SECTIO X.

SECTIO X.

Damnata Propositio circa extantia Priuilegia à Concilio Tridentino reuocata, an quidquam importet Jndicis rebus aduersum.
186
*ESt illa ordine 36. tenoris sequentis
Propositionis tenor.
Regulares possunt in foro conscientiæ vti priuilegijs suis, quæ sunt expressè reuocata per Concilium Tridentinum. Et est illa nec paucorum, nec contemnendæ auctoritatis Scriptorum, iuxta quorum mentem locuti aliquoties sumus, vti qui probabiliter locuti videbantur. Et ipsius sensus non vnus esse potest, cùm dici queat
Primò esse qui affirment Regulares posse suis priuilegijs frui in conscientiæ foro, etiamsi à Concilio expressè reuocata sint, quia reuocatio tantum pro foro externo fuit. Secundò, & si reuocata expressè fuerint etiam pro foro interno, virtute tamen priuilegiorum vsum talem licere, & priuilegia talia verè extare. In quo quidem diuersimodè philosophantur Auctores, dum diuersa priuilegia adducunt, & eorum confirmationes. Et pro priori sensu allegat Ioannes à Cruce Lib. 2. de statu Religionis Cap. 3. Dub. 6. Conclus. 3. Patrem Henriquez Tomo 1. Lib. 6. Cap. 6. num. 6. Lit. E. & Cap. 10. Lit. P. in Glossa. vbi nec verbum de hac quæstione. Pro quo & adduci possunt qui tenent in Tridentino non reuocata priuilegia, quæ rationem legis habebant, eo quòd in Iure communi contenta, de quo Parte præced. Sect. 8. vbi de necessaria approbatione Confessariorum. Et quod de Altaris Viatico habetur in Cap. In his quæ, de Priuilegijs.
187
*Dico Primò. In primo sensu sententia di
cta exploditur cum adiecta censura ab Alexandro VII. Probatur, quia id est contra mentem omnium fere Pontificum, qui post Concilium Tridentinum Religionum priuilegia confirmarunt: nonnulli enim ea, quæ Concilio dicto sunt contraria exceperunt, vt Gregorius XIII. & Clemens VIII. circa Minores, Hieronymianos, & Præmonstratenses, vt videri potest apud Emmanuelem Rodericum Tomo 1. qq. regular. q. 8. arti. 9. & Ioannem à Cruce suprà Conclus. 2. vbi ait idem
esse de confirmationibus alijs excepta confirmatione pro Societate Iesv Gregorij XIII. Alij autem si qua confirmant, aut de nouo concedunt Concilio contraria, illius faciunt mentionem, vt Gregorius idem in Bulla, quæ incipit: vsum altaris viatici. die 23. Octob. An. 1579. vbi dicti Altaris vsum concedens, vniuersè sublatum à Concilio affirmat verbis illis: Vsum altaris viatici
Greg. XIII.
Societati vestræ à fel. record. Paulo Papa Tertio concessum, deinde à Concilio Tridentino vniuersè sublatum &c. Pius V. ante illum in concessione satis
Pius V.
celebri pro PP. Minoribus, de qua Tomo 2. Thesauri Tit. 12. num. 348. & in Compendio communi Societatis verb. Concilium Tridentinum §. 3. vbi vsum indulget priuilegiorum pro foro conscientiæ, quæ sunt à Concilio derogata. Pro quo & est Bulla alia sat memorabilis apud Scriptores eiusdem Pontificis, de qua Parte 3. n. 179. & 185. & incipit: & si Mendicantium: estque septima apud Peyrinum inter Constitutiones illius, vbi
Peyrinus.
multa Mendicantibus concedit, quæ per Concilium fuerant abrogata. Alij item contra Religiosos specialibus Decretis insurgunt, dum abusum eorum submouere curant, qui contra illa, quæ ipsis sunt in Concilio prohibita non verentur operari. Quod præsertim circa approbationem Confessariorum, & præcandi facultatem videre licet, de quo diuersis locis à nobis dictum, & videri specialiter possunt superius dicta Parte 1. Sect. 6. Parte 3. Sect. 8. vbi & vrgentissimam Vrbani VIII. Constitutionem adduximus. Et nuper Sectione 8. ex Innocentio X. & præcedenti Alexandro VII.
