SECTIO X.

SECTIO X.

An Religiosi in Indijs virtute Priuilegiorum possint Sacramentum Confirmationis ministrare.
188
*CIrca hoc Dom. Quitensis Lib. 5. Tract.
1. Seßione 10. nu. 26. & 27. affirmare P. Dueñas ait posse Religiosos in Indijs dictum SacramẽtumSacramentum conferre, quia hucusque non inueniuntur abrogata priuilegia Leonis X. & Adriani VI. & alia illis concessa. Sed licet non extent Bullæ pro illorum derogatione, per non vsum asserit esse deperdita: nam vt constat ex Cap. Accidentibus, de priuilegijs, & communiter tradunt Doctores, eo ipso quòd priuilegio illis concesso non vtantur Ecclesiæ, Monasteria, & Religiones spatio quadraginta annorum, illud amittunt. Et cùm centum triginta elapsi fuerint à dicti priuilegij concessione, nec sciamus quòd ab octoginta retrò in vsu fuerit, de amissione liquet. Quia enim iam in Indijs tot sunt qui confirment Episcopi, non est tali opus priuilegio ob Episcoporum inopiam concesso, vt fideles de nouo conuersi ad fidem sine hoc non essent sacramento, quod gratiam ad ipsam conseruandam elargitur. Vnde si nouæ conuersiones fiant in partibus, ad quas spes non sit Episcopos accessuros, poterunt Religiosi illud conferre: nam licet octoginta anni lapsi fuerint, priuilegium perstat, quia necessitatis occasio defuit, & ita perinde est ac si eorum lapsus non fuisset. Et valde expediret vt ita fieret, & quòd ij, qui ad Missiones pro huiusmodi conuersionibus tendunt, eam à suis Prælatis facultatem acciperent, ij scilicet, qui eorum Superiores fuerint designati, quia vtilitas esse potest maxima, pro quo graues exhibet rationes, addens nu. 28. Chrisma debere esse ab Episcopo consecratum.
189
*Vbi quidem laudare iuuat tanti Præsulis
Negatur illud.
ingenuitatem, qui P. Quintanad. adeò deferendum assertis censuit, vt priuilegijs ab eo adductis vim eam inesse crederet, quam Scriptor iste contendit. Esse autem nullam vidimus in Thesauro Tomo 2. Tit. 12. Cap. 9. vbi ostendimus neque Leonis X neque Adriani VI. neque Vrbani VIII. concessiones momenti quidquam habere. Vnde non est cur pro illarum defensione, & non ob
stante lapsu temporis laborare debeamus. Quòd autem si tale priuilegium ante prædictum annorum spatium vigeret, eum illi non obstiturum, ex eo ostenditur, quod præfatus admittit Antistes, & est receptissima doctrina, pro qua Portel. verb. Priuilegij non vsus, pro ea allatis patronis, non vsum scilicet minimè obstare, quando pro illo impotentia fuit, quia, vt dicitur, defuit occasio necessitatis: ergo obstare illi lapsus temporis non potuit. Deinde ex lapsu octoginta annorum arguitur, iuxta iuris communis dispositionem: Atqui per priuilegia specialia Religiosorum ad amissionem illorum per non vsum centum anni requiruntur, vt ostendit, multis in speciali adductis Bruno Chassaing de Priuilegijs Religiosorum Parte 1. Tract. 1. Cap. 5. Proposit. 1. De quo & in Compendio communi Societatis verb. Priuilegia §. 4. vbi nulla temporis apponitur limitatio.
190
*Deinde arguere satis efficaciter possu
mus: Quia licet Episcopi per annos octoginta fuerint, vt dicitur, eorum prouisione non est penitus præfatæ necessitati consultum, quia Diœcesum spatio sunt vastissima, & ita partes illarum multæ, ad quas illi numquàm peruenerunt, nec sperantur venturi. Ergo in illis potuerunt Regulares vti priuilegio dicto. Quis autem scire potest quid in partibus omnibus circa hoc actum fuerit. Et vt alicubi de non vsu constet alibi profecto esse ille potuit. Et ad amissionem priuilegij vniuersalis totius Religionis est non vsus necessarius. Quod quidem in non vsu contrario ita habet, vt apud Auctorem citatum, & ita multò id certius in priuatiuo.
191
*Prætereà, non videtur quomodo stare
possit quæ asseritur per non vsum amissio, cùm admittatur stantibus nouis conuersionibus vigere illud & vtiliter ad vsum adsciscendum, ob rationem illam de occasionis defectu. Rogo enim quid præcisè importet priuilegij huiusce concessio? si facultatem administrandi Sacramentum vbi necessitas occurrerit, quidquid de Episcopis sit, non potuit ex eorum prouisione ante annos octoginta cessare, quia & tunc necessitas esse potuit, vt in suo Episcopatu citatus Præsul agnoscit. Si cum limitatione dicta, tum non habet locum illius amissio, quia neque priuilegium fuit nisi attenta Episcoporum inopia concessum. Quòd ergo non fuerit toto illo spatio Confirma|tio administrata, non est non vsus priuilegij dicendus, quod reuera non erat, sed impotentiæ absolutæ necessarium, vt sic dicam, exercitium.
192
*Et prius illud videtur certum, & iuxta
mentem præfati Præsulis, sic enim loquitur nu. 27. Et quidem ita deberet fieri, quando conuersorum Indorum populi fuerint, qui pacifici & baptizati, in Dorado, Maynos, Merranon, & alijs, vbi modò Operarij Domini laborantes extant, spiritus Apostolicos habentes, & in Deo spero, etiamsi pauci sint, & segetum campi latißimi, copiosam messem futuram. Sic ille, de Operarijs locutus Societatis, de quorum aliquibus plura dabunt Indicæ narrationes admiratione dignissima. Pro his ergo nouarum conuersionum populis, etiamsi ad suum Episcopatum pertineant censet ille priuilegium dictum vim suam retinere, quia licet Episcopus in diœcesi adsit, nequit tamen sine incommodis maximis eò se conferre. Ergo priuilegium ita est accipiendũaccipiendum: Vnde quod de non vsu dicitur, ob quemfuerit amissum, non videtur locum habere posse, si iuxta
Alia pro non vsu opportuna.
proprios sit terminos loquendum. Addo pro non vsu præscriptionem interrumpi, quando priuilegij nouæ concessiones accedunt, siue in speciali siue in generali, vt solet Religionibus indulgeri, quod in nostra Societate est cernere, & in alijs frequenter experimur, inter quas est communicatio benignitate Apostolica condonata. Vnde impossibile est annos pręscriptionispræscriptionis explorare, & arduum negotium velle circa hoc litem intendere, quæ felicem non est intendentibus exitum habitura. Verùm, vt dixi, priuilegium tale non extat, & ita in Compendio mentio illius nulla. Poterunt autem prædicta generaliter subseruire, & in casu etiam præsenti, si quis sibi priuilegij constantiam valuerit persuadere.
Loading...