CAPVT VIII.

CAPVT VIII.

Vtrum Indici Præbendarij absentes lucrari fructus Præbendæ possint ex aliorum condonatione.
59
*FVndamentum dubitationi præbet
Concilium Tridentinum Seßione 24. Cap. 12. de Reformat. in quo sic dicitur: Distributiones verò qui statis horis interfuerint, recipiant: reliqui, quauis collusione aut remißione exclusa, his careant, iuxta Bonifacij VIII. Decretum, quod incipit Consuetudinem, quod sancta Synodus in vsum reuocat, &c. Iuxta quod sunt etiam Cardinalium Declarationes, ex quibus illa pro Ecclesiâ Vxo
niensi 22. Nouemb. 1592. tenoris sequentis: Congregatio Concilij censuit non licere Capitulo, aliquo prætextu distributiones quotidianas donare aut remittere alicui, qui ab Ecclesiæ seruitio abfuerit: quin immò eum, qui illas receperit, teneri ad earum restitutionem, nec illas suas facere posse. Sic Congregatio, cuius alia Declaratio idem de Episcopo statuens inferiùs referenda. Pro eadem stat Concilium Limense tertium Act. 4. Cap. 26. sic decernens:
Et Concil. Lim. 3.
Diuino Officio diurno & nocturno, ac Missarum solemnibus intersint omnes Cathedralibus Ecclesiis Dignitates, atque Canonici, quemadmodum in Tridentino & Limensi Concilio constitutum est. Qui verò non interfuerint, sine vlla remißione distributiones amittant, quæ teteris, qui intersunt, eo ipso debeantur: neque verò remißionem aut condonationem vllam in ijs sibi vicißim Capitulares facere poßint; si fecerint, nulla sit, sed distributiones ita perceptas teneatur in conscientiâ restituere, qui fraudem facit. Sic illud, iis conformiter, quæ à Bonifacio VIII. in citato Cap. Consuetudinem, de Cleric. non resident. statuta sunt verbis illis: Qui verò aliter de distributionibus ipsis quicquam
Ac Decretalis Bonifacij 8.
receperit (exceptis illis, quos infirmitas, seu iusta & rationabilis corporis neceßitas, aut euidens Ecclesiæ vtilitas excusaret) rerum sic receptarum dominium non acquirat, nec faciat eas suas; immò ad omnium restitutionem, quæ contra huiusmodi nostram Constitutionem receperit, teneatur. De distributionibus etiam pro Defunctorum Anniuersarijs, largiendis, idem decernimus obseruandum. Sic Pontifex: quæ omnia, licèt adeò videantur perspicua, locum tamen quæstioni relinquunt: an scilicet aliqua via sit, quâ condonationes sustineri possint? Vt neque lethales sint, neque obligationem restitutionis inducant. Circa quod
60
*Dico primò. Remissio aut condonatio
generaliter facta, dum Præbendarij ita inter se conueniunt, vt sibi inuicem remittant, mortale peccatum est. Id videtur clarum: quia est contra legem in materiâ grauissimâ, quæ si non obligaret hoc pacto, inutilis redderetur. Pro quo dictum Titul. 2. n. 3.
Dico secundò. Non obstante remissione di
ctâ, est obligatio restitutionis. Constat ex dictis num. præced. & ita vt certum statuunt Auctores, quos adducit P. Thomas Sancius Lib. 2. Consil. cap. 2. dub. 108. n. 2. & Pharaonius Pag. 459.
Dico tertiò. Restitutio talis facienda est Ec
Assertio 3. cui facienda.
clesiæ, aut piis operibus, iuxta Declarationem Cardinalium, quæ extat in vltimâ recognitione, & sic habet: Non licet Episcopo, aliquo prætextu, distributiones quotidianas donare, relinquere, aut quauis
Declaratio Card.
collusione remittere alicui, qui vel ab Ecclesiæ seruitio abfuerit, vel alio quouis modo distributiones legitimè debeat amittere. Nec fas sit cuipiam eas capere; & si acceperit, suas ne faciat, sed eas restituere omnino cogatur, distribuendo fabricæ Ecclesiæ, quatenùs indiget, aut alteri pio loco, Episcopi arbitratu. Sic Congregatio: &
Assertionis ratio.
