CAPVT II.

CAPVT II.

An Religiosi Indorum Parochi ex iustitiâ, & non solùm ex charitate Parochiale debeant officium exercere.
9
*NEgant aliqui, ex quibus Emmanuel
Rodericus Tomo 1. qq. regul. quæst. 35. art. 5. sibi penitus concinnente Fr. Ludouicus Miranda in Manuali, Tomo 1. quæst. 43. artic. 5. §. Tertiò pro. Et id probant, quia Religiosi semper hoc onus sub prædictâ obligatione suscipere detrectarunt; neque est vnde possit obligatio talis suboriri. Quòd enim Pius V. An. Dom. 1567. die 23. Martij, expeditâ Bullâ eos ad Parochialem curam habiles reddiderit, ad id concessâ facultate non probat intentum; quia in eadem Bullâ addit, Vt hactenus consueuerunt: ex quo potiùs oppositum comprobatur. Addit tamen teneri Religiosos ex iustitiâ facere, si non omne ad quod Curati tenentur, quia verè Curati non sunt; id tamen totum, quod fecissent ibi Clerici Curati, vel alij Religiosi, impediti ne ministrent, quia illi eos, quominùs id faciant, impedierunt, se huic muneri destinantes, & coràm Rege agentes, ne sibi ministerium huiusmodi tolleretur. Quia ratio naturalis dictat, vt vnusquisque soluat damnum, quod suâ caussâ fuit illatum. Cùm charitatis autem obligatione, ex quâ aliquid inchoatum est, posse obligationem subsequentem iustitiæ coniungi, constat in eo, qui ex charitate confessionem audire alterius incipit, quam tenetur ex iustitiâ perficere, propter iniuriam, quam Pœnitenti faceret, qui propter obtinendam absolutionem peccata reserauit: vt cum communi sententia docet D. Sotus in 4. dist. 28. q. 41. Hæc Fr. Emmanuel, in quibus secutus Mag. Veracruz, & Mag. Noronam, qui ita censuerant, & exposuerant, vt videri potest apud Fr. Ioannem Baptistam Fol. 256. n. 11. Pro eodem stat Fr. Antonius Remesal in Historiâ Guatemalensi Lib. 10. Cap. 22. P. Pellizarius Tractat. 8. Cap. 4. numer. 90. & alij item, nihil nouis declarationibus Regij Consilij permoti, de quibus statim.
10
*Dico primò. Parochi Indorum, vbi
recèns eorum conuersio est, neque Regius patronatus exercetur, sed iuxta Apostolica priuilegia proceditur, non administrant ex iustitiâ, sed solùm ex charitate. Id probo. Quia ad asserendāasserendam iustitiæ obligationem nullum est fundamentum, &, vt ex Fr. Emmanuele diximus & est sanè verissimum, Religiosi semper onus huiusmodi recusarunt. Neque in illis ea currit ratio, quæ ab eodem adducta est, ex obligatione scilicet supplendi damna: quia reuerà talia damna non sunt, cùm sit nemo, qui de tali agat conuersione, neque apud Reges nostros prætensionem vrgeat: & vt talis aliquis sit, quòd ipsis id, quod prætendunt, non concedatur, ex negotiatione Parochorum dictorum non prouenit, sed quia Reges nostri conuenientissimum iudicant curam talem ipsis non præbere, efficaciorem ad Parochialia munera illorum charitatem, quàm horum iustitiam reputantes. Hoc enim posse contingere etiam respectu Episcoporum circa ouium suarum curam, benè ostendit Fr. Ioannes Focher apud Fr. Ioannem Baptistam Fol. 393. & seqq. siue autem ab eisdem conuersi sint, siue ab alijs; dummodò Parochum non habeant, possunt circa illos Parochialia omnia exerceri, & etiam Matrimonio iungi, licèt alibi habeant domicilium. Pro quo P. Thomas Sancius infrà, num. 13. adducendus Conclus. 4. & alij apud ipsum.
11
*Dico secundò. Si admittatur Religio
sos ex charitate administrare, dici verosimiliter potest, quamuis oppositum verosimilius sit, non oriri obligationem iustitiæ, ex eo quod se pro retinenda possessione tueantur, & sic alios ex iustitiâ administraturos impediant. Quòd ex eo probari potest: nam impeditio talis non est per iniustitiam, vt suppono, sed iustis adductis rationibus, vt non remoueantur: atqui velle possessionem antiquam continuare, non est nouum velle obligationis onus subire, quod & ipsi sic agentes asserunt: ergo superior titulus ex charitate fuit, ille ipse vim habet, & non alius. Nec dicas Reges conseruationem Parochorum non aliter velle, quàm si illi onus titulo iustitiæ suscipiant. Nam licet id verum sit si de ingressu loquamur, non tamen de conseruatione, quando onus est ex solâ charitate susceptum; quod contingere poterit, vel quia Regia edicta alicubi vsu recepta non sunt, vt in aliquibus Fratrum Minorum Prouinciis, pro quo Fr. Ioannes Baptista Fol. 212. §. octaua veritas. Vel si Religiosi prætendant, idq́ue habeat fundamentum, non obstante Regiâ dispositione obligationem tantùm charitatis pro ingressu eosdem vrgere, de quo statim.