188
*Dico Secundò. Nullius vigore priuilegij
potest stare Propositio præfata generaliter intellecta. Id constat ex nuper dictis; cùm constet Pontifices pro stabilienda obligatione circa obseruantiam aliquorum Sacri Concilij Decretorum, Bullas & Decreta diuersa protulisse, & prædictis addendo Decreta circa absolutionem ab hæresi, quam licere sibi Regulares aliqui contendebant, quando illa est occulta, & sic concessa Episcopis in Tridentino Sessione 24. Cap. 6. de Reformat. & multò magis ab alijs casibus Bullæ Cœnæ, de quo dictum num. 182. & Parte 2. n. 321. & seqq. & in Thesauro Tit. 12. num. 301. & seqq. Item Decreta circa visitationem Ecclesiarum, in quibus Regulares curam habent sæcularium, iuxta id quod statutum à Concilio Seßione 25. Cap. 11. de Reformat. quibus obnititur Btuno Chassaing suprà Tractatu 2. Propos. 3. vbi & pri
uilegium adducit Pij V. & si Mendicantium, de quo dictum. Sicut Proposit. 7. circa obligationem sæcularium pro censuris in suis Ecclesijs publicandis, & populo denuntiandis, de quo Seßione eadem Cap. 1. & de publicatione Indulgentiarum, de quibus Seßione 21. Cap. 9. de Reformat. similiter Proposit. 9. Item circa correctionem Regularium publicè delinquentium, de qua ibidem Cap. 14. eius vim conatur infringere Cap. 4. Proposit. 1. vbi Clementis VIII. adducta circa hoc Bulla, nihil ex ea, quod vrgeat, haberi contendit. Et Proposit. 2. circa hæresim singulari animositate pronuntiat. Et Tract. 5. Cap. 2. Proposit. 1. Sic statuit: Regularis vbi Tridentinum non est receptum, potest sine Episcopi approbatione, etiam Seclusis priuilegijs, audire Confessiones. Ex quo habetur in Gallia, | vbi receptum non esse probauerat Tract. 1. Cap. 1. Proposit. 11. locum habere. Sed verò cùm proposita illa inter alias fuisset, de quibus num. 179. Galliæ peculiari facta mentione, sic apud Auctorem ibidem citatum Episcopo Andegauensi responsum: Est falsa, temeraria, scandalosa, in hæresim & schisma inducens, Sacro Concilio Tridentino, & Sedi Apostolicæ iuiuriosa. Iuxta hæc ergo omninò irrefragabile apparet etiam virtute priuilegiorum non posse admitti Concilij Tridentini Decreta suo esse apud Regulares destituta robore in conscientiæ foro.
189
*Dico Tertiò. Respectu eorum priuile
giorum, pro quorum derogatione quoad forum dictum nihil est in speciali ab Apostolica Sede dispositum non videtur proscriptio adducta procedere. Id probari potest Primò, quia in Compendio communi Societatis. verb. Concilium Tridentinum §. 3. ita generaliter statuitur per communicationem Priuilegij Pij V. id concedentis Minoribus. Licet autem illi possit opponi fuisse viuęviuæ vocis Oraculum, vt tamen non debeat talis assertio graui censura percelli, id facit quod diximus citato Tit. 12. num. 359. vbi de priuilegio dicto. Secundò ex citata Bulla eiusdem Pij V. & si Mendicantium, quam non esse reuocatam ex professo probat citatus Bruno Tract. 1. Cap. 6. Proposit. 6. vbi multos pro eo adducit. Immò addit etiamsi reuocata sit, nihil reuocationem obstare ob quædam quæ pro huiusmodi positione accumulat fundamenta. Pro quo & Ioannes de la Cruz ita
Ioannes de la Cruz vt faueat.
