SECTIO XXXIV.

SECTIO XXXIV.

An pro adstruenda licita sequela opinionis probabilis rectè adducatur historia duodennis IESV in templo inuenti.
321
*ADducit illam P,. Terillus Quæst. 22.
num. 201. vbi ita discurrit: Nam Beatissimam Virginem, eiusq;eiusque sponsum S. Ioseph, magna Christum seruandi & alendi obligatio vrgebat: hos tamen sola probabilitas à peccato excusauit, quando ipsis Ierosolyma redeuntibus, puer IESVS remansit in Ierusalem: nam vt habetur Lucæ 2. v. 44. Existimantes eum
Lucæ 2. v. 44.
esse in comitatu; venerunt iter diei, & requirebant eum inter cognatos & notos, & non inuenientes regreßi sunt &c. Ecce integrum diem progressi sunt absque amantissimo IESV: nec dubium quin sæ|pè de illo cogitauerint, cùm sine illo tamdiu esse non assueuerant, maximè in tali itinere. Peto iam, quid eos excusauit, quo minùs illum citiùs quærerent? Non aliud quàm probabilitas illum esse in comitatu. Præsentia enim illius in comitatu, certa illis esse non poterat: tum quia nil falsum potest esse certum: tum vel maximè, quia illi tanta prudentia præditi erant, atque adeò à passionibus mentem excœcantibus erant liberi, vt obiecto obscuro vltra eius meritum non adhærerent. Ergo cùm falsum esset Christum esse in comitatu, non certò & absque formidine crediderunt eum ibi esse. Ergo solùm probabiliter, & cum aliqua oppositi formidine hoc existimarunt. Hæc probabilitas fundabat iudicium bona fide prudenter conceptum, quod eum quærere non obligarentur, atque ita eos excusabat. Eodem modo in alijs rebus probabilitas omnes excusat.
322
*Sic Philosophatus doctus Pater, in cuius
tamen discursu, illud non videtur cum debita erga Virginem posse pietate constare (quin & B. Ioseph) vt formidine pulsata, quæ in ipsa ratione probabilis assensus admittitur, à quærendo amantissimum filium temperarit. Eius enim amor gelicidium hoc, immò & teporem minimè pateretur. Aiebat illa: In comitatu est. Sed pulsabat ex aduerso formido, dum & diceret: Fortè fallor; Fortè in comitatu non est. Et si ibi non est, vbi est? Et ad hæc illa quiesceret, atque ab inquisitione cessaret? Dolens quæsiuit eum postquàm se deceptam (vt aliqui loquuntur) agnouit: & tamen satis probabiliter existimare poterat ad maternam domum reuersurum, cuius sapientiam, & erga se probè notum habebat affectum, nec viæ ducibus indigere. Et tamen amor ad inquisitionem accendit, à qua tamen temperatum, dum esse illum inter cognatos & notos persuasum sibi habebat, quia nolebat eos tanto fraudare bono, & filio id placere minimè dubitabat, cuius delitias esse cum filijs hominum non poterat ignorare. Pro quo ita scribit P. Vincentius Regius Dilucidationum
P. Vincent. Regius.
Euangelicarum Parte 1. Lib. 1. Cap. 13. num. 4. Sed mirabitur hîc quispiam, & dicet: Qui factum, vt B. Virgo passa sit priuari se integrum diem tam dilecto Filio, præsertim inter eundum, locis peregrinis, ætate tenera? Pro quo statim rationem reddens post alia sic loquitur: Denique quia in more positum videbatur, quod ex verbis Euangelistæ colligitur, nec obscurè, Existimantes, inquit, illum esse in comitatu, vt filij etiam cum notis & cognatis, relictis quoque parentibus incederent, quo gaudio, atque voluptate B. Virgo noluit notos & amicos suos priuari; præsertim ne illis contradicere videretur. Sic doctus, & plures ob titulos venerandus Interpres.
