant esse actores. Contra quem stat authentica Declaratio Cardinalium, quam ipse agnoscit, & sic habet: Sacra Congregatio Cardina
lium Concilij Tridentini Interpretum censuit eiusmodi verbis minimè sublatam fuisse facultatem, quam habent Conseruatores defendendi Regulares à manifestas iniurijs & violentijs; dum modo obseruent formam præscriptam Constitutionibus Innocentij IV. Bonifacij VIII. relatis in Cap. 1. & finali de Officio Deleg. in 6. C. Cardinales de Torres, loco sigilli. Prosper Fagnanus, S. Congregat. Secret. Romæ ex Typographia Cameræ Apostol. 1624. Sic Congregatio: propter quod ita tenent Peyrinus, P. Pellizarius, Moneta, Lezana, & Diana apud eumdem, quibus adde Ioannem de la Cruz de statu Relig. Lib. 2. Cap. 10. Dub. 5. §. Tandem. Et Illustrissimum Barbosam in Summa Apostolicarum Decisionum verb. Conseruator. nu. 19. qui præter Peyrinum & Lezanam adducit Lauretum de Franchis, & Ioannem Mariam Nouarium. Cum tamen Auctor, quocum agimus, Scriptorem pro se adducat nullum, sicut neque rationem, præter generalem modum loquendi Pontificis, qui cùm non distinguat, neque nos distinguere debemus, iuxta vulgare apud Iurisprudentes axioma. Vnde infert Regulares non posse aliquem accusare de aliquo delicto coràm iudice Conseruatore, quia accusator est propriè actor: cùm ergo accedunt ad suos Conseruatores vt eos defendant, non sunt actores, sed petunt protectionem & defensionem à suis iudicibus, & constito de iniuria, manent rei, & patientes.
178
*In quo dicendi modo singularis esse hic
Auctor voluit affectatione nouitatis, quam quidem minimè admitteret Schola illa, de qua calumniosè ipse in Præfatione Apologetica Tomi prioris de Congrua, verbis illis: Igitur quidam Neotericus recentioris scholæ, in qua Nouitas colitur &c. Et est ille manifestè contra Pontificiam auctoritatem: sic enim habet dicta Gregorij XV. Consti
Constitutio Greg. XV.
tutio: statuit sanctitas sua vt coràm ipsis Conseruatoribus Regulares, ac personæ supra scriptæ, conueniri quidem & trahi queant, sed alios conuenire & trahere non poßint: ita memorati Conseruatores, in caussis, in quibus Regulares & alij actores fuerint &c. Quem loquendi modum Doctores communiter amplectuntur. Et quidem eum, qui iniuriam patitur, reum esse dicendum, solùm quia patitur, paradoxum inauditum est, contra vtriusque Iuris stylum, ac Interpretum loquendi morem, vt non sit opus circa rem adeò manifestam diutius immorari.
Loading...