*Probat autem Resolutionem suam. Quia
videns opinionem oppositam esse probabilem,
quæ pro lege stat, si eam, quæ stat pro libertate
sequitur, cum formidine aduersæ, putans vincibiliter esse veram, non erit Deo fidelis, nec cordatus, voluntariè amplectens sententiam sibi &
alijs periculosam, vtpotè moraliter expositam falsitati, errori, & iniustitiæ; nec à culpa excusari
potest: nam Scriptura Eccli. 2. v. 14. dicit:
Væ
duplici corde, & peccatori terræ, ingrediens duobus
vijs. (Corrige
terram.) Circa quod Hugo Cardi
nalis ita exponit:
Qui scilicet carnis sectatur opera,
& spiritus sanctificationem se arbitratur perficere in
timore Dei. Quod etiam procedit quomodocumque se gerat, dummodo formido pulset
: vnde ita
sentientes frustra Doctorum vtriusque iuris, &
Scholasticorum, immò interdum Pontificum &
Cardinalium auctoritates congregant, vt suam
sententiam isto sensu explicatam conforment:
quia Scholasticos nullos, aut valde paucos, eosque nec Deo fideles, nec cordatos reperient. Excusarentur autem, & suæ sententiæ quam plurimos vtriusque iuris Doctores & Scholasticos haberent fautores, si (vt Auctor ait
) cùm ipso &
Fagnano suo sentirent, & dicerent se solùm velle
esse licitum sequi sententiam physicè probabilem, sed ob varias rationes, & obiectorum solutiones inuincibiliter putatam veram, & hoc sensu
moraliter certam
: quia nullus vnquam Deo fidelium & cordatorum Doctorum docuit in practicis, moralibus, & periculosis vtramque contradictionis partem, posse simul esse conformem
legi diuinæ, aut in ea contineri
: sed solùm interdum contingere posse quoad nos inuincibile dubium, vtra contradictionis pars sit legi diuinæ
conformis, aut in ea contenta, & si nulla fuerit
operandi necessitas, operationem esse suspendendam, inquisitione adhibita, donec alterutra appareat inuincibiliter vera, & hoc sensu moraliter
certa: idque omnino Christi fidelibus inculcandum, quod est Scoti doctrinæ Conforme in 3.
dist. 25.
q. 1.
n. 8. cuius verba refert. Addit & alia
nullius roboris, & superiùs iterata.