19
*Grauis autem pernicies in eo est satis
manifesta, quod ex Miranda Giracus expendit Parte 1. numer. 139. quia videtur fere impoßibile, quòd subditi sic coarctati diligant & ament Prælatos e|lectos, & è contra. Quos autem subditos amore non
Giracus.
prosequantur Prælati, quonam pactos regere ac gubernare rectè poterunt: cùm amor sit, atque esse debeat totius boni regiminis, & rectæ gubernationis exordium, vice etiam versa, quos subditi non amant, nullo pacto reuereri, debitamque obedientiam illis præstare poterunt. Sic illi, & quidem verissimè, philosophantur. Neque Prælati dicti caussam suam iustificare pergant, ex eo quòd electores sponte se offerunt, suffragaturi iuxta eorumdem voluntatem. Hoc enim etsi sponte videatur fieri, reuera non fit, sed ex humano timore, quia si ita non fecerint, in eorum indignationem incurrere pertimescunt. Non debent ergo voluntatem suam reddere manifestam, sed vnicuique secum iudicium relinquere, vt id, quod sibi melius coràm Deo visum fuerit, exequatur. Nisi fortè talis persona inter eligendos occurrat, per cuius ele
ctionem bonum Religionis speretur singulariter promouendum, vt aliquot ante menses in hac Limana vidimus ciuitate, dum omnium suffragiis in voluntatem Generalis Vicarij remissis, eius sibi electionem in Prouincialem placere dixit, qui nihil de illa cogitabat, sed paulò antè renuntiationem Magisterij, & consequenter vocis in Capitulo, ab eodem Vicario scripto sincerissimo & veracissimo pij, humilis, & penitus Religiosi affectus indice, postularet. Quod felix faustumque fuisse, gubernationis, vt credo, progressus manifestant.
Loading...