SECTIO VI.

SECTIO VI.

Circa Religionum Communicationem in priuilegijs pro Festorum celebratione & diuini Officij recitatione.
42
*CIrca Primum dictum à Nobis in
Thesauro Tom. 2. Tit. 12. num. 116. & 139. & seqq. quod & latè confirmat P. Ludouicus de Conceptione Tomo 2. Tractat. 1. verb. Officium diuinum 1. nec iuuat circa dicta ab ipso nouas mouere quæstiones. Circa Officium tamen diuinum Tractatu eodem. verb. Officium diuinum 2. nu. 19. & 20. cum P. Quintanadueñas ipsi est non admodum operosa contentio. Affirmat ille Tomo 2. Tract. 5. singul. 17. in fine §. 1. concessum à Iulio Tertio Societati priuilegium in Bulla, quæ incipit Sacræ an. 1552. vt quilibet ex Societate, (& non ex alijs Religionibus) etiam sine occupatione, aut alia caussa sibi speciali, possit etiam sine veniali Missæ postponere diuinum Officium, aut manè integrum recitare: quod quia concessum ratione occupationis & caussarum totius Religionis, ad omnes se extendit, quia per accidens est quòd iste particularis hîc & nunc caussam illam non habeat, & ita viros doctissimos sentientes se asserit audijsse. Circa quod citatus Scriptor non esse durum ait, quod de non occupatis dicitur, si vt aliquantulùm probabile admittatur: sed durum ait sibi videri non esse idem dicendum respectu cuiuslibet Religiosi alterius | Religionis communicationem habentis, si aliàs sit etiam ad bonum animarum fidelium dicata. Tunc enim communiter loquendo omnes in prædicto officio tanquàm in caussa talis Religionis occupantur, & per accidens erit quòd aliquis de illa non tractet. Cumq́ue Patres Ordinis prædicti Scriptoris specialiter sint admirabili Captiuorum redemptionis officio vt caussæ totius Religionis dicati, & specialiter etiam in aliorum spirituali bono siue mediatè, siue immediatè occupati, & per concessionem Vrbani VIII. priuilegijs etiam Societatis gaudeant (quod & de alijs est simili gaudentibus communicatione dicendum) de hoc, de quo est sermo, consequenter affirmandum.
43
*Pro quo priuilegij tenorem oportet exhi
Priuilegij tenor.
beamus sic se habentem: & nihilominùs vt tu, & Societas huiusmodi quietiùs & deuotiùs in humilitate spiritus, Altissimo gratum præbere possitis famulatum, facultatem & licentiam anteponendi & postponendi Officium diuinum, alias vobis concessam ad hoc, vt tu, & pro tempore existentes Religiosi Societatis huiusmodi ex legitimis & iustis caussis, in quo tuam, & Successorum tuorum Præpositorum Generalium pro tempore existentium, & aliorum, quos ad hoc substitueritis, conscientiam oneramus, Officium ipsum celebrationi Missæ, liberè & absque conscientiæ scrupulo, postponere possitis, auctoritate & tenore prædictis extendimus & ampliamus. Sic ille, cuius
Illius explicatio.
concessio iuxta id tantùm, quod addit, de postponendo Officio celebrationi Missæ, onus illud conscientiæ videtur importare, & non secundùm antepositionem & postpositionem secundùm se sumptam: quod quidem plusquam leuem & sub veniali tantùm obligationem videtur etiam innuere (quia talis loquendi modus non solet, cùm leuis obligatio imponitur, vsurpari) quando id sine legitimis caussis accidit. Est tamen illud satis durum, cùm communis sententia sit id prorsus licere stantibus caussis dictis; etsi non sint, veniale ad summum esse peccatum, quod & non desunt qui negent, existimantes pro Officio priuatim dicendo non esse horas specialiter designatas. Vt ergo stare aliqualis concessio possit, mitiùs accipiendum est quod à Pontifice dicitur, & ita obligationem sub peccato innui, qualecumque illud sit; quod tunc non erit quando iustæ caussæ succurrent: quas quidem & in antepositione & postpositione consequenter videtur requisisse, licet non ita expresserit, his sibi satis visis, de quibus suprà.
44
*Et hoc stante insurgit contra P. Quinta
nam difficultas: Nam si stare sine veniali antepositio & postpositio potest, eo ipso quòd quis de Societate sit, licet non occupatus ministerio speciali quia id est per accidens: ergo frustra Pontifex caussas legitimas & iustas requirit, quandoquidem illæ in speciali necessariæ non sunt. Ad quod quidem videtur dicendum, quando virtute priuilegij agitur, quo pacto omnis cessat scrupulus, vt Pontifex attestatur, ita quidem esse: quamuis ex opinione probabili, possit etiam scrupulo semoto procedi; licet timeri venialis culpa frequenter queat, quæ in antepositionibus & postpositionibus admisceri solet, dum solùm de vitanda mortali curatur, & bibuntur sicut aqua veniales. Nec mirum est Societatem, quam Sanctissimus Fundator ad summam voluit puritatem conscientiæ & perfectionem annitti, de leuibus culpis vitandis solicitam, eisdem priuilegio postulato obuiam ire voluisse, viam tutissimam secuturam.
45
*Iam quod ad communicationem priuile
gij attinet, non defuit P. Quintanæ fundamentum ad eam, quam vidimus assertionem, quod citatus scriptor non penitus demolitur. Nam concessio Societati facta circa priuatam recitationem procedit, quandoquidem in ea vsus Chori non extat. At Religiones aliæ tales habent occupationes ex suis institutis, vt cum vsu Chori compatiantur: ergo tales non sunt, vt debeant Societatis occupationibus comparari; & ita cùm Choro debeant assistere, non habet generaliter locum priuata recitatio, quia id non permittitur generaliter loquendo. Quòd si ratione occupationis Religioni propriæ contingat Religiosum priuatim recitare; cùm frequens id non sit, non fuit opus speciali circa hoc priuilegio donari; sed Theologorum receptæ doctrinæ committi. Nihilominùs si Patres Trinitarij Excalceati gaudere
Circa PP. Trinitar.
se eo existimant, gaudeant quidem, eo & maioribus dignissimi. Sed quidem iuxta priuilegij formam, ob rationem à Nobis dudum adductam: vel si P. Quintanam verosimiliter locutum censent, id quod doctus contendit scriptor licebit vt aliquantulùm probabile ipsis amplecti.
Loading...