CAPVT III.

CAPVT III.

An liceat Indicis Proregibus quæstuosos contractus exercere.
AN inquam liceat emere vt vendant ea, quæ aliis licent, vt sint honorabiles mercatores. Circa quod
15
*Dico primò. Publicum hoc exercitium
non licet, estq́ue graue peccatum. Id constat; quia legibus prohibentur, & ita quæ fuerint nundinationi exposita, si deprehendantur, amittuntur. Neque vllus erit qui mutire audeat, & defensioni se præferat, ne maiora inde sint incommoda subituri. Est ergo grauis, & obligationem consentaneam secum afferens prohibitio: ac proptereà eam apertè violare eum, qui ante omnes alios est custodiendis legibus constitutus, non stat sine lethalis culpæ reatu. Videantur dicta
Titulo præced. cap. 9. & 10. Id quod etiam de Auditoribus Regiis dictum sit, qui de eo juramentum emittunt, sed implicitum, vt ex illius formâ probat Illustrissimus Villaroel Parte 2. quæst. 15. art. 1. num. 17. licèt reuera non ita appareat ex illius tenore.
16
*Dico secundò. Si Prorex pecuniam fido
mercatori tradat, vt cum eâ propriæ junctâ negotietur, & partem lucri retineat, non videtur in eo mortale crimen intercedere. Id probo ex communi sententiâ de negotiatione Clericorum per alios, quando dicto modo fit: esse enim à culpâ mortali immunem tenent quamplures, quos adducit & sequitur Diana Parte 1. tract. 8. Resol. 72. & magis ex professo Parte 9. tractat. 7. Resol.
Vide Tit. 9. n. 147. & 148.
69. quibus addandusaddendus Eligius Bassæus v. Clericus num. 14. §. Prætereà. Est autem prædicta obligatio strictior, vtpotè à sacris Canonibus profecta, & quia ratio prohibitionis eorum statui magis contraria deprehẽditurdeprehenditur, quia à sacrorum curâ & deuotione in ipsis auertuntur; & tamen per alios licet: ergo multò id potiùs in laicalis muneris Magistratu. Et quidem Franciscus Syluius in 2. 2. D. Thomæ quæst. 77. art. 4. præfatam sen
Franciscus Syluius,
tentiam probans, sic ait: Rationes prohibitionis non pariter locum habent quando aliquis negotiatur per alium, nullam ipse præstans operam, sed solùm communicans pecuniam: tum denique quia sic pecuniam subministrare non est propriè negotiari: nam & viri nobiles, & matronæ honestæ ita subinde lucrum quærunt, nec proptereà censentur negotiari. Hæc ille. Iuxta quæ id sequitur quod intendimus, & ita Proreges sic agentes non esse mortalis criminis reos.
17
*Dico tertiò. Assertio præfata non habet
Assertio 3.
locum, quando negotiatio fit interuentu filiorum, aut famulorum. Id probo. Quia tunc Pro
rex ipse est causa principalis, & eo modo negotiantur magni quique mercatores, vnde occulta esse negotiatio nequit, & id est juxta distinctionem, quam loquentes de Clericis adhibent Renatus & Syluius à Dianâ adducti. Licèt in Clericis alia sit specialis ratio, de quâ nuper: scilicet à cura diuinorum eâ solicitudine diuelli: quæ ratio vrget, etiamsi ponamus occultam esse negotiationem, dummodò in eâ ipsi sint causa principalis. Quod secùs accideret in Proregibus, si stare posset, vt per filios & famulos negotiantes, occulta esse posset negotiatio; tunc enim id sine mortali peccato contingeret. Non posse autent ita contingere manifestum est, quia omnibus cōstatconstat filiis & famulis non esse adeò ingentes pecuniæ quantitates, quibus emere possint id, quod posteà exponunt venditioni.
18
*Dico quartò. Negotiatio in mercibus
prohibitis, si illa regno præiudicialis sit, non potest à Prorege vllatenus exerceri, neque etiam ob interesse aliquod indulgeri. Ratio est clara; quia ex officio debet communi regni bono consulere: ergo non licet illi quod bono tali contrarium inuenitur. Euidens est discursus: ex quo vlteriùs sequitur ad restitutionem teneri. Est communis Doctorum sententia, qui vno id videntur ore fa
teri. Pro quo videndus P. Lessius lib. 2. cap. 13. num. 70. P. Dicastillus lib. 2. tractat. 2. disputat. 3. num. 88. Pharaonius pag. 245. & Bonacina Tomo 2. disputat. 1. de restitutione quæst. 3. Puncto 8. num. 4. Iuxta quos Principes, Magistratus, Prætores, & Duces belli tenentur ad restitutionem, si omittant impedire furta, latrocinia, iniusta monopolia, & similia damna, cùm possint sine suo notabili detrimento. Quod est ad Prælatos Religiosos extendendum, vt cum aliis probat P. Sancius lib. 6. Operis moral. cap. 14. num. 33. Est autem restitutio facienda iis, quibus damnum illatum fuerit: quod in particulari casu, viri prudentis consilio adhibito dispiciendum.
19
*Dico quintò. Si non sit negotiatio præ
judicialis, in foro conscientiæ licebit eo modo, quo aliæ, de quibus dictum: non verò publicè; sicut nec licentia concedi; quia cùm sit manifestè contra legem, cuius obseruantia, sicut & aliarum, ad Proregem præsertim spectat, id stare sine graui conscientiæ grauamine nequit. Videantur dicta Titulo præced. num. 100. & 101. circa Regii Consilii Præsidem.
20
*Dico sextò. In casu dicto non potest
Prorex nauigia, quæ de permiso dicuntur, concedere. Id probo; quia permissiones istæ sunt reuerà licentiæ, vnde & petuntur, & non exiguo sumptu comparantur: licèt nec scripto, nec viuâ voce, per modum positiuæ concessionis proueniant, pœnæ periculum præuidendo. Quòd si tale beneplacitum non extaret, minimè nauigatio assumeretur: Atqui hoc licentiam inuoluit
nomine variato: ergo non licet, sicut neque expressa. Maior est clara, & Minor ostenditur ex Cap. Si seruus 2. §. 4. dist. in quo sic dicitur: Si seruus sciente, & non contradicente domino suo, in
Cap. Si seruus.
Clero fuerit ordinatus, ex hoc ipso liber & ingenuus erit. Sed si ignorante domino, licet ei &c. Vbi taciturnitas domini videntis licentia computatur, cùm id permiserit, quod poterat impedire. In casu au|tem nostro plus est aliquid, quia beneplacitum exquiritur, & dissimulanter exploratur.
21
*Dico septimò. Oppositum non vide
tur improbabile, quia voluntas Regis non est ita amarè interpretanda in re non penitus præiudiciali, & quæ pro parte aduersa suas etiam habet congruentias, estq́ue populo plausibilis & jucunda, tum propter abundantiam mercium, tum ob varietatem, ex quâ homines conditionis mediocris commodum non leue reportant, viliore pretio quæ sibi sunt necessaria comparantes: & Ecclesiæ ornamentis etiam necessariis abundantiùs & commodiùs instruuntur. Hoc certè si quandoque accidat, quomodò potest Regi piissimo ingratum penitus accidisse?
Loading...