12
*Dico tertiò. Verosimilius est Religio
sos, qui ex præsentatione Regij patronatus curam Parochiarum suscipiunt, ex iustitiâ ad plenam administrationem teneri, nisi ipsi contrarium protestentur, & non obstante protestatione, Parochiæ conferantur. Sic Fr. Ioannes Baptista Fol. 177. Pag. 2. num. 12. & Fol. 318. Pag. 1. §. Vt autem, & seqq. Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 16. num. 24. vbi adducit Ioannem Focher, & Emmanuelem Rodericum, cuius tamen sententiam iam vidimus. Et in Politicâ Pag. 632. Quod & contestati sunt Prouinciales trium Religionum Nouæ-Hispaniæ in Epistolâ, quam ad præclaræ mem.memoriæ Philippum II. scripserunt, & à Fr. Ioanne Baptista ad verbum refertur Fol. 178. & seqq. Idem supponit Magister Grijalua in Historiâ D. Augustini Prouinciæ Nouæ-Hispaniæ, &c. Ætate 3. Cap. 35. vbi de Societate Iesv loquens, & eius in Philippinas ingressu Ann. 1580. ita scribit: Porque segun su santo Estatuto, sin encargar
se de esta, ô de aquella Dotrina con titulo de Curas, administrando los de Iusticia, la Charidad los lleba por todas las partes, donde conocen que ay necesidad, y con tanto zelo y cuydado predican la fe, y administran los Santos Sacramentos, como si fueran propios Curas, y como si lo debieran hacer de Iusticia. De manera que sin tener propio ganado, obrando con todos los Pastores, tienen en todos los merecimientos no pequeña parte.
Sic ille. Et est communis ac receptissima persuasio; vt non dubitet Dom. Solorzanus affirmare, post formulam præsentationis, quam Dom. Franciscus à | Toleto Peruuianus Prorex in regionibus istis constituit Regio Patronatui conformem, pro comperto apud omnes habitum Religiosos ex iustitiâ administrare.
13
*Fundamentum Assertionis præcipuum
ex Regiâ dispositione desumitur, varijs in rescriptis, sed præcipuè in illo Ann. 1587. die 16. Decembris, in quo sic dicitur. Y porque lo que tanto importa, como es la Cura de las Almas, y mas las de estos tamtan nueuos en la Fe, no conuiene quede à voluntad de los Religiosos: los que estubieren en las dichas Dotrinas, Curados, y Beneficiados, han de entender en el oficio de Curas, non ex voto charitatis, como ellos dicen, sino de Iusticia, y obligacion, administrando los Sacramentos no solamente à los Indios, sino tambien à los Españoles, que se hallaren viuir entre ellos. A los Indios por los Indultos Apostolicos sobredichos, y à los Españoles por Comision vuestra, para lo qual se la aueis dedar, &c. Extat Tomo 1. Indicarum schedularum, Pag. 97. & eam ex citatis adducunt Dom. Solorzanus, & Fr. Ioannes Baptista, qui etiam Regiam Epistolam profert tenore integro, scriptam PP. Prouinciali & Diffinitoribus Prouinciæ S. Euangelij Ordinis D. Francisci in Nouâ-Hispaniâ, in quâ obligatio prædicta eisdem intimatur. Et similes aliæ Prouincialibus aliorum Ordinum destinatæ sunt, vt declarat Titulus prædictæ Epistolæ Fol. 380. Pag. 2. Non ex voto charitatis, (como allà lo platicais) sino de Iusticia y obligacion. Verba illius sunt. Quòd autem Reges nostri ita disponere potuerint, non debet in dubium reuocari, quia Patronatum habent amplissimum in Indijs, & peculiarem facultatem ad huiusmodi prouisiones. Possunt ergo sub eâ conditione tantùm præsentare, vt qui præsentantur, obligationem subeant, quam Curati generaliter habent. Et huius ratio optima in prædicto rescripto redditur; quòd scilicet res momenti tanti, qualis est Cura animarum, non est Religiosorum libito relinquenda. Et Indis non solùm, si indignæ sint, sed etiam si tantùm ibi habitent, posse Sacramenta administrari, & eos Matrimonio iungi, ex Bullâ Pij V. probat D. Thomas Sancius Lib. 3. de Matrimonio, Disput. 26. num. 2. qui & num. 3. de vagis idem statuit, parùm conformiter ijs, quæ habet num. 7. vbi Episcopi necessariam ait esse licentiam, ob rationes quasdam parùm vrgentes stante priuilegio.
