CAPVT XVIII.

CAPVT XVIII.

De Regiis aliis emolumentis ex pœnis Commissi prouenientibus.
AGunt de illis Dom. Solorzanus Tomo 2.
Pœna commissi quid sit.
Lib. 5. num. 64. & seqq. & in Politicâ Lib. 6. Cap. 10. & Dom. Gaspar de Escalona in Gazophylacio lib. 2. Parte 2. cap. 12. per aliquot §. §. & talia sunt quæ ex amissione eorum habentur, quæ contra leges exportationem vetantes, aut modum illius specialem, conuehuntur. Pro quibus sit
§. I.

§. I.

Duæ speciales prohibitiones expenduntur.
136
*PRima est circa registrum: quidquid
enim sine illo transuehitur, vbi faciendum præscribitur, Fisco addicitur, quia Regia iura eo pacto defraudantur. Cui tamen rationi videtur esse contrarium id, quod habet citatus de Escalona, §. 4. num. 8. vbi ait etiam ea, ex quibus non debentur iura, debere registrari: ergo registri alia est ratio magis generalis, quàm ille reddit, num. 1. Vnde triticum. etiam cùm extra Prouinciam non exportatur, registro subiiciendum est. Ratio ergo est; quia notitia eorum, quæ transuehuntur, necessaria est: sic enim publicæ œconomięœconomiae congruit, & defraudationis Regiorum iurium cura deponitur, dum quod exportatur, Regiis fit Officialibus manifestum. Potest etiam accidere, vt non expediat aliqua extrahi, quia sunt pro eo loco necessaria, vt triticum, farina, legumina, & similia si quæ sint alia.
137
*Aduertit autem citatus Auctor §. citato,
num. 11. facto legaliter registro non cadere in commissum, qui iura Regiâ non soluunt, quia hoc per actionem specialem & determinatam petitur: licèt pœna non soluendi sint per quadrupli solutionem. Quæ distinctio quoad substantiam nullius momenti est: si enim defraudatio iurium quadrupli solutione mulctatur, quid interest quòd hac aut illâ petatur actione? Addit num. seqq. quòd si res registrata deficiat, non tamen
dolo eius qui eam registro subiecit, aut alterius, ad cuius curam pertinet, Fisco perit, & ita non potest petere æstimationem, est enim rei talis dominus. Ex Ordinationibus Regiarum Capsarum. An. 1573. Quod est sanè difficile. Si enim dolus abfuit, vnde Fiscus dominus? Si prætereà illi perit, ad quid tale dominium pereuntis, quæ, si extaret, ad suum dominum pertineret? Rogo enim, quando res talis Fisco acquisita est? Non quidem cùm registrata non est, quia dolus abfuit: nec sequenti tempore, quia ratio est eadem: ergo dominium, si datur, ad tempus, in quo perit, referendum. Si dicatur rem non registratam eo ipso pertinere ad Fiscum: ex eo autem quòd dolus abfuit, haberi illud commodum, vt æstimatio non petatur, quia domino perit. Contrà est; quia ex eo Fiscus fit dominus, quia in commissi pœnam inciditur, vnde & pœna ipsa absolutè vocatur commissum. Atqui in casu isto nequit dari pœna, quia non datur culpa: ergo nec Fiscus dominium acquirere. Qui discursus videtur
manifestus, & pro eo faciunt quæ citatus adducit num. 20. dicens ea quæ in portubus ob violenlentiam aliquam exposita reperiuntur, non cadere in commissum, quia dolus abfuit. Quod & cum aliis tradit P. Fragosus Tom. 1. pag. 401. num. 54. & habetur expressè, L. vlt. §. Diui. 2. D. de Publican. Quod autem addit citatus Escalona, in casu dicto deberi portorium, pro quo & citat P. Fragosum, durissimum sanè est, & ita iure Cæsareo reprobatum. L. Cæsar. & L. vlt. §. Si propter | neceßitatem. D. de Publican. Et specialis per L. 1. C. de naufrag. lib. 11. vbi Bartholus & scribentes. Quod & tenet expressè P. Fragosus suprà, §. Neque refert. malè à præfato Auctore citatus, §. 4. num. 25. Nam neque in eo §. talis est numerus, & citato à nobis loco contrarium apertè protestatur. Cuius obuia est ratio: infortunia scilicet
aliena non esse ad lucra propria trahenda, & afflictis solatium, præsertim à Regibus, & non nouam afflictionem ingerendam. Quod enim ius habet Fiscus in aliena calamitate, vt de re tam luctuosa compendium sectetur? L. 1. C. de naufrag. Lib. 11.