ratio est: quia licet distributiones amissæ à non seruientibus, iis, qui seruiunt, accrescant; dum tamen generalis ista remissio fit, ij, quibus accrescere debebant, eas remittunt, vnde earum domini non fiunt: cùmque aliàs fructus Ecclesiastici, & patrimonium Christi sint ita expendi debent, vt mos Ecclesiæ seruat, & est ille, quem Congregatio designat. Si dicas remissionem esse conditionalem, si videlicet is, cui fit, eius sit vtilitatem percepturus, seu minùs in dominio seruientis futuras. Contra hoc est, quia talis modus remit
Responsio quædam disiecta.
tendi communiter non habetur: tum etiam; quia modus ille donandi non est proptereà quòd velit se iustitiæ conformare, non aliter donando quàm ei liceat, sed vt fraudem faciat Ecclesiæ, ad quam talia debent bona pertinere, vtilitatem propriam vtilitati eiusdem præferendo: vnde cùm voluntas | iuridica & legalis non sit, sed fraudulenta & iniqua, non attenditur conditio, sed remissio penitus annullatur. Quin etiam quòd cùm tales indifferenter diuino Officio defuerint, etiamsi quis donationem conditionatam fecerit, & sic illa locum habere nequeat, sed in eius iure id, quod remisit, remaneat: aliunde habere nequit quod seruitio suo non meruit, cui constat defuisse. Communis ergo defectus communi est animaduersione mulctandus, & ita ex eo nullus debet commodum reportare. Et quidem cùm talis defectus sit, qui in detrimentum Ecclesiæ redundet, nulla alia caussa est præter ipsos, & ita ipsi debent illum redditione fructuum compensare. Quia verò contingere potest, vt Ecclesia non indigeat, ad alia pia opera eius benignitas deriuatur.
61
*Dico quartò. Quando nulla ante re
missionem procedit conuentio, ita tamen soliti sunt Præbendarij facere, idem dicendum est. Id probo: quia ibi est genus quoddam tacitæ conuentionis, ex quâ sequitur vt in seruiendo magni deprehendantur defectus, quorum quidem ij sunt caussa, qui talem solent facere remissionem: si enim scirent omnes nihil sibi remittendum, diligentiùs adstarent. Sic ergo, dum absunt, nequeunt mereri stipendium, neque alij donare ipsis illud possunt, quia caussa absentiæ sunt, & sic ad compensationem tenentur Ecclesiæ faciendam, sicut nuper arguebamus. Et hæc ratio maximè vrget quando est expressa conuentio.
Dico quintò. Si nullâ præcedente conuen
tione modis dictis aliquis distributiones sibi debitas remittat gratis, probabiliter sustineri potest id esse licitum & validum. Sic Gabriel, Nauarrus, Honcala, & SandoralSandoual, apud P. Thomam Sancium numer. 2. citato. Et probatur: quia Concilium eam videtur remissionem tantùm damnare, quæ fraudulenta est, & collusionem importat, vt indicant verba illa. Quauis collusione aut remißione exclusa: remissio enim addita est ad exponendum quid nomine collusionis significatum vellet, vt sit remissio mutua, quæ eo ipso fraudulenta est. Et ita videtur intellexisse Limense Concilium, vt illa eiusdem declarant verba: Teneatur in conscientia restituere, qui fraudem fecit. Pro quo P. Filliucius Tract. 41. num 51. & P. Palaus Tract. 7. Disput. 3. Puncto 9. §. 13. num. 2. & alij citandi.
62
*Quod roboratur ex sententia grauium
Scriptorum, quos adducit & sequitur P. Sancius suprà Dub. 109. P. Filliucius & P. Palaus locis dudum citatis, quibus adde Dom. Escobar à Corro Tractatu de Horis Canonicis, Quæst. 5. §. 2. n. 209. & Trullench Lib. 1. Cap. 8. Dub. 16. numer. 405. iuxta quam, si Præbendarius restituat distributiones cum pacto de donando posteà, donationem valet, quia reuera idem est acsi non restitueret: si verò sine fraude restituat, & alter sine dolo aut metu reddat ex intuitu amicitiæ, remissio valida est. Etiamsi extent apud Thesaurarium, sed iam designatæ. Quæ est celebris doctrina Glossæ in Cap. Statutum, de Rescriptis in Sexto, licet in alia materia, ad quem tamen resolutionem se remittit in citato Cap. Consuetudinem, verb. Suas: sic enim ibi: Quòd si illi, quorum lucro prædicta ce
Glossa celebris pro eadem.
