SECTIO VII.

SECTIO VII.

An petenti Decimas compensatio obijci queat. Ad dicta num. 78. & seqq.
Section
135
*NEgat eruditus Licentiatus D. Di
dacus Ibañez Faria in Additionibus & Notis ad librum 1. variarum Illustrißimi Couarrubiæ Cap. 17. num. 36. vbi pro certo id videtur statuere, pro quo & adducit Rebuffum quæst. finali num. 19. Abbatem in Cap. Tua nobis,
Rebuffus Abbas. Ceballos.
num. 10. de decimis. Ceballos cum alijs apud eumdem quæst. 437. in fine. Sed assertio talis non caret difficultate. Et in primis, non petentem defraudari posse, aut eidem posse minus reddi, non videtur cur negari debeat, stante doctrina apud Doctores receptissima circa compensationem: non est enim priuilegium aliquod speciale respectu illarum, sicut neque respectu Regij fisci; non obstante titulo spirituali, ex quo debentur: quia ius compensationis fundatur in ratione vniuersali, quæ ad Sacra etiam ratione alicuius respectus spiritualis se extendit, vt ad redditus ex Beneficio, & stipendia Missarum, quæ secundùm se ipsa profana sunt. Et sicut ex illis tenetur debitor soluere, si alia non suppetant; ita & circa illa compensatio potest exerceri. Rationem autem, quam vniuersalem dixi, benè explicat P. Vasquez Opusculo de Restitutione Cap. 5. §. 1. Dub. 8.
P. Vasquez.
ex eo quòd ius accipiendi de alieno, non est iniuriam vindicandi, quia iniuriæ vindicatio in hoc
tantùm consistit quòd alicui tantùm inferatur malum, quantum ille intulit: Sed est ius defensionis: cui enim non restituitur debitum, continuà fit iniuria, ac si de nouo immineret. Sicut ergo à principio potest quis defendere se, ne patiatur damnum in re familiari destruendo rem illius; ita etiam postquàm res ab illo ablata est, & non restituitur, potest hoc ius tueri suum, accipiendo rem debitoris, quando alio modo non potest se indemnem seruare. Ex hac ergo generali ratione habemus quòd quemadmodùm potest quis rem suam defendere ab inuasore quolibet, etiamsi persona sacra sit, ita & indefensione progredi, quia & continuatur iniuria, & rem subtrahere iustissima compensatione.
136
*Stare autem prædicta assertio potest si
dicamus, quòd petenti non possit obijci compensatio iudicialiter agenti, quia proculdubio ad solutionem, qui obiecerit, compelletur, neque curabitur de exceptione debiti, quia pro illo agere aliàs poterit: etsi probare non potuerit, cùm reuera tale sit, patienter sustinendum, & occasio alia ad compensationem feliciùs exequendam, expectanda. Quòd si excommunicatio contra non soluentes decimas proferatur, illa non ligabitur qui iusta est vsus compensatione, iuxta mul
P. Vasquez
torum doctrinam, quos secutus P. Vasquez suprà Dub. 9. affirmat non ligari generaliter, qui in com
pensatione nullum commisit excessum: etiamsi in excommunicationis forma fiat mentio compensationis expressa; intelligendum enim ait de accipientibus nimium prætextu illius, vel saltim quando dubium erat debitum.
137
*Sed quid si tantùm erat probabile? Nihil
certè hîc specialiter dicendum occurrit præter dicta Resolut. 4. citato nu. 78. & insuper P. Vasquium in ea esse sententia vt compensatione vti liceat, stante opinione probabili: quod quidem in defraudatione gabellarum probat, quando pro illarum solutione certa obligatio est: asserit enim posse tunc non solui ei, cui Rex earum colligen
darum per locationem fecerit potestatem, in compensationem debeti, quo Rex illi est obligatus. Quod quidem non vt certum, sed vt probabile tradit, vt ipse concludit in fine Dubij 4. Cap. 6. §. 3. & hæc maximè probabilia mihi videntur, & ratione efficaci id probari, quæ sunt illius verba. Vbi accommodanda ratio ex ipso adducta num. 135. de iniuria continuata, à qua se quis defendere potest probabili vsus opinione. Licet autem dici possit eum loqui in casu certi debiti, & aliud esse certam iniuriam probabili opinione depellere, aliud eam, quæ certa non est, in quo maior esse videtur difficultas: Id quidem non officit resolutioni propositæ: Nam licet verum sit Regem certo fuisse obligatum debito; at non est certum respectu publicani Regium ius ad gabellas ementis, sed tantùm est probabile illum esse debitorem: currit ergo in eo stabilita doctrina cum sua probabilitate.

DVBIVM INCIDENS CIRCA DECIMAS.

An parochus negare Sacramenta possit eas non soluentibus.