138
*An autem pœnam Commissi incurrat
rei non registratæ Dominus, qui tamen Fatori suo jussit registrare, quæstio est, in quâ sunt qui negent, affirmantibus aliis, vt videri potest apud citatum Escalonam suprà, num. 25. Vbi ait pro Indiis legem extare, iuxta quam Fisco quidquid est tale adiudicatur: Domino autem actio contra Fatorem competit, qui sibi imputet prauam Fatoris electionem. Et certè oppositum fraudibus est expositum: posset enim quis in exteriori foro mandatum registri proferre, vt se eo in quocumque euentu tueretur: & tamen secretò aliud in mandatis dare; quia id sibi vtilius judicaret. Non est autem simile de eo, qui mercatori tradit cum obligatione registri, cuius interest, vt nullo modo sine registro id, quod tradit, deferatur: vt passim euenit in iis, qui facultates suas Commendatariis, qui dicuntur, exhibent Commendæ nomine, de quibus inferiùs Titulo 9. num. 212. & seqq. In illis enim nulla de iurium defraudatione potest esse suscipio, nec praua electio imputari; cùm Commendatarij dicti communiter fideles reputentur. Nemo enim alterius odio debet prægrauari, vt est regula juris comperta: nec fidelis in soluendis iuribus Regiis mulctari quasi infidelis. Sed cùm hoc à sententiâ iudicum pendeat, qui nimis esse solent litteræ Textûs addicti; nescio an audiendus sit, qui iustitiam casu in isto postularit. Potest autem resolutio fauorabilis pro foro conscientiæ deseruire, si quomodo possit compensatione aliquâ damnum huiusmodi reparari. Iuuat communis doctrina de excedente formam mandati, ex quo nulla est obligatio restitutionis in mandante. Pro quo P. Azor Tomo 3. lib. 4. cap. 10. quæst. 4. Bonacina Tomo 2. Disput. 1. de Restitutione quæst. 2. Puncto 6. numer. 7. & alij.
139
*In commissis non esse arbitrio locum
in judicibus, communis sententia est, & ita vt certum affirmant Dom. Solorzanus, & D. Escalona, Et hic num. 30. consuetudinem aliquando vigentem carpit, quia ex prauâ persuasione processit edicti cuiusdam Philippi Secundi, vulgò iactari soliti circa eos, qui res sine registro exportant: ait enim mitiùs agendum cum illis, quia sunt rerum suarum fures. Neque enim de tali rescripto constat, iuxta quod voluerit in facti contingentiâ iudicari: licèt verosimile sit in familiari conuersatione tale aliquid ab eodem pronuntiatum. Quod & vti apothegma eiusdem refert Dom. Solorzanus in Politicâ pag. 979. §. Y es para el mesmo. Quidquid autem de hoc sit, sunt nouiores schedulæ, arbitrium circa hoc penitus prohibentes, vt videri potest apud eumdem pag. 987. Para lo qual. Et D. Escalonam, num. 33. & in margine ll. QQ. Et recentior alia annis proximis, in quâ Rex noster aliter factum annullat, & carpit judices, qui ex Regiâ Gazâ se exhibent liberales. Onus ergo suum portent, qui cùm possent, registro facto, sibi consulere, & de alieno capite periculum facere, ei se exponere maluerunt. Iudices equidem contrauenientes grauiter delinquent cum restitutionis obligatione, quia Rex circa hoc suam habet fundatam intentionem, & illi ex officio debent legum dictarum obseruantiam vrgere, ex quarum violatione Regio Fisco grauia dispendia suboriuntur.
140
*Secunda prohibitio, ex cuius violatione
in Commissum impingitur, est circa merces de Contrauando, de quibus dictum Titulo 3. cap. 3. & Titulo 4. cap. 10. Modò autem id speciale occurrit, quod in Schedulâ Ann. 1620. præcipitur; scilicet vt nihil ex mercibus sericis ex Sinâ in Peruuium adductis ibidem relinquatur; sed remittantur in Hispaniam, etiamsi dicatur aliquid pro cultu diuino adductum, aut vtilibus aliis posse ornamentis applicari. Quæ dispositio, quod ad cultum diuinum attinet, videtur sanè durissima; quia ex eo quòd aliquid huiusmodi ad diuinum cultum applicetur, nullum sequitur inconueniens. Ratio quidem, propter quam in Peruuio
Quia deficit ratio legis.
prohibetur genus mercium tale relinqui, etiamsi in parua quantitate sint, ea est, quam Dom. Solorzanus adducit in Politicâ pag. 985. Col. 1. quòd scilicet occasione relictarum aliæ introduci possent, ex prioribus illis esse simulando. Hoc autem in iis, quæ diuino cultui deseruiunt, locum non habere, omnino perspicuum habetur.
