*
NOn illa ab ijs proponitur, qui scien
tiæ mediæ penitus adversantur, sed
à quibusdam ex illius juratissimis defensoribus, quatenus præter directam judicant esse
aliam reflexam necessariam, eo quòd illa inducat necessitatem, utpotè antecedens operationem, pro qua confertur auxilium, neque
fundetur in libera determinatione arbitrij creati: unde ut stet illius præfinitio decretum aliud
concedendum est in Deo antecedenter ad illam, cui correspondeat scientia reflexa, qua
cognoscat collaturum se auxilium, si in signo
antecedente scientiam mediam directam statuat dare illud, si cognoverit per illam voluntatis creatæ determinationem. Tunc enim necessitas futuri actus non fundatur in scientia
media directa, juxta quam primariò non regulatur, sed in scientia libera reflexa respondente
decreto Dei antecedente illam. Decretum autem sic formatur
: Dabo Petro hoc auxilium, si
futurum est efficax (id est, si per scientiam me|
diam videatur effectum habiturum, & tale
dicendum per denominationem ab effectu)
&
negabo illud, & libertatem ad peccandum, si futurum est inefficax, sive si prævideatur per scientiam
mediam inefficax. In hoc enim decernendi modo non regulatur decretum per cognitionem
directam conditionatam, sed per aliam antecedentem ipsam, licèt illius objectum, operatio
scilicet futura, terminus illius sit. Cùm enim
decretum tale liberum sit in Deo, & cum auxilio efficaci non habeat necessariam connexionem, quandoquidem sub conditione procedit, locum remanet humanæ libertati, etsi
quæpiam necessitas est, tantùm est consequens
in voluntatis ipsius creatæ determinatione
fundata. Quod tamen cùm alijs non placeat,
eo ex capite prædefinitiones negant. Circa
quæ P. Antonius Perez
Disput. 6.
de Scientia
Dei nu. 48.
& seqq. & P. Aldrete
Disputat. 2.
de
Prædestinat. Sect. 9.
& seqq. & Disput. 3.
Sect. 5.
& seqq. ubi acutè quidem, sed prolixè difficultatem versat, ab eo, cui per otium licuerit,
consulendus.