*Sed est hoc fundamentum valde infir
mum, quia auctoritas, quæ adducitur, non doctorum hominum est, sed vulgarium quorumdam,
quæ si valeret aliquid, ex ea fieret animus ex lustralibus flammis non exire, donec debita, quæ
in statu viæ contraxere, persoluantur; sic enim
vulgus sibi habet persuasum. Item animas exaudire preces ad se directas, vt orantibus subueniant;
quod negat D. Thomas 2. 2.
q. 83.
arti. 11.
ad 3.
quia non sunt in statu orandi, sed magis, vt oretur
pro eis. Et ante eum D. Augustinus in
Libro de cura
pro mortuis agenda. Cap. 13. 14.
& 15.
concludere
nititur quod animæ mortuorum cognitionem non habeant de factis viuentium, vt loquitur D. Thomas
eumdem adducens
in 4.
dist. 45.
q. 3.
arti. 1.
ad 2.
Pro quo & Becanus circa
Quæst. 83.
citatam quæst.
5.
Conclus. 5. ita scribit:
Probabilius est id eos facere, quia charitas ad hoc impellit: nos tamen eos non
inuocamus, quia ordinariè non possunt agnoscere nostras preces, & sunt in eo statu, vt magis egeant auxilio nostro, quàm vt poßint nobis auxilium adferre.
Vt notat D. Thomas
Arti. 11.
ad 3. Sic ille. Vnde
mirari licet P. Roam, qui in Libello Hispano de
statu animarum in Purgatorio pro certo statuit
oppositum, vt videre est
Cap. 9. Prætereà com
Licet quidam id asserant.
muniter receptum est orationes Fidelium, & alia
opera pro animabus impensa illis prodesse, etiam
si in statu mortalis peccati sint, vnde gloriari solent de huiusmodi sibi inamissibili deuotione:
cùm tamen contrarium sensus Doctorum receptissimus tueatur. Deinde executionem bonorum
operum ad id conducere, si communi est persuasione receptum, non eam patitur exceptionem,
quam citatus Scriptor apponit de eo, qui eleemosynam disposuit, nullam specialem retinens erga
sibi coniunctos affectionem. Et cùm ex auctoritate innotescere illa debeat, iuxta eiusdem doctrinam, dum non profertur, infirmum relinqui|
tur argumentum. Tandem, negari nequit restitutione ab heredibus facta, & piorum legatorum
executione animas Fidelium posse iuuari eorum
suffragijs, qui & exequuntur, & qui beneficio
defunctorum afficiuntur, iuxta doctr.
num. 429.
Cumque id moraliter certum sit, non errat Fidelium pictas in persuasione illa. An autem hoc,
an illo modo contingat, non est eorum discernere, neque auctoritas aliqua ex ijs adduci potest,
qua id valeat, speciale, quod docti Patris sententia contendit, vti certum stabiliri. Vnde P. Sua
rez illi contrariam statuit
Tomo 4.
in 3.
p. Disput.
48.
Sect. 8.
nu. 18. cum multis alijs, quæ & est
Theologicis principijs conformior, & contra
quam ex hoc fundamento.