SECTIO XVI.

SECTIO XVI.

Circa Resolutionem 10. Vbi & alia certæ sententiæ firmamenta, & de titulo possessionis.
140
*SIc in illa Auctor. pag. 218. Nullus
in materia morali periculosa tenetur in operando sententiam Metaphysicè tutiorem, hoc sensu quòd hæc minimè negari debeat esse tuta, sequi, si tutarum altera per impossibile negari debeat esse tuta; sed sufficit moraliter certam sequi iuxta explicationem Resolut. 20. n. 84. datam: nisi fortè actio prohibita, si iuxta sententiam probabilem, & moraliter certam exerceatur, Reipublicæ notabile damnum inferat, quia si aliquando tutiorem sensu dicto sequi oporteat, maximè tunc. Sic ille: qui citato nu. 84. sic explicat vt certitudo ea esse sufficiat, quæ reperitur non in iudicio adiuncto assensui probabili, quòd eum sequendo inuincibiliter erretur, si erretur: sic vt non liceat talis ac taliter qualificati Doctoris sententiam sequi, sed quatenus tali iudicio subiectam cùm illud solùm à à peccato excuset, pro vt ignorantia, seu error inuincibilis, non verò quatenus probabilior præcisè, cùm hæc à peccato non magis excuset, quàm iudicium dictans fortè esse peccatum, fortè non esse peccatum quod facis. Probat, quia nullus tenetur ad melius & perfectius, non solùm in exercitio virtutum, sed etiam in remotione pec
Vt probat Auctor.
cati; ad quod teneri ex opposito sequeretur: sed solùm ad prudenter operandum, siue tutò & perfectè remouendum peccatum, & bonum amplectendum. Atqui non solùm tutius & perfectiùs remouetur peccatum, sed etiam tutò & perfectè, nec solùm melius & tutius est bonum, vt patet. Pro quo & Fagnanum adducit textibus comprobantem nullum ad id, quod est perfectius, teneri. Confirmat, quia oppositum non solùm nusquam in præcepto est, & moraliter impossibile, sed insuper facit peiorem possidentis conditionem, quàm non possidentis, contra lumen naturæ. Ergo &c. Probatur sequela assumpti, quia si probabiliter dubitem, quòd matrimonium meum prius bona fide contractum, v.verbi g.gratia, non valeat, non potero debitum petere aut reddere: Si opinor esse vigiliam, non potero carnes comedere, licet in his omnibus de opposito habeam opinionem æquè probabilem: immò sequitur nos in omnibus debere rigorosissimas Doctorum asserentium tenere sententias, in ieiunijs. v.Verbi g.gratia, horis Canonicis, Confessionibus, contractibus &c. quia opiniones illæ, vtpotè à peccandi periculo, sensu dato, remotiores, sunt tutiores. Atqui hæc sunt contra communem omnium prudentium apprehensionem: Ergo &c.
141
*Hæc quidem Auctor, ex quibus nostra
sententia potest non leuiter roborari. In eo enim magnum pro sententia contraria pondus inducitur, & quasi vnicum illius fundamentum toties inculcatum, quòd operantes iuxta sententiam probabilem peccati se periculo exponunt: Atqui iuxta præfatam explicationem id non vitant aduersarij: Ergo in id incidunt, quod nobis obijciunt; & ita si in eorum sententia illud cessat, etiam in aduersa. Minor ostenditur, quia periculo se exponit, qui ita operatur, vt contingat id, quod facit, esse prohibitum, & ita secundùm se illicitum, iuxta eorum explicationem: id euenit in casu præsenti: Ergo. Minorem probo. Quia sententia, quam amplectitur operans modo illo, potest esse falsa, non solùm per impossibile, quod alicubi dicitur, improprijssimè tamen; aut physicè, quia sine contradictione obiectum aliter se habere potest: sed etiam moraliter, ita vt passim verificari contingat. Pro quo euidenter argui potest. Nam opiniones probabiles, quas vt præcisè probabiles negant ad vsum posse applicari, quia staret dictum periculum, ipsi vt practicabiles admittunt, sed cùm suo illo adiuncto iudicio: Atqui obiecta opinionum talium ex eo quòd hoc aut illo modo ad praxim aduocentur, non accipiunt mutationem: ergo operantes eidem se periculo exponunt. Si dicatur exponi quidem, sed non esse obligationem ad omnem periculi remotionem, quia neque ad perfectiùs; id & nos fatemur, ex eodem fundamento, quia de hoc præceptum non habetur, & est moraliter impossibile, & fieret ex eo peior conditio possidentis. Et quidem si hoc non admittatur, fiet ex eo magnum illud sequi inconueniens, teneri scilicet nos ad rigorosissimas Doctorum sententias sequendum, quia solùm iuxta illas peccandi periculum remouetur,
142
*Ex eo autem quod de possessione liber
tatis dicitur, & exemplis adductis, apertè conuincitur non esse eam certitudinem ad operandum necessariam, quæ omnem formidinem excludat. In matrimonio quidem si probabiliter dubitet quispiam an sit validum, non posse petere aut reddere, sententia eorum est, quos adducit P. Thomas Sancius Lib. 2. de Matrim. Disp.
