SECTIO XXVII.

SECTIO XXVII.

Circa Præceptum Quartum de Ieiunio.

DE illo Dom. Quitensis Lib. 4. Tract. 5. in quo iuxta probabiles sententias (sicut aliàs) quæ ad ieiunium generaliter spectant doctè prosequitur, nonnullis circa Indos adiectis, de quibus & Nos in Thesauro Tomo 1. Tit. 5. n. 226. & seqq. & n. 259. & seqq. & Tomo 2. Tit. 12. Cap. 18. Parte 1. n. 60. & 601. & Parte 2. n. 31. Aliqua percurramus.

Circa Chocolaticam potionem.

412
*APprobat illam in Prologo Tractatus dicti
nu. 7. citans aliquos apud Machadum Tomo 1. Lib. 2. Parte 4. Tract. 3. (adde, Docum. 1. n. 8.) & Turrianum in Summa Parte 1. num. 156. Dub. 14. Conclus. 4. (adde & corrige, In Summa Theologiæ moralis Parte 1. Cap. 256. Dub. 24. Conclus. 4. & 7.) De quo & dictum à Nobis in Additionibus ad Tomum 2. Thesauri num. 318. & 319. & quod ibi dictum iuuat etiam hoc loco reposuisse; non esse scilicet cur circa hoc diutius hæreamus, cùm potio ista adeò sit generali plausu probabiliter licita iam admissa, bonis adstipulan
Iam sine fructu improbari.
tibus Auctoribus, vt omninò inutile fuerit, & forsitan etiam perniciosum, scrupulum bona fide operantibus iniecisse. Cùm domesticæ casuum resolutioni ante annos plures præsiderem, vt certissimum mihi resolui licitam non esse huiusmodi potionem, quia reuera potus non est. Pro quo & iuuat lepidam rationem adiecissem, quam dum essem iuuenis in Conferentia casuum hebdomadaria audiui à viro magno redditam, P. Francisco Cœllio, de quo dictum à me Tomo 1. Thesauri Tit. 1. n. 111. Non est potus (dicebat ille) quia pro sumendo potu non assumuntur mappula & cochlear, vt pro sumendo Chocolato videmus adhiberi.
413
*Sed non conandum contra ictum fluuij
Diana impugnator cedit.
Eccli. 4. v. 32. verbis diuini spiritus admonemur. Diana semel & iterum contrarius vsui, scilicet | Parte 4. Tract. 4. Resolut. 194. & Parte 5. Tract. 5. Resolut. 11. tandem Parte 8. Tract. 7. Resolut. 54. ita pro sententiæ oppositæ probabilitate stat, vt eam etiam amplecti videatur. Nam adductis Caramuele, Machado, & P. Escobar, sic prosequitur: Sed dato, & non concesso, quòd Chocolate quasi cibus frangat ieiunium &c. Non ergo videtur velle concedere esse cibum. Et Parte 11. Tract. 6. Resolut. 54. magis ex professo probabilitatem defendit & statuit contra Lezanam in Consultis, consulto 48. n. 88. Quibus addendus P. Iosephus de Acosta Libro 3. de Procuranda Indorum
P. Acosta pro eo stat.
salute, Cap. 22. vbi Chocolatum potionem esse agnoscit, quod scilicet ex Cacao fit, & inter alias enumerat, ieiunio constat non esse contrarias: Sic autem loquitur: & reuera si aut vinum decenter & sobriè vsurpatum, & valetudini, & robori, & lætitiæ confert, quæ qui detrahit, iniuriam prouidentiæ Dei facit insignem, emendare volens quæ ille sapienter fecit: ita planè siceræ Indicæ potiones vtilitates habent non contemnendas, quas qui prorsus adimit, non mediocriter miseros premit. Nam & robustam & salubrem, & assuefactis iucundam esse siceram, (sic enim iam dudum voco istam vulgarem Indorum potionem, siue Maycio, siue Cacao, siue quouis alio genere constet) nullo modo negare possunt quicumque ista experti sunt; genus verò hominum inops & tenue nullas alias delitias agnoscens, hoc vno alimento priuare velle, inhumanitatis est. Hæc & elegantissimus & grauissimus scriptor.
