SECTIO XVI.

SECTIO XVI.

Vtrum Reliquiæ non insignes possint minori Officio celebrari.
167
*NOn defuerunt qui rem minùs accu
ratè pensitantes, & Auctores oculis properantibus lustrantes, affirmauerint sanctos, quorum Reliquiæ non insignes habentur, posse ritu Semiduplici celebrari. Et videtur quidem ita tenere P. Guyetus Lib. 1. Cap.
P. Guyetus.
9. Quæst. 1. vbi ita scribit: Addit Gauantus Commentario in Rubricas Breuiarij Sect. 3. Cap. 3. nu. 3. de sancto, cuius Reliquia non insignis habetur, Officium debere esse Semiduplex, ad differentiam insignis Reliquiæ. Sic ille, qui Gauanti sententiam vt ab eo refertur, adducens, nec improbans, ipsam videtur amplexus, aut saltem probabilem arbitratus. Et vir quidem pius & doctus, cùm de Reliquijs quibusdam ex prædictis ageretur, | quæ non ita insignes videbantur, vt ritus illis Duplicis deberet impendi, ad Semiduplicis inclinabat, vel vt aptiorem proponebat, Gauanti auctoritate demonstrata, quæ si, vt dicebatur, talis esset, non immeritò posset illius sententia ad praxim aduocari.
168
*Sed verò Gauantus ab eo est dicendi
Qui secus, & meliùs.
modo penitus alienus, sic enim ille citato in loco: De Sancto, cuius Reliquia non insignis habetur,
Gauanti aperta mens.
si concedatur Officium, debet esse Semiduplex, ad differentiam insignis Reliquiæ. Sic ille. Vnde P. Guyetus non retulit fideliter præfati scriptoris verba, illam enim omisit clausulam, si concedatur Officium. Quod & tenent Lezana Tomo 1. Cap. 12. nu. 37. & Barbosa de Officio Parochi Cap. 10. n. 20. & in Summa Apostol. Decision. Collect. 646. cum Sellio. Circa quod P. Quintanadueñas Tom.
P. Quintanadueñas.
1. Tract. 7. Singul. 27. n. 6. ita loquitur: De sancto verò (inquit Barbosa suprà. n. 20.) cuius Reliquia non insignis habetur, si concedatur Officium, debet esse Semiduplex, vel pro vt recitatur in Breuiario Romano, ad differentiam insignis Reliquiæ. Eadem Rituum S. Congregatio in vna Calaritana, & in alia Viterbiensi sub die 1. Sept. 1612. Eadem habet Nouarius suprà n. 8. (scilicet in Lucerna. verb. Officium) Vtrum autem hæc Declaratio supponat posse recitari de sancto, cuius Reliquia non insignis habetur, ignoro. Si verò asserat posse peti à Pontifice facultatem faciendi Officium, aut ad recitandum de illo, libenter annuo; & quòd tunc, si concedatur, solùm erit sub Semiduplici ritu, vt notat Gauantus in Breuia. Sect. 3. c. 3. n. 3. Hæc ille. Qui ignorare
se cùm dicat an Declaratio supponat posse recitari de sancto, cuius Reliquia non insignis habetur, videtur locum ita sentiendi relinquere, cùm Declaratio ita videatur indicare, & ita opinionem huiusmodi futuram probabilem, vti in verbis Declarationis non absurdè fundatam. Neque enim præfatus Auctor ignorare se diceret, nisi in verbis Declarationis ipsius aliquod subesset pro ignorantia huiusmodi fundamentum. Quòd si ita esset clara negatio eius, quod supponi vtcumque videtur, non posset circa illud ignoratio, quam in se ille recognoscit, vlla ratione versari. Quis enim quod est manifestum ignoret, & maximè vir doctus? Sed quidem ad opinionem cum probabilitate fundandam leuissimum firmamentum exhibet citati Auctoris ignoratio; ex eo enim quòd ignoretur an aliquid concessum sit, nequit pro concesso haberi, & iuxta concessionem operari. Neque verba concessionem indicant; si enim illa præcessisset, aliqua de ipsa haberetur notitia, cùm tamen nulla extet; vt possit de sanctis, quorum Reliquiæ non insignes habentur, Officium recitari. Et ita mentem Declarationis prædictæ Gauantus assecutus, quem sequi se Auctor protestatur.
169
*Illud speciali est obseruatione dignissi
mum, quod in præallegata Declaratione dicitur: Debet esse Semiduplex, vel prout recitatur in Breuiario Romano. De Reliquia enim non insigni agitur, pro qua indultum postulatur. Et nihil videtur profecto concessum, si de sancto sit, de quo in Breuiario Romano præscribitur celebratio. Si ergo simplex sit, sub ritu simplici de illo fiet. Et quid inde maioris celebritatis accedit? Si Semiduplex, iam hoc habebat, quod concessione tribuitur. Inanis ergo illa, & penitus superflua, pro qua & inepta postulatio videretur. Ideò suspecta videntur verba illa; pro quibus P. Quintanad. Barbosam refert, apud quem inueniuntur; sed Barbosa pro eisdem Lezanam allegat, apud quem illa non inueniuntur; ex quibus de primo ad vltimum videtur fieri firmum pro ipsis fundamentum non haberi. Dici etiam potest per errorem additum illud Vel, & sensum esse Officium debere esse Semiduplex vt in Breuiario Romano, id est, iuxta ordinem in eo dispositum, vt illi sancto, cuius habetur Reliquia, vel Martyris, vel Confessoris Pontificis vel non Pontificis, Virginis &c. Officium tribuatur.
170
*Stet ergo propter Reliquiam non insi
gnem ritum non posse specialem adhiberi: quod quidem conuenientissimè sic dispositum; aliàs enim vix locus Feriali Officio linqueretur: id quod in Sanctuario nostro est manifestum, iuxta quem neque Feria vnica remaneret. Cum tamen Gregorius XIII. in citata Bulla tali incommodo obuiandum duxerit, dum ait: Ex hoc sequebatur, vt Officium maioris partis Feriarum anni
omitteretur, & ordo Breuiarij ferè subuerteretur. Sequebatur inquam ex Festorum naturalium Hispaniæ Sanctorum multitudine, vnde illa ad paruum numerum reuocauit, quæ sint Hispaniæ toti communia, sanctorum inquam Ildefonsi, Isidori, Hermenegildi, quod iam est ad vniuersalem Ecclesiam propagatum, & Leocadiæ. Sed cùm deinde id, quod iam vidimus, circa insignes Reliquias indulserit, ex eo quidem multis in locis factum, crescente earum numero vt Officium maioris partis Feriarum anni omittatur. Quod tamen generale cum non sit, contra Pontificis non itur ordinatissimam voluntatem qui pro Reliquijs zelum maiorem, quàm pro Ferijs videtur habuisse, cùm sciret concessione sua Officium Feriarum non parua quidem ex parte minuendum. Quemadmodùm aucta Festorum ce
lebratione ob sanctorum gloriam, & consequenter Dei, qui glorificabitur in consilio sanctorum. Psal. 88. v. 8. ita dispositum Kalendarium vt in toto Ianuario mense nullus sit dies, in quo possit Feriale Officium recitari. In Augusto vix vnus aut alter, sed quia in aliis locus esse potest, non graue id inconueniens reputatur. Ex quod diximus firmari potest, vt, quoniam Feriale Officium in maiori Ecclesiæ parte locum habere possit, non debeat censeri absurdum, si in nonnullis ob insignium Reliquiarum multitudinem omittatur.
Loading...