*Sed est vlteriùs difficultas alia non leuis
circa eamdem decisionem; an scilicet ita illa currat, vt augmentum pretij dictum habere Mercator possit; etiamsi paratus esset merces statim
vendere, & reuerà vendidisset huic sex libras
promittenti, si quinque traderet de præsenti, aut
alteri cuicumque. An verò intelligenda sit pro eo
tantùm casu, quo venditor merces erat vsque ad
tempus solutioni assignatum seruaturus. In quo
affirmat Caietanus 2. 2.
quæst. 78.
art. 2.
ad 7. probans,
quia in hoc æqualitas pretij seruatur in contractu venditionis, qui tunc consummatur, cùm
fit solutio: atqui solutio fit tempore, quo res
plus valet, ergo pretium tunc currens est attendendum. Nec aduersari existimat decisionem.
Cap. Nauiganti: in quo sic habetur:
Ratione huius dubij (scilicet circa pretium tempore solutionis)
excusatur, qui pannos, granum, vinum, oleum,
vel alias merces vendit, vt amplius, quàm nunc valeant, in certo termino recipiat pro eisdem:
si tamen ea
tempore contractus non fuerat venditurus. Ait enim casum esse diuersum, & Glossas vtriusque
capitis perperàm eumdem reputare. Sed contra
illum præter Glossas est communis sensus Scriptorum, & videri præsertim potest P. Molina
Disputat. 355. vers.
Dubium est, vsque ad finem
:
vbi solidas, & vrgentes rationes adducit. Ego illud solùm expendo, quod videtur apertè conuincere. Nam si proptereà ampliori pretio res
vendi potest dilatâ solutione, quia quando soluitur tunc consummatur contractus, ergo quoties
non soluitur, non est consummatus contractus,
& ita siue res seruanda sit, siue non, ad tempus est
solutionis
attendẽdumattendendum. Atqui hoc stare non posse
est manifestum ex adducta decisione.
Cap. Nauiganti, si tamen ea tempore contractus non fuerat venditurus. Ergo si venditurus, tunc consummatur
contractus, & ita non est ad solutionis tempus
attendendum. Iuxta Caietani ergo sententiam
non alium sensum habent Pontificis verba,
si tamen ea in tempore contractus non fuerat venditurus; ac si diceret,
etiamsi tempore contractus ea fuerat venditurus. Quæ est omnino opposita propositio, sed quam citatus auctor amplectitur,
iuxta quem hæc est vera
: Plus accipi potest tempore
solutionis, quam res valebat tempore traditionis;
etiamsi
venditor illam in tempore contractus non fuerat venditurus. Et ipsa Pontificis verba satis clarè indicant
tunc contractum perfici, quando res traditur, vocat enim illud tempus contractus;
si
tamen ea in tempore contractus. &c. Cùm tamen
nullo modo dici possit tempore solutionis contrahere, vt est indubitatum; quia tunc non contrahitur obligatio, licet illi satisfiat
: est autem
contractus
vltro citroque obligatio. Ex quo apparet
sententiam dictam solido esse fundamento destitutam.