414
*Conatur autem Diana præfatas senten
tias ad concordiam reuocare Resolut. 54. citata Par. 11. ex eo quod qui affirmant frangere ieiunium, & oppositum esse improbabile, loquantur quando ingredientia comestibilia sunt in maiori quantitate, tunc enim improbabile est ieiunium non violari: qui autem negant, id asserunt quando prædicta sunt in minori. Sed est etiam sententia affirmans potum dictum vt communiter fit in Hispania, ieiunio esse contrarium, si su
matur in magna quantitate: Sic enim valde nutritiuum est, & corporis sustentationi peraptum. Vnde videmus aliquos negotijs oppressos, ne prandio tempus absumant cum illorum detrimento, potum huiusmodi sumere in considerabili quantitate, & ita diem integrum sine debilitate transigere. In itinerantibus quidem id ipsum est certissima experientia compertum. Admittit autem sententia hæc non frangendum ieiunium, si ingredientia comestibilia pro vna, quam vocant Xicara, duas non excedat vncias, aut parùm plus. Ita Illustrissimus Acacius de Velasco Tomo 1. Resolut. moral. Resol. 32. cum Remigio circa Quartum Ecclesiæ præceptum, Tract. 3. Cap. 4. nu. 2. Quod & tradit Diana cum eodem Remigio, Thoma Hurtado, P. Escobar, Murcia, & Leandro altero.
415
*Et addunt Præfati sine scrupulo ita su
mi posse. Vbi quidem si de scrupulo mortalis peccati loquantur, est id consequenter dictum, non verò si de scrupulo venialis. Discurrunt enim illi iuxta satis receptam doctrinam de duabus cibi vncijs, quibus ieiunij præceptum lethaliter non violatur: quod in casu præsenti etiam admittit Mag. Bacò de Præceptis Decalogi Disp. 15. Cap. 4.
P. Bacò.
cum Enriquez Augustiniano Sect. 16. Quæst. 17. Violari autem venialiter Communis est Theologorum sensus, de quo nequit dubitari. Aliquid ergo addendum, vt cesset scrupulus: multi enim sunt delicatæ conscientiæ, qui veniale peccatum deliberatè non audebunt ob rẽrem quamlibet mundi perpetrare. Dicendum ego videtur quantitatem illam paruam, etsi per se sumpta violationem præcepti venialem induceret, dilutam tamen eidem non esse contrariam: hac enim ratione potus alij ebibi sine scrupulo veniali possunt. Præterquam quòd aliquid est vsui potus prædicti tribuendum, qui bonorum cùm sit, licitus etiam comprobatur. Alium mixtionis modum ex P. Verricelli dedimus citato Additionum loco: neque videtur res ista ad pondera, & mensuras exactissimas transigenda, cum nequeant coquinæ administræ stateram ad manum habere. Bona ergo fide procedendum, neque enim excessus non magnus grauem transgressionem inferet, vt ex Dom. Acacio positum; & forsan nihil sibi vult amplius P. Verricelli.

