SECTIO XXXVIII.

SECTIO XXXVIII.

De Constitutione Synodali circa tempus annuæ Confessionis & Communionis Ad dicta Tomo 2. Thesauri Tit. 12. Cap. 14.
412
*ESt illa Cuscensis Synodi ordine 6. pro
qua à viris doctis meritò dubitatum, quia Episcopi vtpotè inferiores Papæ, nequeunt statuta condere, quibus iure communi, cuius ipse est Auctor derogetur. Cùm ergo iuxta commune ius, vt habetur in Cap. Omnis vtriusque sexus, de pœnit. & remiss. tempus obligationis ad tempus Paschale quantùm ad Communionem attinet determinatum pro omnibus annis sit, & ratione illius tempus etiam Confessionis in ijs, qui mortale aliquod commiserunt, non videtur quomodo in præfata Synodo tantoperè potuerit extendi, vt à Septuagesima vsque ad Octauam festi Corporis Christi adimpletio præcepti prorogetur. Et de Confessione præsertim agitur, quia de Communione non ita prioribus illis temporibus circa Indos Pastoralis solicitudo militarit. Licet autem extensio prædicta non importet absolutam iuris Pontificij derogationem, sed tantùm modificationem, hæc etiam supra potestatem Episcoporum est, vt tenent Panormitanus in Apparatu de Electione. Franciscus | Pauinus de Officio & potestate Capituli Sede vacante 1. p. q. 6. Col. finali Ioannes Faber §. Quod Principi, Instit. de iure natur. gent. & ciuili. Hieronymus Boteus de Synodo Episcopali. 3. p. ar. 1. Conclus. 8. nu. 41. & quamplurimi alij, quos adducit Barbosa de potestate Episcopi Allegat. 93. nu. 29. & habetur expressum in Cap. Institutionis 25. q. 2. Clement. Ne Romani, de Elect. & alibi.
413
*Nihilominùs Constitutionem dictam
non esse improbandam censuit P. Ioannes Perez Menacho Tractatu de Confeßione Cap. 2. Dub. 5. & probat Primò, quia sic est vsu receptum in toto Regno Peruuiano; nec esse credibile tot viros doctos & pios circa hoc errasse, dum sine scrupulo aliquo consuetudinem obseruandam consenserunt. Secundò, Quia in Concilio Prouinciali Limensi anni 1552. Parte 1. Cap. 22. ita est dispositum. Et licet Concilium Limense Tertium prius illud vt illegitimum reijciat, nihilominùs facultatem præbet, vt iuxta illud possit in regimine, sed sine obligatione, procedi. Item in Concilio 2. an. 1567. Parte 2. Tract. de Confeßione Indorum dicitur vt in Quadragesima confiteantur, vel tempore ab Episcopis designando: & Episcopus Cuscensis præteritus in suis Synodalibus constitutionem Concilij primi renouauit, de quo est dictum, virorum doctorum consilio, & erat satis doctus ipse; nec dici potest in omnibus dictis erratum; sed potiùs Constitutionem esse licitam, & valde licitè posse conformari. Pro cuius defensione arguit insuper.
414
*In primis ex eo quod credat Clementem
Alia insuper.
VII. concessisse Indicis Prælatis, vt in his regionibus, vtpotè nouis, & in quibus opus erat ius commune non cum omni rigore seruari, quod
Concessio Clem. VII.
necessarium ipsis videretur disponerent ad conuenientem statum rerum Ecclesiasticarum, attentis Gentium indole & ingenio: qua facultate instructi illi, in Concilio 1. & 2. id, quod diximus, concedere potuerunt, & Episcopus Cuscensis eam amplecti in Synodo Diœcesana. Et quòd tale priuilegium extet (licet non appareat authentica concessio) colligitur ex Concilio 1. Limensi Cap. 19. vbi dicitur, quòd vtendo priuilegio Clementis VII. Indiarum Prælatis concesso matrimonium Indorum clandestinum irritatur, quod tunc ab Ecclesia nondum fuerat irritatum: neque id fecisset Concilium, nisi præfata gauderet potestate. Et licet dicant Consulendum Papam, ideò id accidit, quòd res, de qua agebatur, erat valde grauis, non ita alia, de qua in præsenti tractamus, & ita pro ea consultationem non fuisse necessariam iudicarunt. Et hæc probabilitas pro Constitutionis est satis defensione: licet ad illam de nouo faciendam necessarium sit dictum priuilegium peruidisse.