14
*Neque obstat quod ex Bullâ Pij V. ad
ducitur, scilicet Parochiale officium Religiosis concedi, sicut anteà consueuerunt: quòd autem ex charitate tantùm administrare consueuerint, videtur manifestum; sic enim in citatis Regijs rescriptis habetur: vt num. præced. vidimus: Non ex voto charitatis, como allà dicen. Como allà lo platicais. Pro quo latiùs discurrit Ioannes Focher in Opusculo de veris Indiarum Occidentalium Ministris; & ex eo Fr. Ioannes Baptista Fol. 390. pag. 2. & seqq. Videtur autem difficile quomodo obligatio iustitiæ imponi à Rege possit, quia obligatio talis
quid spirituale est, & ad rem maximè sacram spectans, Sacramentorum inquam administrationem, & alia Parochialis officij ad forum animæ pertinentia ministeria. Sed vt dixi, prædicta non obstant; quia Bulla Pij V. ad instantiam Philippi II. Regis nostri impetrata est, & cùm ipse obligationem iustitiæ futuram exprimat, credendum omnino est, iuxta eum sensum à Pontifice talem obtentam facultatem. Quod ergo Pontifex ait sicut anteà consueuerant, non ad modum administrationis spectat, de quo Pontifici nihil enarratum est, sed ad substantiam administrationis, & quantùm ad independentiam ab Ordinarijs ibidem concessam. Præterquàm quòd ex concessione Alexandri VI. de quâ Titulo 1. Cap. 3. Reges nostri possunt, & debent Ministros pro conuersione Indorum, & ijs, quæ ad ipsam conducunt disponere: & accedente ampliori Indulto Iuris patronatus, sicut facultas est illis quoad præsentationem, ita & quoad illius modum. Quòd si prædicta non sufficerent, non est credendum in re tanti momenti sine consultatione Sedis Apostolicæ id factum, de quo agimus; quandoquidem & Rex ipse ob prædictam caussam, quòd scilicet res summi momenti sit cura animarum, & ita modo debito debeat administrari, ac proptereà non ex charitate tantùm, sed ex iustitiâ, id à se iniungendum fuerit arbitratus. In id enim, quod vitare contendebat, prorsus impegisset, indebito modo se gerens in obligatione imponendâ; quod eius facultatem excedebat.
15
*Dico quartò. Ex prædictâ obligatione
iustitiæ hæc habentur. Primò, Religiosum Parochum ad residentiam teneri, nec posse pro libitu abesse, sed iuxta id, quod Parochis generaliter permittitur. Secundò, neque Prælatos posse absentiam indulgere, aut etiam Parochos rebus in alijs occupare. Tertiò, teneri ad omnia, ad quæ veri Parochi, etiam cum vitæ periculo, vbi charitas non vrgeret. Quartò, quoad sufficientiam in doctrinâ, & linguæ peritiâ, eamdem cum alijs obligationem habere. Pro quo Fr. Ioannes Baptista Fol. 384. ita scribit: Hæc & alia multa te
Fr. Ioan. Baptista.
nentur Parochi suis præstare ouibus, vt debitè suum officium exequantur, vt patet per multas Seßiones Concilij Tridentini. Sed ad hæc quis tam idoneus? Non illi profectò, qui sine vlla, vel saltem mediocri, diuinarum litterarum cognitione, & linguarum peritia, nullum non mouent lapidem, vt huic muneri, & potiùs oneri & operi præficiantur. Quos quanta maneat vltio & vindicta sacræ litteræ apertè testantur, &c. Quintò, tenentur ad damna omnia resarcienda, quæ ex eorum incuriâ prouenerint. Sic citati numer. 9. & adductus nuper Auctor post adducta ex eodem, acriter pro Assertione depugnans. Sextò, magis obligati sunt Parochiali Ecclesiæ, quàm suæ Religioni, in ordine ad subsidia conferenda: vnde & necessitatibus illius, & pauperum Paræcianorum debet priùs subuenire. Pro quo Dom. Solorzanus Lib. 3. Cap. 16. num. 86. & in Politicâ Capit. 16. §. Antepenultimo. Et ante illum P. Suarez Tomo 4. de Religione, Tractat. 8. Cap. 19. num. 20. Tandem, stante præcepto Prælati, & necessitate ad officium pertinente, huic occurrendum est, illo cum reuerentiâ prætermisso, etiamsi cum Censuræ impositione procedat. Horum omnium rationes sunt manifestæ, pro quibus & faciunt, quæ sequenti Capite disseremus.
Loading...