Circa potiones alias, & specialiter de Guarapo.

416
*DE quibusdam agit Auctor Seßione 1.
circa quas nulla occurrit considerabilis difficultas. Et inter eas est, quæ vocatur Guarapo, & de qua à nobis dictum in Thesauro Tomo 1. Tit. 9. Cap. 12. §. 9. Circa quod obseruandum est, aliud esse illud ab eo, de quo P. Acosta Lib. 3. de procur. Indorum salute, Cap. 20. vbi ita scribit: Insulani nonnulli serui Saccareum succum quibusdam medicamentis ita inficiunt, vt vehementissima potio euadat, quam illi Guarapum nominant. Sic ille. Talis autem cùm sit potio dicta, satis rationi consonum statim apparet, non posse illam Indis & alijs non firmi capitis in quantitate magna venditari. Et circa huius generis potionem, licet non medicamentis roborantibus infectam, vehementissimam tamen, vt vendi nequeat, graues extant prohibitiones. Sed non tale Guarapum illud, de quo à Nobis actum, cùm nihil in eo sit, quod illam possit vehementiam inducere, ex qua sit certa in potaturis ebrietas, licet repetiti haustus illius esse caussa possint, quod in liquoribus alijs communioris vsus etiam reperitur.
417
*Circa illud Indicus scriptor de quo suprà
Indis vt vendi liceat.
verb. Indi Peruani, Sect. 7. nu. 20. sic habet: Indis potionem inebriantem (vulgò dictum Guarapo) vt ad populum suum ferant licitum est vendere: vni autem ad bibendum tantam copiam dare, vt probabiliter inebriandus sit, illicitum est. Sic ille, ex bono vt asserit, Magistro. Et quod vendi possit Guarapum Indis in populum deportandum, conuenienter dicitur, sicut & dicendum bibituro hîc & nunc vsque ad certam ebrietatem non esse vendendum. Si autem ille tantùm probabiliter inebriandus, vt dicitur, credatur, non videtur damnandus venditor, quia etiam est probabile non esse inebriandum, & eam sequi partem potest; sicut eam sequitur quando Guarapum vendit in populum deferendum: verosimile enim valde est aliquos inebriandos. Est autem pro excusandis venditoribus ratio alia ex eo desumpta quòd non facilè probari possit ebrietatem in Indis (& idem est de alijs similis conditionis) semper esse peccatum mortale, iuxta superiùs dicta, pro quo Dom. Quitensis luculentum testimonium exhibere vidimus | Tract. 4. Seßione 7. n. 4. vbi doctos pro eo patronos adducit. Illud certum (de quo aliàs) si videat
venditor in Indo iam rationis lumen obscuratum, petentem tamen pocula ampliora, illa minimè posse tribuere, quia iam ille est incapax contrahendi: vnde si tribuat, nequit pretium accipere, accipiensque ad restitutionem remanet obligatus. Nec dici potest id, quod tribuit, fuisse accipienti vtile, ad voluptatem inquam ab ipso dum empturus accessit, expetitam: nam licet voluptas interuenerit, illa tamen non vtilis, sed noxia fuit. Et prætereà inuoluntaria; ex qua, etiamsi vtilis esset, nequit pretium reportari. Quemadmodum si Indo poculum dedisset illud de emptione non agenti, non posset ratione vtilitatis pretium exigere, quia contractus defuit. Cum hoc tamen stat, vt si Indus accedat pretium offerens pro determinata aliqua poculi quantitate, quam velit ille quomodolibet haurire, siue sana, siue turbata iam mente, & caupo tantumdem tribuat etiam iam ebrio, sed ad petendum habili, ad restitutionem non teneatur, quia iam contractus stare potest ex antecedenti illa voluntate, quamuis malè faciat præiudiciali illa exhibitione liquoris.

Circa ætatem pro Ieiunij obligatione.

418
*DE hoc Seßione 2. de quo & à Nobis
Indorum ætas vt agnoscenda.
satis superq́;superque citato Tit. 5. Thesauri. Circa Indos est quidem verissimum, quod & Æthiopibus etiam commune est, nonnullis exceptis inter Europæos educatis, annos suæ ætatis ignorare. Pro eorum autem sciendo numero in ordine ad obligationem, de qua agimus, & incipit vigesimo primo anno expleto, indicium dicitur sumendum à tempore tributi, quod anno decimo octauo solet exigi, & alia onera personalia pariter inchoantur. Poterat etiam dici ad Baptismi libros recurrendum, quando commodè fieri possit. Et posset etiam indicium illud prius senibus accommodari, quia post quinquagesimum annum onera solent prædicta cessare, quamuis & in hoc computo eorum potest memoriæ fragilitas vacillare. Stante autem ignorantia non teneri, qui
vigesimum primum impleuit, teneri autem qui circa Sexaginta est dubius, ex communi doctrina resoluitur de possessione, quæ in priori casu stat pro libertate, in posteriori pro lege, vnde melior est conditio possidentis. Quam distinctionem licet aliqui conentur conuellere dicentes solùm habere locum in materia iustitiæ, solidissima tamen est, vt superiùs ostensum, & nullis est aduersantium quorumlibet impugnationibus euertenda.
419
*Addo tamen pro Indis possessionem stare,
etiamsi de Sexagennio incepto non constet, quia licet materialiter non sit tale, est tamen, vt sic dicam, formaliter, virtualiter, seu æquiualenter, ob labores, ob naturæ fragilitatem, ob Ecclesiæ maternam Indulgentiam. Sicut enim illa in ordine ad dies eximium illis priuilegium indulsit, nouem tantum per totum annum obligatorios assignans, licet non in ordine ad carnium comestionem, in quo cum alijs currunt: ita & circa ætatem aliquid est credendum verosimiliter indulsisse. Vnde Parochi & Confessarij eorum considerato statu poterunt sine scrupulo illis, si quis fortè insit, dubium eximere. Cùm aliàs sint qui censeant post annum quinquagesimumquintum præceptum ieiunij non obligare, vt videri potest apud Victorellum in Additionibus ad Cardinalem Toletum Lib. 6. Cap. 4. verb. Senes, quod Mag. Bacò non videtur displicere in Summa de Præceptis Decalogi & Ecclesiæ. Disput. 15. Cap. 8. vers. Remigio, cùm proponat, nec reijciat. Immò
existimare aliquis posset etiam circa exordium obligationis aliquid huiusmodi posse concedi, eo quod obligatio aliorum præceptorum in Indis, & alijs Neophytorum nomine comprehensis, tardiùs veniat. Sicut & venit vsus rationis, vt dictum supra: ergo & circa præceptum, de quo agimus, vt seruetur proportio. Cùm sint etiam qui ab huiusmodi obligatione exemptos affirment eos, qui vigesimumquintum annum non expleuerunt, vt videre licet apud P. Fagundez de Quarto Ecclesiæ Præcepto, Lib. 1. Cap. 8. n. 2. Quod quidem si in aliquibus admittendum, in his maximè, de quibus disceptatio ista procedit.