323
*Qui ibidem. vers. Sed his iterùm opina
Congruus explicandi modus.
tam Virginem videtur supponere; sed iuxta id exponendum, quod in Theoria habet num. 1. ad quam se refert. Ibi enim sententiam P. Suarij prorsus amplectitur, qui Tomo 2. in 3. p. Disput. 19.
P. Suarez.
(per errorem 29. apud illum) Sect. 6. §. & hinc facilè ita scribit: Secundò ergo exponi possunt illa verba, parentes Christi existimasse illum esse in comitatu, non simpliciter iudicando ita esse iudicio falso & erroneo, sed solum iudicando, id accidere potuisse, & ex signis ac circumstantijs occurrentibus id fuisse verosimilius: (probabilius ait P. Vincentius) quod iudicium verum erat, & sufficiens ad illa omnia, quæ ab Euangelista narrantur. Sic Doctor Pius & Eximius. Quod ergo opinata Virgo dicatur à P. Vincentio: non de assensu formaliter opinatiuo est accipiendum, sed obiectiuo, quatenus circa probabile versabatur. Iuxta quæ non stat id, quod P. Terillus suo illo discursu contendit, cuius philosophandi modus, cùm neque adeò honorificus Virgini, & apud probatissimos constet locum non habere Doctores, minùs videtur conuenienter ad præsens negotium adductus, vbi firmioribus, receptioribusque fundamentis vtendum, & quantùm fieri possit irrefragabilibus pugnandum est argumentis.
324
*Si dicas ea, quæ de amore Virginis dixi
Et Virginis amori conueniens.
mus videri contra explicationem dictam militare, quia Virgo certa non erat de assistentia Filij in comitatu quod tantùm probabilius æstimabat, & ita eum quærere, donec certo id agnosceret, debuisse. Responderi potest, Deo sic disponente factum, vt nulla circa illud formido Virginis stimularit affectum. Pro quo & facit id, quod habet P. Vincentius cit. num. 4. vbi sic ait: Sed quòd
P. Vincent. Regius.
nulla negligentiæ labe aspersi fuerint parentes, ex multis patet. Primùm quia hæc Dei omnia facta sunt consilio & prouidentia. Deinde, quia ita Filium tamquàm Deum reuerebatur Sanctißima mater, vt multa eius relinqueret arbitrio, secura nihil illi præter eius voluntatem accidere potuisse. Hæc ille, in quibus congrua satis ratio dispicitur, cur animus Virginis existimatione modo prædicto explicata potuerit tranquillari.
325
*Sed instari potest. Nam ex eo videtur
fieri potuisse Virginem non inuento Filio iter suum prosequi, & eum domi expectare: quandoquidem non poterat ille nisi in rebus ad Dei gloriam, & hominum salutem spectantibus occupari. Ad quod opportuna illa videtur esse responsio, Deum scilicet ad inquisitionem Virginem, & eius sponsum permouisse, quia in eo & eorum est amori consultum, ne violentiam aliquam pateretur, & magnis datus locus mysterijs & exemplis, quibus est peregrinatio talis illustrata; sicque factum, vt cùm inter legis Doctores admirabundi repererunt, eorum gaudium cumulatissimum redierit, cum eximij honoris incremento, dum eos, qui adfuerunt, miraculosi pueri parentes agnouerunt. Pro quo & faciunt quæ tradit P. Sua
P. Suarez.
rez suprà. Disput. 4. Sect. 3. §. Secundò accusant, vbi ita scribit: Quæ licet in se culpam non agnosceret, quia tamen ignorabat quid iam Christus agere disponeret, an scilicet vellet ipsam relinquere, & negotium humanæ salutis publicæ aggredi, meritò erat solicita, & quod in se erat, studebat facere ne à Christo separaretur. Præsertim cùm ea Simeonis verba persæpè mente reuolueret: Tuam ipsius animam perstransibit
Lucæ 2. v. 35.
gladius: Lucæ 2. v. 35.
Loading...