debant, remittant; numquid est Canonicus absolutus? Satis videtur quòd sic. Instit. de rerum diuis. §. Per traditionem; cùm hic non sit additum remißionem non prodesse, vt suprà eodem lib. de Rescriptis, statutum. §. antepenult. Hæc Glossa, quæ in allegato Capite, vbi remissio submouetur, donationem esse validam & affirmat & probat, quia remissio est donatione facilior. Sed certè, licet facilior sit, quia est rei non apprehensæ, est tamen genus quoddam donationis. l. Peculium, in principio D. de peculio, vbi Bartholus: & in casu nostro eiusdem omnino considerationis: quia cùm Præbendarius sumat dandas sibi statim distributiones absque vlla difficultate, quasi in possessione earum est, & ita cùm eas remittit, nihilo minùs facit, quàm si post apprehensionem eas Collegæ suo donaret. Sicut ergo hoc verosimiliter licet, ita & illud. Vnde nec designatio portionis videtur necessaria. Neque aliter accipiendum quod
in Declaratione Cardinalium habetur, dum dicitur non posse aliquo prætextu distributiones donari aut remitti, & qui illas receperit, teneri ad restitutionem: loquitur enim de donatione factâ à Capitulo, aut ab Episcopo; ex quibus hic nequit dare quod suum non est, sed Præbendariorum, quibus accrescit: Capitulum autem per modum talis id etiam præstare nequit, quia sic decernente maiori parte, inuiti aliqui priuarentur: & quia, cùm à Capitulo fit, tacita videtur esse conuentio, vt omnibus ea faciat indulgentia, quam omnes sic liberaliter præstant.
63
*Dico sextò. Sententia, quam tenent Em
manuel Rodericus, Vega, Sandoual, & alij, ac probabilem reputat Moneta, Naldus autem & Bonacina probabilissimam, vt videri potest apud P. Palaum suprà num. 5. minimè videtur probanda, quatenus affirmant Consilium Tridentinum solùm decernere circa distributiones in posterùm amittendas, si debita assistentia defuerit, non verò circa iam amissas, ad quas, qui adstitit, proximum habet ius: quam distinctionem improbant Nicolaus Garcia, Menochius, & Bonacina, quos adducit & sequitur P. Palaus suprà num. 6. qui dum num. præced. asserit Naldum eam probabilissimam reputare, omnino deceptus est, quia in loco ab eodem, sicut est apud Bonacinam, allegato, scilicet verb. Distributio num. 3. nihil tale habet, sed suam sententiam his verbis proponit: Distributiones quotidianæ in casibus, in quibus in absentia non percipiuntur, non possunt per Capitulum remitti aut donari ipsi absenti; neque is, sic eas accipiens, faceret suas. Sic ille. In quo & lapsus apertè Bonacina dum Disput. 2. de diuino Officio &c. Quæst. 5. Puncto 7. §. 1. num. 5. affirmat Naldum sententiam Emmanuelis & aliorum sequi loco citato. Quæ licet non multùm ad rem facere videantur, omittenda non fuerunt, vt & de veritate constet, & Auctores eam, quæ opus est, diligentiam studeant adhibere, neque aliis facilè credant sæpiùs in errore deprehensis. Ratio autem Assertionis
Illius ratio.
illa est, quia & in amissis distributionibus potest esse collusio à Concilio reprobata: vt scilicet omnes sibi invicem remittant: & aliquando in amittendis de futuro potest fraus deesse, quam diximus Concilium remouere, vt si quis amico dicat se numquam rigorem cum eo in requirendis distributionibus seruaturum, quem sciat non proptereà pręsentiampraesentiam diuinis Officiis substracturum, sed quia aliàs ei libebit, abfuturo equidem etiamsi esset annua Præbendæ commoda perditu|rus. Et Concilium quidem Limense non videtur
de remissione amittendarum de futuro locutum, vt ex eius apparet verbis. num. 57. adductis, neque quod nondum est, propriè remittitur aut donatur. Addo distinctionem illam quoad effectũeffectum, de quo agitur, nullius esse momenti. Nam si remissio amittendarum nulla est: quando re ipsa contigit amissio ob negatum seruitium poterit Præbendarius remittere & donare non virtute prioris promissionis, sed quia iam est illarum dominus. Si instes non eo ipso quòd dominus sit posse pro libitu disponere, quandoquidem parte suæ CongruęCongruæ detractâ, reliquum debet in opera pietatis expendere. Contra est, quia distributiones cum eo onere transeunt ad Collegam, quod de illis etiam diximus num. 22. quæ tota Præbenda non sunt: neque est, vt supponimus, fundamentum aliquod peculiare, propter quod de contrario expendendi modo possit condonator suspicari.
Loading...