scribit suprà vers. ante dubium 7. Si tamen verum sit quod Henriquez refert ex Nauarro (Lib. 7. de Indulgentijs, Cap. 24. num. 8.) alias fide dignissimo, Bullam scilicet Gregorij XIII. non fuisse promulgatam, & sic nec eius reuocationem vsu receptam saltem pro foro conscientiæ. Sententia ManuelisManualis erit satis probabilis.
190
*Addit statim id, quod & nos vsurpare
Alia ex eodem.
possumus, vt inde probemus Tertio Assertionem nostram: & maximè quia idem Gregorius die 10. Septemb. an. 1584. post editam dictam Bullam reuocatoriam Bullarum Pij V. in his, quæ contrariantur Concilio Tridentino confirmauit, absque vlla restrictione omnia priuilegia Societatis, & eadem priuilegia Motu proprio, ex certa Scientia, & plenitudine potestatis confirmauit Gregorius XIV. Bulla 4. Kalend. Iulij an. 1591. quibus communicant aliæ Religiones. Sic ille, qui addere poterat amplissimam aliam & satis celebrem confirmationem Pauli V. quæ incipit, Quantùm Religio die 4. Septemb. an. 1606. Quartò, Quia vt ex proœmio proscriptio
nis & damnationis Propositionum, ex quibus ea est, de qua agimus, SS. Alexander nouarum opinionum laxitates, & periculosum, qui nuper introductus est, opinandi modum studuit profligare. Atqui sententia ista ex illis non est, sed antiquiorum Scriptorum. Neque enim iam inter nouellos censeri debent, qui præcedenti sæculo floruerunt, ex quibus Alfonsus à Veracruce in speculo coniugiorum ad finem. Fr. Emmauuel Rodericius, & P. Henriquez locis adductis. Quintò, Quia Pius Quartus, qui an. 1565. die 17. Februar.
Pius IV.
Motu proprio omnia priuilegia abrogauit Concilio Tridentino contraria, eodem anno, mense Iunio confirmauit priuilegia Ordinis SS. Trinitatis absque vlla restrictione, & sic Theologi ac Iuristæ Salmanticenses subscripserunt posse Religiosos frui priuilegijs etiam contrarijs Concilio Tridentino, & Bulla authentica cum subscriptionibus seruatur in Collegio Augustiniano Mexicano, vt ex Mag. Hinososa refert Mag. Ioannes de la Cruz suprà Conclus. 2. Non est ergo iuuencula sententia ista, quæ centenaria est maior. Quæ autem sint illa, in quibus vsus talium priuilegiorum ad praxim aduocari queat vide apud P. Henriquez citato Cap. 24. in Glossa ad finem.
191
*Dico Quartò. In Indijs stare specialiter
Assertio 4. pro Indijs.
resolutio præfata potest, in quibus illorum tantùm priuilegiorum est censendus vsus abrogatus, pro quo peculiares prohibitiones Pontificiæ extiterint. Concilium enim, sicut & Pius Quartus illius Confirmator, priuilegiorum abrogatione stabiliendo de Indijs minimè cogitarunt, pro quibus specialius oportebat prouideri, & conuersionem fouere, quæ tunc temporis in suis ferè erat exordijs, & maximè curabatur, de quo diximus in Thesauro Tit. 12. num. 343. & pro quo extat Bulla eiusdem Pontificis circa consecrationem Episcoporum, de qua in Additionibus Tomi 2. n. 87. & seqq. & priuilegium, quod in ea conceditur, adeò est eximium, vt de alijs minoris momenti, & pro foro interno, non debeamus pertinaciter obluctari.
Loading...