*Dico secundò. Cùm de nouis decimis
soluendis agitur, non videtur quomodo Audientiæ Indicæ possint caussas huiusmodi ad se auocare. Et quidem per
L. Regiam 6.
& 7.
Tit. 5.
lib. 1.
Recopilat. tales caussas ad Supremum Consilium auocandas statuitur, de quo latè Couarruuias
in Practi. Cap. 35.
num. 2.
v. Quartò. Et
BobauillaBobadilla in Politicâ
lib. 2.
Cap. 18.
num. 148. alios
adducens. Indiarum tamen Audientiæ adhuc de
eisdem cognoscunt, prout quotidiana praxis ostendit, & in Limanâ, & Argentinâ Cancellariâ
sæpè in litibus emergentibus factum se vidisse
testatur Dom. Solorzanus
Lib. 4.
c. 3.
num. 26.
& in Politicâ
lib. 5.
Cap. 3.
pag. 765. §.
Lo Quinto.
Et earum sententias supremum Indiarum Senatum confirmasse. Et per hoc ait cessare posse
scrupulum, quem cùm esset Fiscalis Argentinus,
se habuisse testatur D. Franciscus de
AlforoAlfaro Tract.
de Officio Fiscalis Glossa 24.
num. 2.
& 3. sed certè
ad euellendum scrupulum præfata non sufficiunt.
Quidquid enim de Supremo Consilio sit, Indicarum Audientiarum praxis non tantum videtur habere ponderis, vt contra Ecclesiasticam
libertatem eius possint sententiæ præualere. Vt
enim
num. præcedenti diximus, inferiorum tribunalium sententiæ non vrgent vi exempli. Non
Per exempla non iudicandum.
est enim iudicandum prout iudicatum fuit, sed
quid sit iudicandum, oportet diligenter inuestigare
L. Sed licet. D. de Officio Præsidis, de quo præcipuè agit Baldus
CōsilioConsilio 234. Quod autem Senatus
Indiarum sententias confirmarit, non planè concludit, quia illi in hac parte valde contradicitur:
& licet Caussarum decimalium iudicium assumpserit, circa hoc ipsum validæ sunt impugnationes instructæ. Cùm ergo ad tollendum scrupulum nihil prætereà sit, quod & à Domino
AlforoAlfaro benè visum, erat enim vir prudentiæ, eruditionis & experientiæ singularis, & nihilominus
eò identidem vrgebatur; alia profecto tenenda
via, quæ scrupulosa non sit, & eo præsertim scrupuli genere, quod in materiâ adeò Ecclesiæ odiosâ versatur.