CAPVT V.

CAPVT V.

An Proreges Indici vendere officia sine lethali culpâ possint.
43
*NOn agimus in casu, quo Regis nomine venditio fiat; de hoc enim jam dictum Titulo 1. Cap. 16. Sed de eâ, cuius emolumentum ad Proregem ipsum spectat, qui sine speciali adhoc licentiâ procedit. Circa quod
Dico primò. Proreges nequeunt officia ven
dere. Sic P. Thomas Sancius lib. 2. Consiliorum, cap. 1. dub. 38. num. 18. & dub. 56. apud quem Paulus de Castro, Segura, Sotus, Molina Iurisconsultus, Corduba, Padilla, qui generaliter loquuntur quando alicui committitur facultas eligendi aliquem ex multis ad officium, seu beneficium. In speciali autem de officiis publicis loquens idem tradit Capite illo 38. num. 3. quatenùs id negat Dominis Titularibus, seu Vasallorum, si officia habeant jurisdictionem, seu justitiæ administrationem, vt Prætorum, Tabellionum, Alguacellorum, Decurionum, seu Senatorum Vrbanorum qui vulgò dicuntur Rectores, quorum munus Decurionatui veteri correspondet. Admittit autem de iis, quæ administrationem justitiæ non concernunt, vt officia præconis, janitoris, custodis carcerum, Præfecti cursorum, &c. quia illorum domini non sunt, benè tamen istorum: vnde quia Prætores non sunt eorum domini, nequeunt illa vendere. Pro quo quamplures alios accumulat. Et ex eo manifestè sequitur Proreges nulla vendere officia posse, quia illorum domini non sunt. Magis in specie id tenet Salon 2. 2. quæst. 62. art. 2. Controu. 8. in responsione ad secundum argumentum. P. Ferdinandus de Mendoza in particulari Tractatu de hac quæstione ad Comitem de Lemos Neapolitanum Proregem, cuius erat Confessarius, & postea Cuscensis Episcopus in Peruuio, Dub. 1. Diana Parte 6. Tractat. 6. Resolut. 3. & alii. Affirmat au
Illius certitudo.
tem Illustrissimus Mendoza doctrinam hanc adeò esse certam & exploratam, vt nullus illam Doctorum neget, vel de ipsa addubitet. Idem expressè tenet Cardinalis Lugo Disput. 34. de Iustitia, num. 31. vbi licèt Proreges non exprimat, loquitur tamen de Ministro publico, qui dispensator est officiorum loco Principis constitutus, quales constat esse Proreges. Vnde immeritò pro contraria sententia allegabitur ex doctrina quadam, quam habet, num. 37. & de quâ inferiùs. Probatur
44
*Primò. Quia Proreges, vt nomen eo
rum præ se fert, & vsus ipse confirmat ac titulus assignationis, loco Regis ad gubernandum assumuntur, vt scilicet id faciant, & eo modo, quo ipse faceret, si per seipsum gubernaret; iis exceptis, quæ Regi apertè, aut verosimiliter reseruantur, vt est manifestum: Atqui Rex ipse officia non vendit, de quibus agimus, neque venderet, si per se gubernaret, vt constat ex eo quòd illa in Hispaniâ non vendat, neque de eorum venditione in Indiis vnquam cogitauit, ob propriæ vtilitatis respectum: sed liberalem esse voluerit designationem: ergo euidens est non esse suæ intentionis vt ea Proreges vendant intuitu suæ propriæ commoditatis. Et quidem si Proreges ita
Notanda instantia.
venderent vt lucrum Regi vellent applicari, venditio esset illicita ob defectum potestatis; ergo multò magis quando in illa solus auaritiæ respectus intercedit.
