*Sed quid si quis in aliam Religionem
conuolet, eiusque habitum petat & induat, dicens se velle in ea profiteri, siue Religiosus sit,
siue non, promptus nullitatem comprobare. Dicendum equidem posse reuocari: si enim agere
iure transitus velit, pro eo est licentia necessaria.
Cap.
Statuimus 19.
q. 3. & Cap.
Licet de Regular. Si titulo probandæ nullitatis, contra id faciunt
superiùs tradita: Religio enim in possessione illius est, vnde restitutio facienda. Dici potest
iuxta probabilem aliquorum sententiam transitum ad aliam Religionem sine licentia non esse
quidem licitum, esse tamen validum, pro quo
Portel
supra ad Quartam quæstionem cum Bonacina & alijs
: ergo in nostro casu rransitus poterit
sustineri, licet illicitè peractus. Sed contra hoc
est, quia sententia prædicta procedit post emissam professionem, vt eius patroni fatentur. Vnde Bonacina
Tomo 1.
Quæst. 2.
de Clausura Puncto 9. §. 3. ait quòd licet dominus possit repetere
seruum se inscio & inuito professum, non tamen
Religio subditum. Et sibi imputet Prælatus, qui
non curauit sibi restitui subditum ante professionem, cum Superiores Religionum teneantur singulis annis fugitiuos reuocare, nec præsumuntur
transitum ignorasse. In dimissione autem habitus pœnam excommunicationis, qui dimisit, incurrit, etiam alio assumpto, iuxta dicta.
nu. 1204.
& 1228. Nec dici potest cessare in eo
casu finem Pontificiæ Sanctionis,
vt periculosa
scilicet
Religiosis euagandi materia subtrahatur,
quæ sunt illius verba
: qui enim habitum alterius
Religionis assumit, materiam euagationis non
habet, quæ habitus cuiusque gestatione subtrahitur. Et cessante fine legis, eius obligationem
pariter cessare multorum sententia est, etiamsi
respectu particularis personæ sit, quod sunt qui
& teneant, de quo alibi. Ad quod dico ob prædictam rationem non deesse, qui ita censeant,
sed id firmius, & iuxta illud pariter iudicandum,
quod à Nobis est
locis citatis comprobatum, pro
quo & communis prostat auctoritas. Et iuxta
illud negandum etiam in particulari persona periculum euagationis cessare; cùm enim Nouitius sit, potest Religionem deserere, & de eo,
qui
temerè, vt in
citato Capite dicitur, habitum
suæ Religionis dimisit, insignis enim est temeritas sine licentia transitum cum dimissione huiusmodi procurare, nihil non potest peius etiam
euagatione timeri. Et hac ratione dispositio prædicta procedit, vt particulares etiam respectus
excludat. Si enim quod est adductum de particulari finis cessatione valeret, etiamsi quis non
animo euagationis, sed ex motiuo alio dimitteret, minimè dispositione prædicta teneretur,
quod nullus admittet, nec potest admittere, vt
ex omnium Scriptorum sensu firmum habetur,
qui caussas dimissionis enumerant, propter quas
potest incursio excommunicationis euitari. Et
quidem in exteriori foro excusatio talis locum
habere non poterit, quidquid de interiori sit, in
quo vix etiam poterit illa admitti, cùm neque
possit probari dimittentis animus, contra quem
& stat præsumptio temerariæ leuitatis.