141
*Deinde. Id non videtur sint scrupulo
stare posse violatæ Ecclesiasticæ libertatis; quia impediri Ecclesia nequit, quo minùs ornatum hinc inde conquirat, quem sibi commodiorem judicarit, quando ex eo nullum Regi aut Regno sequitur detrimentum, vt hîc contingit. Quale enim detrimentum apparet ex eo quòd quatuor Casulæ aut Frontalia ex Indico serico diuino applicentur obsequio, quod minori pretio emitur, & ita ad ornandas Ecclesias commodius habetur, quas videmus passim ob summa rerum istarum pretia minùs decenter ornatas? Et quidem
communis doctrina est statutum illud, quod de Ecclesiasticis facit mentionem, contra libertatem Ecclesiasticam militare, vt videri potest apud Dianam Parte 1. Tractat. 2. Resolut. 59. vbi Auctores adducit, quod tamen hîc videmus contingere. Quando aliàs juxta communem etiam doctrinam, id contra illam esse censetur, quo stante non licet Clericis, quod eo sublato licebat, de quo dictum suprà, Titulo 3. num. 109. & 110. Et pro quo videri citatus Auctor potest Resolut. citatâ, & etiam 60. Quando ergo in præfatâ
Schedulâ hoc videtur prohiberi, intelligendum est de quantitate aliquâ notabili, quæ vt defendi ab inuasione Fisci queat, talis prætextus adiicitur, non tamen cùm attentâ rei conditione sufficienter constaret eam nomine Ecclesiæ emptam, & ad eius ornatum pertinere. Quoad Ecclesiasticos autem verosimiliùs dici potest prohiberi
posse emere, sicut alij; generali tamen prohibitione, quia est lex communi bono vtilis, & has | Ecclesiasticos ligare in illis, quæ cum eorum statu non pugnant, communis resolutio est, de quâ dictum num. 136. & pro qua etiam videri citatus Auctor potest ibidem Resolut. 8. & Tract. 10. Resolut. 12. & P. Palaus Tomo 1. Tract. 3. Diput. 1. Puncto 24. §. 6. Diuersa enim est ratio Ecclesiæ & personæ quoad hoc: expedit namque vt Ecclesiastici ratione ornatûs proprij non sint communi commodo Reipublicæ perniciosi, sed se aliis conforment: in Ecclesiis autem ea est ratio specialis, quam adduximus, & ex eâ nihil sequitur communi vtilitati aduersum. Quemadmodum si lex esset ne quis serico vteretur, deberent Ecclesiastici tali se conformare legi; cùm pro Ecclesia nullas haberet vires, eò quòd pro ornatu Ecclesiæ multa deceant; quæ possunt Ecclesiasticis non decere.
§. II.

§. II.

Circa tres alias prohibitiones.
142
*TErtia circa aurum & argentum, atque ex iis fabrefacta versatur; ne scilicet ex
Hispaniâ in Indias deferatur: quæ non videtur in conscientiâ obligare, cùm ex tali delatione non sequatur inconueniens considerabilis momenti: sicut neque ex armorum, pro quibus alia etiam prohibitio est; nisi talia sint, quæ aliàs prohibita legibus reperiantur. Rationes enim, quæ mouere ad hoc olim potuerunt, iam cessarunt, vt obseruat Dom. Solorzanus suprà pag. 984. Col. 1. qui circa priorem prohibitionem videndus pag. 983. §. En quanto. Vbi pro eâ illam tantùm coniecturam adducit, non visum conueniens diuitias in Hispaniam magnis & sumptibus & periculis exportatas, in Indias reuehi, vbi illæ natæ, & vbi minùs necessariæ iudicantur. Quæ ratio cùm non videatur vrgere; neque ex illâ vrgendæ conscientiæ: quia quod ad sumptus & pericula attinet, spontè quidem assumpta, in caussâ sunt, quo minùs ingens auri & argenti copia in Belgium & Italiam transmittatur: cuius comparatione exiguum valde est quidquid in Indias potest inde eductum reuocari. Quod verò ad minorem necessitatem spectat, facilè confutari potest, ex eo quòd pretiosa monilia, & monetæ pulchriores, vtrobique applicari ad eosdem vsus possunt. Et specialis in eo videtur esse conuenientia, vt pretiosa aliqua singulari artificio elaborata Indiæ habeant, in quibus aurum & argentum, quibus totus inundatur Orbis, enascitur, prole suâ decorandæ. Cùm aliàs, si quid tale adducitur, vendendum & sic in maiori pretio rediturum, adducatur.