45
*Secundò. In venditione officii nihil ha
bet Prorex, quod sit suum: ergo licita nequit esse venditio. Consequentia est clara; quia cùm vendat nomine suo, & non Regis, vt vidimus, aliquid debet esse quod sit suum, cùm vendere nequeat alienum, nisi ex beneplacito domini, quod non extare jam constat: præter beneplacitum enim Regis, nullius alterius fingi potest: ad beneplacitum enim Reipublicæ nequit, nisi insanè, recurri: cùm præsertim liqueat Reipublicæ valdè hoc perniciosum accidere, nec sit credibile illam in sui perniciem consentire. Antecedens autem est etiam manifestum: nam officium non est de Proregis dominio, quia nullius rei dominus constituitur ex iis, quæ ad eius munus spectant, nisi salarii pro labore circa illud, & solas | Regis habet vices: præter officium autem nihil est, quod vendi possit titulo Suitatis. Vnde qui emit, pro officio & non pro re alia pretium soluit. Quemadmodùm cùm à Rege officium emitur, illud, & non aliud, emi dicitur, neque alia est ementis intentio.
46
*Dices ex Cardinali Lugo, licèt officium
non sit de dominio, & ita illud vendi nequeat, posse tamen vendi actionem eligendi, cuius sunt domini ii, ad quos electio spectat, & est vtilis ementi, vnde & pretio æstimabilis.
Sed in primis doctrina ista non proponitur à
citato Scriptore, vt ex eâ debeat licita venditio censeri. Sed vt non inducas obligationem restitutionis: esse enim illicitam jam vidimus illum affirmare. Deinde, illa non est penitus admittenda: nam actio eligendi non est pretio æstimabilis in genere justitiæ, licèt ad illam non teneatur eligens in particulari respectu huius, & sic dici dominus illius possit: quod sic ostendo; quia si esset pretio æstimabilis, cùm res venditur, deberet valor illius cum valore rei ipsius computari, & ita pluris vendi, vt est manifestum: nam valor valori additus valorem auget: Atqui non computatur, vt constat ex communi vsu: nam res determinatum habent pretium independenter penitus ab hoc respectu: vnde etiam qui ea, quæ sua sunt, vendit, nequit pluris vendere ex eo quòd vni potiùs, quàm alteri vendat; sola enim attenditur rei vtilitas, juxta communem æstimationem. Pone quempiam habere rem aliquam venditioni expositam valoris vt decem; si duo accedant empturi, ex eo quòd vni potiùs quàm alteri eam vendat, non potest pretium augere; aliàs si offerente vno ex iis plusquàm decem, accedat alius, & plus eo offerat, poterit eam sic vendere, etsi ante perfectum contractum alius adueniat plus item offerens, poterit similiter pluris vendi, & sic de aliis; ex quo fiet determinatum pretium à lege vel consuetudine non habere, attentâ illius vtilitate. Actio ergo electionis etsi liberalis sit, & respectu illius sit dominus is, qui eligit, in materiâ est amicitiæ aut liberalitatis, vnde debitum alterius generis illi respondet. Sicut modico propter pretium curanti, sed cum speciali beneuolentiâ erga infirmum, & merces debetur & gratitudo, & sic aliis. Quæ ratio, sicut & præcedens, videtur euidens, vt nequeat quis sanè sentiens in hac luce cespitare.
47
*Tertiò. Quando aliquis relinquit bona
distribuenda ab alio, cui electionem eorum, quibus sunt distribuenda, committit, propter actionem electionis nequit pretium aliquod accipere: ergo similiter in officiis.
Dices ex Cardinali Lugo num. 35. volunta
Card. Lugo responsio.
tem testatoris esse vt det gratis, quia bona illa in eorum gratiam & non distribuentis, relinquuntur; vnde si non dat, non satisfacit debito justitiæ, cùm non det assignatam valoris quantitatem, id enim, quod pro electione accipit, minus habet electus, & ita non impletur voluntas testatoris vel aliter disponentis.