P. Thomas Sancius.
44. nu. 1. quos ipse sequitur quantùm ad petitionem num. 2. nisi oppositam sententiam etiam probabilem velit amplecti, de quo nu. 4. Priorem videtur sequi Auctor, & iuxta id assumptum probo: Nam operans iuxta iura libertatis, quæ possidet non deponit dubium illud probabile, vt videtur supponi: nec videtur quomodo penitus sopiri possit iudicium illud, quo affirmat matrimonium esse inualidum, ideò enim contra illud operari potest, quia possessione iuuatur, vt eo non obstante quod hic & nunc iudicat, debitor & petat & reddat: stante autem iudicio tali probabili formido etiam necessario subsequitur, quæ probabile iudicium comitatur. Id quod de exemplo alio vigiliæ similiter vrget, & videtur profectò manifestum, cùm addatur illud: Licet in his omni|bus de opposito habeam opinionem æquè probabilem. Ergo stat operatio in concursu oppositæ, & ita formidine consequente.
143
*Obijcit sibi n. 311. Iuris regulam in du
bijs tutiorem partem esse eligendam, quæ exemplis ex Cap. Ad audientiam Cap. Significasti. Cap. Petitio tua, de homicidio, & Cap. Iuuenis de sponsal, confirmatur. Cui respondet num. seq. in vsu huius regulæ artendi debere an in iure Canonico casus aliqui non assignentur, vt assignantur nonnulli, circa quos se citat ad dicenda infra n. 281. in quibus Pontifex expressè vult quod tutius est sequi (sensu Resolutionis 11. & 12.) de dubijs circa actionem, quæ si exerceatur, infert Reipublicæ notabile damnum præter communem agendi modum prudentium. Secundo sic vt ly Tertius, pars tutior &c. semper sumatur pro vt opponitur probabili præcisè, ad sensum Resolutionis 6. vt scilicet sit sensus In morum dubijs probabilibus sequi oportet certum moraliter relicto probabili præcisè: alioqui, vt Resolut. 7. nu. 208. dictum, non datur tutius tuto: Vnde hæc non debent sumi comparatiuè, quàsi verò non liceat tutum sequi, sed aduersatiuè, pro vt ly Melius. Dan. 13. Vbi Susanna impudicos senes sic affatur:
Dan. 13.
Melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quàm peccare in conspectu Domini. Et 1. Cor.
1. Cor. 7.
7. Melius est nubere, quàm vri. Non quòd peccare, vel vri sit bonum, sed quòd hoc sit malum, illud bonum. Sic ille.
144
*Circa quæ, quod ad casus assignatos at
tinet, cùm de tutiori parte sequenda Pontifices admonent, stare quidem illud ritè potest, quod & ab alijs adnotatum; vt scilicet nolint regulam illam absolutè locum habere, sed in ijs, quibus illam applicant, quæ, cùm aliàs ad perfectiorem modum operandi pertinere possit, eam tamen nolunt cum stricti obligatione seruari. Sensus autem, de quo Resolut. 11. & 12. videndus inferiùs. Et is est suæ de certitudine morali doctrinæ conformis cum ignorantia inuincibili, de quo statim. Et modò contra ipsum est, eo sensu stante, contrarium potiùs eliciendum: tutius enim non est necessario sequendum, quando ignorantia inuincibilis præcepti occurrit, tunc enim operari oppositum licet, vt Auctorem toties assensisse iam vidimus, & in Resolutionibus præfatis contestatur. Dici ergo generaliter debuit Pontifices tutius esse eligendum absolutè voluisse, quia vel casus assignant, in quibus ita indubitatè, seruandum statuunt: vel si non assignant, eam regulam seruandam proponunt, & ita ineptè circa casus discrimen assignatum, vt quasi diuersi generis proponantur. Cui tamen resolutioni obstat sensus ab Auctore adductus, cùm iuxta illum liceat partem minùs tutam amplexari. Deinde iuxta priorem illam intelligentiam de actione notabile damnum adductura præter communem agendi modum prudentium, nihil contra sententiam communem de licito probabilis opinionis vsu, contra quem est certamen, habetur, & ita quando contra illum loca illa Iuris vrgentur, commodissima expositio succurrit, vt scilicet intelligenda sint, quando notabile damnum timetur: quod quidem etiam benignæ sententiæ Auctores affirmant, & quidem si actio damnum tale sit allatura, non est cur circa illam communis prudentium agendi modus ostendatur, quandoquidem etiam si communis non sit, eidem debeat obuiari.