Circa vnicam Indorum comestionem, vt possit adimpletio Præcepti constare.

420
*SEßione 6. num. 6. Sic Dom. Quitensis
Qualia Indorum prandia.
Indorum prandia describit: Su comida ordinaria es en Quaresma MeizMaiz tostado, ô cocido con algunas yerbas: el que alcanza pan, se tiene por dichoso, y quatro mates de Chicha, eonqueconque se acauò la fiesta: el trabajo es &c. Stante autem labore, de quo ibidem, manifestum est non esse Ecclesiæ præcepto constrictos. Quia tamen accidere po
test vt non ita laborent, dubitari potest an prandium dictum sit illis sufficiens, ita vt eo non deficiente, teneantur ieiunare. Et ratio dubitandi est, nam iuxta eorum consuetudinem illud est prandium sufficiens: neque enim eorum prandia debent Europæorum prandijs exæquari. Sic namque feminis minus est pro prandio necessarium, vnde si aliquid desit, ex cuius defectu in viris obligatio cessaret, non ideò in illis cessare dicenda est: & similiter facta inter viros diuersi status & conditionis comparatione. Vnde prandio dicto & sani sunt, & vegeti, atque ad labores idonei, plusquàm illi, quibus in diebus etiam ieiunij promptuaria sunt plena, eructantia ex hoc in illud. Quibus addi potest Indos in vsu potus excedere nutrimento apti, quia ex re cibaria conficitur, sicut & vinum, propter eamdem rationem.
421
*Qui discursus videtur profectò verosi
& quomodo intelligendum.
milis, si ex leguminibus & alijs competens sumatur quantitas, & non ea tantùm, quæ pro serotina sumi possit refectione, vnde & censeretur prandium aut cœna, quæ in diebus ieiunij etiamsi meridie sumatur, cœna dicitur, vt constat ex benedictione mensæ, quæ non prandij, sed cœnæ est, vnde minùs pro illa sufficit. Nihilominùs P. Thomas Sancius Tomo 2. Consiliorum Lib. 5. Cap. 1.
Dub. 15. num. 3. ita scribit: Nota Primò, quòd licet inueniant panem, & pomorum fructus & olera, non tenentur ieiunare, quia hæc regulariter non sunt sufficiens prandium. Sic Angles ibi (scilicet in Floribus mat. de Ieiunio. 1. p. fol. 404.) & prædicti Iuniores. Sic ille. Iuniores autem illi sunt, de quibus | n. 2. docti quidem, sed innominati. Eum secutus P. Leander à Murcia Cap. 2. super Cap. 3. Regulæ D. Francisci §. 2. num. 38. quem adducit nec improbat Diana Parte 9. Tractat. Resolut. 14.
422
*Circa quam sententiam id obseruan
dum, quod apud P. Thomam, extare iam vidimus, dum sic locutus: Quia hæc regulariter non sunt sufficiens prandium. Vnde si regulariter loquendo apud aliquos ex fructibus, herbis, leguminibus, & oleribus, adiuncto pane prandium sufficiens censeatur, videtur eo stante ieiunij præceptum obligare; quod apud Indos est ita se habere compertum, iuxta dicta: quibus pro pane est Maizium, validum quidem alimentum, vnde in multis Hispaniæ locis, ad quæ feciliterfaciliter delatum, cum in illis abundè proueniat, pro pane habetur, & pretiosiore quidem quàm alij, qui ex notis granis fieri solet. Vnde ex præfata sententia non videtur Indorum caussa firmari, cùm aliàs adeò pauci sint dies, pro quibus obligatio talis incumbit, nouem inquam. Et ita quidem videtur in rigore dicendum. Nihilominùs in eorum fauorem
dici potest præfatam sententiam esse ipsis adaptabilem: prædictum siquidem prandium ideò iudicatur sufficiens, quia comestio potest iterari, cùm interdiu sæpiùs comedant, & etiam cœnent. Et quia eorum parsimonia non debet in eorum grauamen redundare, & quia minùs sunt soliti comedere, peioris sint futuri conditionis, quam illi, quibus si non plura alimenta suppetant, ieiunij præcepto minimè tenebuntur.