48
*Sed contrà. Nam ibidem doctus Ma
Non satisfacit.
gister admittit venditionem esse illicitam. Prætereà, non fit satis argumento; nam etiamsi testator dicat vt detur talis valoris quantitas, non tollitur quin actio eligendi sit pretio æstimabilis, cùm sit valde vtilis electo, juxta doctrinam eiusdem, de quâ nuper: ergo designatio non obstat quo minùs aliquid pro electione accipi possit; vnde & si minùs aliquid sit habiturus, id erit consequens ad talem modum dispositionis, in quâ si voluerit eligens suo jure vti, nihil faciet contrarium disponentis voluntati: si autem liberalitate vti, vt communiter sperant testatores, integra quantitas tribuetur. Aliunde ergo deduci debet talis iniustitia distributionis, ex eo scilicet quòd pro electione nihil accipi potest, quod est statutum in L. vnum ex familia D. de legatis 2. §. Si de Falcidia, & §. Sed etsi fundum, & ita omnes ibidem Repetentes affirmant. Item, Rex etiam vult vt
Iuxta eandem vrgetur.
officia gratis ad eos deueniant, pro quorum electione constituit dispensatorem: ergo est eadem ratio. Antecedens ostendo tum ex dictis, num. 44. & 45. tum etiam quia si constiterit Proregem aliquem tale quidpiam perpetrasse, grauissimum crimen habetur, vnde & pœna competens irrogatur: voluntas autem legislatoris ex pœnæ irrogatione cognoscitur, & inde est nundinationes istas occultè fieri: licèt nihil occultum, quod non reueletur: pro quo id certissimum, quod scribit illustrissimus Mendoza suprà dub. 3. & videri potest apud Dianam Resolut. 1. tum circa Regis voluntatem, tum circa secretum, quod rebus in istis accuratur. Quæ ratio etiam est euidens, sicut præcedentes.
49
*Dico secundò. Acceptum ex vendi
tione dictâ debet in foro conscientiæ restitui. Sic citati. Quod & rationes adductæ conuincunt.
Dico tertiò. In officiis Indicis specialissima
est ratio, vt nequeant vendi quæ ad gubernationem Indorum spectant, propter dicta Titulo 1. num. 169. Vt autem appareat non esse alicuius ponderis id, quod dicitur de actione eligendi, quæ sola vendatur, & non ipsum officium, expendendum est: quòd si illa sola venderetur, officium ipsum daretur gratis, & ita pro actione eligendi moderatum tantùm aliquid, quod cum eâ gratuitâ donatione posset consistere, tribueretur: Atqui non ita se res habet: nam pro adeptione officii dantur ingentes quantitates, vt loco citato dictum; nec minores quàm si officium publicæ exponeretur venditioni: ergo ridiculum est asserere officium gratis dari, & solam vendi actionem electionis.
50
*Dico quartò. Prædicta procedunt,
etiamsi officia non dentur titulo venditionis, sed quasi liberalis cuiusdam oblationis, aut respectu gratitudinis, ab iis factæ, qui ea consequi desiderant: nam id tantùm est velle iniustitiam, & nundinationem turpem, quæ reipsa extat, honestis vmbraculis palliare. Datur pretium pro re aliter non tradendâ, quod is, qui dat, neutiquam aliàs largiretur, & plus præ aliis danti, quod efficaciter extorquetur. Et quid aliud vendere est, quid emere? Venditio quidem est pactio mercis pro pretio, & emptio est pactio pretii pro merce, juxta L. 1. π. de contrahendâ emptione. Vbi mercis
Emptio & venditio quid.
nomine quidquid est pecuniâ æstimabile designatur, vt omnes explicant. Quod totum in casu nostro cernitur: nam & pactio præcedit, & officium est pecuniâ æstimabile, & pretium pro eo datur: ergo venditur, & emitur; quidquid | auaritia pro honestando quæstu turpissimo honestis nominibus moliatur. Demus autem non esse venditionem: at officia non dantur gratis, sed pretio accepto, & id pro re, quæ non est de dominio dantis, cuius nec actio eligendi est pretio æstimabilis, contra officii proprii rationem, juxta quod Regis personam sine pretio tradentis officia, repræsentat, pro quo & est illius voluntas penitus explorata: ergo non licet huiusmodi contrahendi ratio, & onus restitutionis importat, quocumque nomine vestiatur. Hinc sequi
MalũMalum frequens in hoc genere.
tur nec posse officia suis familiaribus vel aulicis dare, vt ea ipsi vendant: in quo & dantes & accipientes grauissimè peccant, & supra se onus restitutionis assumunt, & est hoc malum vsu frequentissimum.
Loading...