143
*Quarta ad aurum etiam & argentum spectat, ne scilicet illud in Nouam-Hispaniam
ex Peruuio transferatur. Quod quidem eâ de caussâ videtur dispositum, ne Sinense foueatur inde commercium. Si ergo alio fine id fiat, non videtur currere prohibitio, aut conscientias vrgere; quia quidquid ita defertur, in Hispaniam tandem peruenit, & solum iter variatur. Quatenus verò illa ad merces alias extenditur, & neque vinum, aut quidquam aliud transuehi
permittitur, non videtur item in foro conscientiæ obligare. Quod efficaci ratiocinatione concluditur. Nam commercium hoc aliquando fuit permissum, tum auri & argenti, licet in quantitate moderatâ, tum in rebus aliis, quæ ad pecuniam redactæ commercium istud incrassabant. Prohibitum tamen illud, quia appositi limites non seruati, & ex eo grauia inconuenientia sunt experimentis frequentibus comprobata. Atqui ex eo quòd semel aut iterùm commercium istud occultè ineatur, non peruenitur ad quantitatem illam, quæ si intra designatos contineretur limites, non habere inconueniens iudicata est: ergo cessat ratio prohibitionis, & ita etiam obligatio in foro animæ, ex communi doctrinâ de quâ dictum suprà. Tit. 1. num. 27.
144
*Quod autem commercij prohibitio ad
merces ex Hispaniâ adductas specialiter extenditur, ne scilicet ex Noua-Hispaniâ in Peruuium traducantur, ob eam scilicet rationem ne contractatio Terræ-firmæ, per quam ordinarius est transitus, minuatur, vt ait Dom. Solorzanus pag. 984. citatâ §. De la qual. Non plus videtur habere momenti, quia & ratio illa dubio valde fundamento innititur. Nam contractatio adductione mercium ex Noua-Hispaniâ non sine magnis sumptibus stare posset institoribus, vnde frequens esse nequit; quòd autem nonnumquàm exercentur, ad publicam conducit vtilitatem; id enim accidit quando in Peruuio raritas mercium pretium eorũeorum auget, vt his ipsis, quibus hæc scribo, diebus, de quo & dictum suprà. Tit. 3. n. 21. Non ergo sequitur detrimentũdetrimentum aliquod Terræ-firmæ, cùm ex infrequenti aliâ cōtractationecontractatione non maius sit, quàm ex permissâ olim, si contractantes terminos sibi præfixos transgressi non fuissent.
145
*Quinta est circa mancipia ex Africâ,
aut Æthiopiâ adducta, non enim sine Regiâ facultate id fieri potest: si secus, transgressores eorumdem amissione multandi, & Africani in Indiis nullo modo passi consistere: quoad Æthiopes autem prohibitio cessauit, dummodo in eorum commercio Regia præscripta seruentur. Licet autem Barberiscos penitus illa prohibeant, non ita scrupulosè res agitur, vt ex illis aliquos non videamus sine remorsu aliquo conscientiæ toleratos. Non ergo videtur lex ista cum obligationis rigore recepta, licèt satis conueniens sit: non quidem ob rationem, quam adducit Dom. Solorzanus pag. 984. citatâ §. Asi mesmo. ex periculo, quod talium copia in nouis potest terris creare; nam ea generalis non est, & in Æthiopibus deuorata. Et cùm pauci illi sint, periculum restat nullum: sed ex pessimo illorum circa fidem Christianam ingenio, quam rarò ex corde suscipiunt: vnde in terris, in quibus de propagandâ agitur fide, non sine periculo impedimenti alicuius permittuntur. Indos enim possunt facilè peruertere, & quòd ædificant, demoliri. De Æthiopibus agendum inferiùs, vbi de Contractibus, Titulo scilicet 9. à num. 180. Quoad iura autem Regia eadem est ratio, quæ de aliis; & Regios ministros, qui defraudationi eorum cooperantur ob subornationem ex eisdem factam, aut aliàs grauiter peccare, & ad restitutionem obligatos manere, ex dictis sæpiùs constat. Et aliquando non tantùm ad compensationem
iurium, sed ad mancipia ipsa reddenda tenebantur: quando scilicet sine Regiâ facultate | nauigium aliquod ad portum, mancipiis oneratum, appellit. Tunc enim omnia illa Regio debent fisco addici: quæ ergo Regius minister titulo subornationis acquirit, Regis, saltem post sententiam, sunt, ad quam talis minister tenetur: & ita dum eam non pronuntiat, ad damnum ex eo secutum vrgetur: est autem damnum non in solâ iurium defraudatione, sed in mancipiorum amissione, vnde illa Regio fisco redhibenda. Quod tamen hucusque fecit nullus. Et quis speret qui secus faciat, futurum, cùm ad assecurationem huiusmodi conscientiarum Theologi, & vtinam inempti, succurrant.
Loading...