*Leges, Ordinationes, & consuetudines,
Pœna commissi vt obliget.
disponentes circa pœnam commissi obligare omnes, tam forenses, quam exteros, & in eas incurrere, quia scire & inquirere debent, iuxta
l. Interdum §.
licet, ff. de public. & vectig. errantes autem
per ignorantiam solùm ad duplicata iura teneri,
ex l. eadem, §.
Diui quoque fratres, affirmat Ioannes de Heuia
in Curia Philippica Tom. 2.
Cap. 10.
nu. 14. cum Glossa circa citatum §.
licet. Sed quidem cùm duplicatio dicta pœnalis sit, vbi culpa non adest, locum habere non potest. Et ideò
quidquid de legibus illis Gentilium Principum
sit, iuxta Christianum stylum nihil pœnale ignoranti est, si verè talis probetur, infligendum. Et
ita citatus Auctor
Cap. 12.
eiusdem libri nu. 4. de
Nauarcho loquens, qui
èex portu, cùm opportunum esset tempus, non soluit, affirmat teneri ad
damnorum compensationem, etiamsi ex fortuito
casu obtigerint, quia in culpa fuit, addens tamen
quòd si iusta ex caussa moram fecerit, ad nihil
tenebitur
ex l. final. §.
Idem iuris, ff. ad l. Rhod. de
iactu. & l. 2. §.
fin. ff. si quis caut. quæ quidem in
generali illa ratione fundantur, quam naturale
rationis lumen ostendit, pœnam locum habere
non posse, vbi abest culpa, aut verè talis, aut præsumpta, de qua
l. Interdum cit. §.
licet. Et quamuis ita videatur proculdubio dicendum, & iuxta
id iudices debere procedere: si tamen sine suo id
nequeant facere detrimento, ad moderationem
dictam non tenentur, vnde & infligere pœnam
poterant lege dispositam, quia lex non potest penitus iniusta censeri, & regulariter de culpa aliquid admisceri, potest non temerè præsumi cùm
sit iuris notissimi, quidquid de casu sit, in quo
illam extitisse euidentibus constet argumentis.