De Coca, an eius vsus Præcepto Jeiunij contrarius.

423
*AGit de illa citatus Antistes Seßione 7.
& quod ad praxim Indorum attinet, res videtur nullius ferè difficultatis; illam enim pro leuamine in labore sumunt, quia reuera vires confert, quod mirum non debet, aut certe incredibile videri, cùm in Chocolato, de quo nuper, simile aliquid reperiamus: cùm autem labor, cui sumptio talis adiungitur, eius generis sit, vt ieiunij obligationem excludat, certum est sumptionem dictam non esse ieiunij Præcepto contrariam. Quod autem extra laborem sumpta, si quando id contingat, idem sit dicendum, ex eo ostenditur, quod per modum cibi non sumitur, sed potius medicamenti præseruatiui pro lassitudine, & debilitate, vt sit quoddam genus electuarij his gentibus familiaris. Qua ratione existimare aliquis posset Chocolatum non frangere ieiunium, quia scilicet rationem medicamenti habet pro viribus reparandis. Et de Coca vt dixi, agit doctus Auctor Seßione citata, & iuxta dicta decernit, non esse inquam ieiunij Præcepto aduersam, eo quòd in eius vsu paruitas materiæ interueniat, neque traijciatur in Stomachum, nisi per modum saliuæ, vnde iudicat pondus dimidiæ libræ non esse Præcepto contrarium. Vbi stante efficacia rationis præfatæ, quòd scilicet per modum saliuæ traijciatur, non est circa quantitatem scrupulosiùs arbitrandum.
424
*Affert etiam prohibitionem Quitensi in diœcesi vigentem Episcopali edicto sub pœna excommunicationis latæ sententiæ reseruatæ: quam in diœcesibus omnibus Indiarum fore expedientissimam protestatur. Quæ quidem pœna ad Indos non extenditur, quibuscum censuris agi nequit, vt probat ipse Lib. 4. Tract. 2. Seßione 9. n. 4. De quo & Nos in Thesauro Tomo 2. Tit. 12. n. 482. & seqq. Solos ergo Hispanos, & eo gaudentes apud Indias nomine comprehendit, apud quos, & apud feminas maximè, abusus increbuit, eo quod folium istud contra reumata vtile sit experientia compertum, sicut & ad dentium firmitatem. Et constante experientia dicta difficile videtur quomodo possit contra eam ita vniuersalis sententia proferri, aut eo non obstante talis vsus excusari. Hic enim communes doctrinæ satis receptæ concurrunt, de lege inquam in præsumptione fundata (vti hic superstitiosus præsumitur in multis repertus abusus) de ea, cuius finis cessat, etiam in particulari, de naturali iure ad vitanda propria incommoda contra humanas leges præualente. Quod vt posset conuenienti tempe
Vt stare commodè illa possit.
ramento componi, ita prohibitio statui posset, vt ad vsum talem licentia peteretur, sine qua prohibitio & pœna procederet, tunc locum habitura, quando paruitas materiæ, sicut in præceptis alijs, non excusaret. Et facultas talem licentiam concedendi, Parochis & Confessarijs indulgeri. Sic enim in Religionibus quibusdam alia huius generis prohibentur, quæ eo quòd reuera esse vtilia saluti possunt licentiæ suffugium adhibetur. In alijs quidem diœcesibus prohibitio talis non extat, quia neque est visa conueniens, licet ad superstitiones non rarus sit vsus huiusmodi foliorum. Sed & aqua benedicta, sacris imaginibus, & rebus alijs minimè prohibilibus malitia humana ad execrabiles molitiones abutitur, quod in Actibus S. Tribunalis Inquisitionis frequenter audimus.

Circa laborem Parochorum Indicorum in audiendis Confessionibus.