415
*Deinde, quamuis iuxta ius commune
nequeant Episcopi talem Constitutionem, aut aliam similem facere, est tamen certum apud Doctores posse statuere contra illud per modum dispensationis in casibus permissis, pro quo Boteus suprà num. 60. & notatur in Cap. At si Clerici, de iudicijs §. De adulterijs. Et quod ad pro
rogationem temporis pro Confessione spectat, videtur constare ex Cap. Omnis vtriusque Sexus, in quo ex Lateranensi Concilio habetur vt Communio prorogari possit ex consilio proprij Sacerdotis. Et quamuis de sola Communione videatur textus statuere, vt ibi tenet Butrius: contraria tamen sententia est communior, pro qua P. Henriquez lib. 1. de Pœnit. Cap. 4. num. 1. lit. g. in Commentario, & vsu recepto firmatur; nec non quia Communio, quæ magis est adscripta tempori potest differri, & ita potiori ratione Confessio, quæ non ita tempori adscripta est. Item, quia sicut pœna, quæ in prædicto Capite imponitur, supra Confessionem cadit, & Communionem omissam; ita Clausula, de qua loquimur supra vtrumque cadit. Ex quibus omnibus sequitur, quòd cùm Episcopus proprius Pastor sit, ex rationabili caussa possit pro Indis tempus prorogare. Rationabiles autem caussæ sunt, quæ à Concilio primo Limensi afferuntur. Cap. 72. scilicet eorum multitudinem, ministrorum penuriam; nec contemnenda illa est, Indos parùm commer ciorum & contractationum habere, & ita quamuis eorum Confessio plus aliquid differatur, in ea indulgentia non multùm esse periculi obliuionis peccatorum, vnde vsus talis totum per Regnum inualuit. Sic doctus ille Magister, circa quæ
416
*Dico Primò. Constitutio dicta licita
Assertio 1. affirmans.
fuit, & licitè potuit sustineri. Probatur adductis fundamentis, quæ non leuia profectò sunt.
Dico Secundò. Priuilegio Clementis VII.
non est multùm insistendum, de cuius tenore non constat, cum tamen de alio eiusdem luculenta habeatur mentio apud Fr. Ioannem Baptis. in Animaduersionibus pro Confessarijs Indorum fol. 125. pag. 2. & seqq. Prælatis Indiarum concesso die 30. Augusti 1530. in quo pro Episcopis nihil. Et licet P. Menacho, vt vidimus, affirmet à Concilio Limensi 3. reprobatum quidem fuisse primum, sed quæ ab eo sunt statuta pro bono regimine commendata: reuerà tamen de huiusmodi commendatione nihil apud illud, vt videri potest Act. 2. Cap. 1. vbi sic dicitur: Quæcumque igitur in
prima Limensi Congregatione anno à salute mundi millesimo quingentesimo quinquagesimo secundo acta decretaque sunt, quia in ijs, & legitima auctoritas, desideratur, & pleraque meliùs posteà disposita sunt, nullam de cetero, siue in tota Prouincia, siue in hac Diœcesi obligandi vim habeant. Sic Concilium, & prætereà nihil. Et quidem modus procedendi in Congregatione dicta, quo nomine, & non Concilij compellandam censuit tertium limense Concilium, satis ostendit non multum supra ordinariam in Congregatis fuisse doctrinæ, & ita de applicatione priuilegia ad ea, quæ sunt ab ipsa disposita, potuit dubitari. Ex quo etiam ortum ducere potuit consuetudo, quæ vt legitima euadat, cum aliàs rationabilis appareat, non exigit exordia firmiora, cùm ex actibus etiam contra legem elicitis soleat incipere, & tandem roborari, iuxta receptissimam in hac materia doctrinam.