145
*Id autem quod ait, & pro quo se refert
ad nu. 208. scilicet non dari tutius tuto, eo loco sic explicat dicens: Vnde puto inter sententias tutas non dari vnam tutiorem altera: benè inter certas & probabiles vnam certiorem & probabiliorem altera: quia hæc à motiuis, illa à carentia omnis periculi peccandi talis dicitur: nulla autem tutior illa, quæ caret omni periculo peccandi: certum tamen dari tutiorem probabili aut dubia, immò etiam probabiliori, vt patet allato exemplo nu. 46. Scilicet cùm quis restituit, licet secundùm probabiliorem opinionem ad id non teneatur. Ex qua doctrina apparet potuisse D. Caramuelem asserere inter opiniones probabilesnon esse vnam tutiorem altera, pro quo allatam ab Auctore reddit rationem; quia scilicet cuiuscumque vsu peccandi periculum remouetur. Quòd si dicatur id non rectè ab eo dictum, quia vsus probabilis opinionis præcisè sumptæ non est tutus, contra id est opinionis probabilis vsum cum adiuncto illo, de quo Auctor, tutum esse: atqui omnibus potest tale adiunctum adhiberi, operando sub dictamine certo omnem excludente formidinem: ergo omnes sunt æquè tutæ. Vnde & sequitur non esse tutiorem probabiliori. Addit
autem citato nu. 108. id quod non est hoc loco, missum faciendum, scilicet etiam dato quòd opinio minùs probabilis esset certa moraliter; non liceret eam sequi, omissa probabiliori consequenter certiori opposita; quia alioquin contradictoria essent simul vera & certa moraliter, vt consideranti patebit. Sed certè non ita consideranti patet, quia talis contradictio negatur in casu dato ab Auctore, non probata, nec probabilis, quia stante morali certitudine opinionis, nihil illi deficit, vt eius vsus licitus esse possit. Vnde & consequenter improbandum quod subdit, videlicet dato quòd opinio probabilis sit tuta, non licere sequi minùs probabilem relicta probabiliori consequenter tutiori opposita, quia tuta caret omni periculo peccandi, quod non habet minus probabilis in concursu probabilioris. Quod quidem ex illius est fundamento conuellendum, quòd scilicet per tutam peccandi periculum penitus remoueatur; eo autem sic stante, nihil deest quo minùs liceat operatio: ex eo enim, vt iam sæpiùs vidimus, probabilis sententiæ vsus licitus denegatur, quia sic operans peccandi se periculo exponit, dum cùm formidine operatur.
146
*Iam quod ad secundum explicandi mo
dum attinet, vt sensus debeat esse, quem Auctor fingit, ex eo videtur procedere, quòd iuxta sentẽtiamsententiam de licita opinionis probabilis sequela, optima succurrit expositio, contrariæ non consonans. Dum enim dicitur in dubijs partem esse tenendam tutiorem, & vrgetur non solùm de dubijs vtcumque, sed etiam de probabilibus esse accipiendum: Respondetur, eo ipso quòd tutior pars dicitur, significari oppositam esse tutam, & talem esse opinionem probabilem. Id autem non conuincitur esse falsum, ex eo quòd comparatiuum aliquando non sumatur in vim comparationis, sed vt merè positiuum: id enim ita exponendum, quando constat locum non esse positiuo, vt in | adductis exemplis, quod secus accipiendum quando locus esse comparationi potest. Sic 1. Cor. 7. v. 38. vbi Apostolus loquitur in hunc mo
1. Cor. 7. v. 38.
dum: Igitur & qui matrimonio iungit virginem suam, benè facit: & qui non iungit, melius facit. Neque enim in vim tantùm positiui sumi potest illud Melius, quia & positiuo locus esse potest, qui & ab Apostolo designatur: vt non contendat quisquam virginitatem non esse coniugio præferendam, in quo est hæreticaliter deceptus Iouinianus.
Loading...