425
*EXcusat illos, vtpotè ab obligatione Præ
cepti exemptos, cùm defatigatio est grauis, qui & suprà Seßione 11. & quæstio quidem communis est, circa quam aliqui cum distinctione respondent, vt ij, qui ex obligatione audiunt, non teneantur ieiunare, si defatigatio sit notabilis, secus alij, qui se sponte labori tali vsque ad defatigationem impendunt. Sed quia probabilius vtrosque eximi, ita cum P. Thoma Sancio decernit Tomo 2. Consilior. Lib. 5. Cap. 1. Dub. 13. & ita quidem admittendum, si absolutè loqua
mur. In ordine autem ad praxim videtur non ita licentia prolaxanda. Cùm enim Parochis familiaris sit potio Chocolatica, cuius ea est virtus, quam paulò superiùs vidimus, sumptione huiusmodi poterit ante meridianus labor sustineri. Pro vespertino succedit prandium, quod solet esse sat lautum. Sed quia post illum defatigatio superuenit, videtur illi opportuno cœnæ remedio subueniendum. Verum enim verò rara erit defatigatio, quæ post præfata subsidia nequeat Serotina collatione leuari: si addamus posse ordinariæ aliquid addi, vt videmus in Religionibus sanctè & prudenter ordinatis ita cum magistris, Confessarijs, & alijs laborantibus labore non ordinario, aut communi omnibus. Si & addamus non | esse in diebus ieiunij leuamina illa quærenda, quorum beneficio fiat, vt nihil fatigationis & molestiæ ieiunantes patiantur: quod benè à præfato scriptore obseruatum Seßione 6. cum Ioanne San
Ioannes Sancius.
cio Disput. 51. n. 9. Leges enim positiuæ cum aliquali obligant labore & detrimento. Id repetens quod Lib. 1. Tract. 7. Seßione 3. n. 5. dixerat eodem Auctore laudato, & eiusdem appositione verborum; in qua & præcedenti de potestate Parochorum in ordine ad dispensationem in ieiunio egerat. Et quidem tot sunt iam opiniones circa Serotinam refectionem, vt rarus futurus sit, qui cum aliqua ex illis, si prætereà additamentum illud intuitu laboris accedat, non possit defatigationi mentali potiùs, quàm corporali, qualis ea est, quæ in Confessarijs, sufficienter subuenire.
426
*Et hæc quidem, si ita transigantur, non
erit opus dispensationibus: pro illis tamen in casu dubij affirmat doctus & grauis scriptor Parochum posse à suo Coadiutore dispensari, ex quo manifestum apparet, posse Parochum Coadiutori dispensationem impartiri, sicut & Confessarijs alijs, quos pro Quadragesimæ labore conduxerit. Sed quo iure, cùm nullus ex prædictis erga alium iurisdictionem habere videatur? Circa Indos quidem id præstare potest, & etiam Europæos, qui solent etiam in Paræcijs Indorum degere, iuxta communem sententiam, de qua ipse loco nuper citato, & etiam hîc Sessione 30. de quo & Nos Tomo 2. Thesauri Tit. 12. nu. 444. Conuenientius videtur si dicamus Parochum secum dispensare posse, quandoquidem & potest cum alijs, iuxta receptam doctrinam, quam & Nos amplexi citato Titulo n. 189. Erga Coadiutores autem, quia subditi quodammodò sunt, eius enim directioni in Sacramentorum administratione subduntur, nec debent esse peioris conditionis quàm alij, erga quos dispensatio potest adhiberi.
427
*Sed quid si Indi videant illos opiparè cœ
nantes ieiuniorum tempore, & ipsa etiam Maiori hebdomada? & visuros est certum, cùm famulitio alio non vtantur? An non hîc scandalum pusillorum penitus euitandum? & famuli quidem rem non patientur ignotam, sed facti notitia protinus ad populos permanabit. Hic certè hærere necessum est, & conscientias reconuenire Pastorum. Apostoli, qui & ipse inter Pastores eximius, verba illa sunt 1. Cor. 8. v. 9. & seqq. Videte autem
1. Cor 8. v. 9. & seqq.
ne fortè hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmis. Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem: nonne conscientia eius, cùm sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta? & peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est. Sic autem peccantes in fratres, & percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Quapropter si esse scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalicem. Hæc ille: ad quæ quidem scio quid sit quorumdam Theologia dictura; sed nescio an apud Pastorum Principem admittenda responsio, immò & vereri possum reijciendam. Si ergo cœnandum, fiat id sine scandalo. Si ita fieri nequit, fidendum Deo, qui dat lasso virtutem, & his, qui non sunt, fortitudinem & robur multiplicat Isaiæ 4. v. 29. Cùm alias sua adminicula corpori sat congrua concedamus.
Loading...