417
*Dico Tertiò. Licet ratione dicti priui
legij nequeat conuenienter quidquam contra ius commune constitui, iuxta dicta ab Auctore præfato. num. 414. absolutè tamen affirmari potest de nouo Constitutionem huiusmodi potuisse, & posse, id rerum statu exigente, constitui. Id probo. Nam statutum per modum dispensationis absolutè fieri potest, iuxta dicta: ergo quæ pro licita statuti effectione militant, non debent ad præteritum coarctari. Hinc videtur fieri posse, vt | tempus à Septuagesima vsque ad Octauam Corporis Christi concessum aliter disponatur: videlicet, vt à Quinquagesima incipiat, & post Octauam dictam aliquantulum protrahatur. Tempus siquidem Septuagesimæ minùs accommodatum est, vt in eo sperari possit Indos ad Confessionem accessuros. Quinquagesima autem opportunior ob Iubileum quadraginta horarum. Post Octauam autem conueniens videtur, quod Octauam aliam attingat, scilicet Festi SS. Apostolorum Petri & Pauli: licet enim aliquando Festum istud infra Octauam Corporis Christi contingat incidere, id tamen rarius est, & multoties plus spatij ab Octaua Corporis Christi vsque ad Octauam aliam excurrit, quàm sit illud, quod à Septuagesima vsque ad Quinquagesimam intercedit.
Assertio 4.
418
*Dico Quartò. Ex dictis circa potestatem statuendi per modum dispensationis non est ita philosophandum, vt ad quæcumque, ad quæ se potest Pontificia potestas extendere, Episcopalis potendatur. Pro quo doctè & prudenter P. Angelus Verricelli Tractatu de Apostolicis Mißionibus Quæst. 127. & 128. & in priori num. 16. ait Episcopum non potuisse nec licitè nec validè irritare matrimonium clandestinum, quia cùm agatur de validitate Sacramenti, concernit statum totius Ecclesiæ, circa quem nequit ille disponere, pro quo adducit Nauarrum, & PP. Suarez, Salas, Coninck, Layman, & Castro Palaum. Ex quo apparet id, quod in Concilio seu Congregatione. 1. limensi de clandestino fuit matrimonio dispositum, minimè fuisse iuri & rationi conforme, nisi quatenus in matrimonijs talibus aliquid interuenisse deprehensum est, quod esset substantiæ huius contractus manifestè contrarium. Sed tunc non erat opus priuilegio Clementis vti, nec Sedem Apostolicam consuluisse. Et quidem dum consulendam Congregati censuerunt, de suęsuæ dispositionis videntur validitate dubitasse, etiamsi virtute priuilegij præfati processerint: in dubio autem non potuerunt matrimonia clandestina, in quibus nihil contra substantiam contractus deprehensum fuerat, irritare. Et vt ab Ecclesia irritari possent, magna quidem deliberatio præcessit, pluribus talem negantibus potestatem, vt videri potest apud P. Thomam Sancium lib. 3. de Matrim. Disput. 4. n. 1. cùm tamen de matrimonijs tantùm futuris, & non de iam contractis ageretur; ad quæ irritanda nullam in se Ecclesia agnouit potestatem. Vnde cùm Sacra Concilij Congregatio sic fuisset interrogata: Quid faciendum cum ijs, qui post contractum clandestinum matrimonium, idque siue ante Concilium, siue post, Decreto tamen hoc non publicato, auctoritate imprudentis Episcopi, aut ignorantis Parochi separati fuerunt, & posteà cum alijs publicè contraxerint, neque iam sine grauißimo scandalo separari possunt? Respondit an. 1588. vt extat apud Barbosam ibi: Ad Tertium primum matrimonium esse validum, ideôque in eos, qui primo spreto ad Secundum conuolarunt, statuendum prout à iure disponitur. Sic Congregatio, vbi de imprudentia Episcopi separantis constat, vt non immeritò existimare possit quis declarationem dictam cum sua interrogatione posse casui, de quo agimus, adaptari. Sed aliquid indulgendum priscis illis temporibus, in quibus arma potiùs, quàm litteraria certamina à strennis militibus tractabantur.
Loading...