TEtigit hanc quæstioncm citatus Scriptor ibi
dem nu. 49. vbi ita scribit: An poßit Parochus negare Sacramenta non soluentibus decimas? tractat Suarez Cap. 38. n. 2. Nauarrus Consilio 2. de decimis Bonacina dicta Quæst. 5. Puncta 3. n. 2. Vers. Vtrum verò, vbi multi (corrige nu. 5. vers. An autem) qui affirmat. aduersus duos præallegatos &c. Sed inprimis Bonacina citato loco nihil resoluit, sed se
refert ad Disput. 5. de Sacramentis Tomo 1. Quæst. 7. Puncto 4. §. 2. nu. 20. vbi statuit Parochum posse & debere, non tanquàm iudicem, sed tamquàm ministrum Sacramentorum, qui ea indignis nequit ministrare, si cognoscat eos animo paratos esse ad non soluendum data opportunitate. Addit tamen Parochum, cui competit ius decimarum, vt euitet scandalum, vsurpatæ sibi alienæ potestatis, debere coràm alijs protestari pœniten|tem repelli à Sacramentis, non quia deneget quod sibi debetur, sed quia non vult suæ conscientiæ consulere, seque ad dignè suscipienda Sacramenta præparare. Vnde si pœnitens paratus sit ad decimas data opportunitate præstandas, Parochus non potest ei Sacramenta denegare.
139
*Deinde cùm sic sentiat prædictus Scrip
P. Suarij mens.
tor, minimè aduersantem sibi habet P. Suarium loco citato ex Tractatu 2. de Religione Tomo 1. Lib. 1. qui absolutè fatetur Parochum posse Sacramenta denegare in casu dicto, si videlicet indubitabile delictum, aut publicũpublicum euidentia facti. Hoc autem ipsum est quod Bonacina tradit: cùm
Bonacina. consona.
enim asserat Parochum debere coràm alijs potestari caussam, ob quam pœnitentem dictum à Sacramentorum participatione repellat, manifestum est illius publicum esse peccatum: si enim tale non esset, minimè posset ita cum eo agere, vt est communis Doctorum sensus, pro quo Auctor idem multis adductis Disputat. 1. de Sacramentis, Quæst. 6. Puncto 4. nu. 4. & seqq. Neque alia est mens Nauarri Consilio citato, & casus quidem vix apparet moraliter possibilis: quòd scilicet habens voluntatem non soluendi decimas, quas scit se debere, ad Parochum, cui illæ debentur, Sacramenta recepturus accedat. Nam si de Sacramento Pœnitentiæ agitur, satis compertum est accessurum neminem cum voluntate tali Parocho manifestanda, cum qua constat non esse locum Sacramento. Si autem de Sacramento Eucharistiæ, cùm iam pœnitens, de sua sit indignitate in Confessione præmonitus, & de Parochi circa illam negandam voluntate, quis accessurum credat?

De abusu quodam apud Indias eliminando. Vbi peculiaris difficultas circa compensationem in Decimis, ratione iniustæ earum vsurpationis.

140
*EX prædictorum Scriptorum doctrina habetur non posse Parochum per vim
accipere decimas propria auctoritate, etiamsi subditus iniustè detineat, vel solutionem differat. Quod doctè probat P. Suarez de Parocho loquens; eius autem ratio ad alios etiam ius habentes ad illas extenditur: quia fidelis quisque est in legitima possessione suorum fructuum: ergo non potest per vim priuari illa auctoritate priuata, etiamsi sit debitor illorum: quia hæc vis est contra pacem Reipublicæ, & esse potest origo plurium iniuriarum & scandalorum. Et ideò omnia Iura dicunt per publicam potestatem cogendos esse soluere decimas, qui eas debent. Sic ille. Publica autem potestas est in iudice Ecclesiastico, qui armis est proportionatis vsurus, spiritualibus inquam, quod præsertim tradit Concilium Tri
Concilium Trident.
dentinum Seßione 25. Cap. 12. de Reformat. vbi excommunicationem adhibendam statuit: quæ si non sufficiat, commune extat perfugium ad brachium sæculare,
141
*Quid ergo dicemus de illis, qui cùm ali
Abusus explicatus.
cuius pagi decimas conduxerint (quod in Clericis passim euenit) accepturi eas veniunt ab ijs, qui vt non soluant, ius aliquod prætendunt, vt in Colonis terrarum priuilegiatarum, vel aliud pro dilatione, aut quota fundamentum; quibus non obstantibus, per vim quidquid deberi sibi tumultuariè iudicant, arripiunt? Dicemus equidem iniustissimè illos agere, & contra mentem piæ Matris Ecclesiæ, quæ moderationem hoc in negotio seruandam non vno in loco commendauit: vnde P. Suario licuit meritò dicere omnia Iura faciendum hoc per publicam potestatem affirmare. Cùm ergo in eo manifesta fiat iniuria, non solùm quia plus vsurpatur, aut absolutè melius, vt frequenter accidit, sed etiam ratione violentæ aggressionis, erga eum qui res suas pacificè possidet: videtur ratione illius restitutio aliqua facienda, quia omnis iustitiæ violatio (vt de distributiua modò non agamus) illius obligationem importat. Quod quidem ex D. Thomæ doctrina col
D. Thom.
ligitur 2. 2. q. 66. arti. 5. ad 3. vbi ait eum, qui furtim accipit rem suam apud alium iniustè detentam, non teneri ad restitutionem, eo quòd ip
sum non grauet: sed solùm communem iustitiam violari, dum ipse sibi vsurpat suæ rei iudicium, iuris ordine prætermisso. Atqui in casu nostro grauatur decimarum debitor, quia præter earum acceptionem, pro qua tenetur, vim patitur, qua possessione & vsu priuatur, & ita molestum grauamen sustinet, pretio æstimabile, & consequenter obnoxium compensationi, arbitrio prudentis faciendæ.
142
*Et hoc est, gratis indulgendo quòd non teneatur ad decimarum restitutionem, quod videtur absolutè asserendum: quia iniustè spoliatus debet ante omnia restitui ex notis Iuribus, Cap. In litteris Cap. Conquerente. cum similibus,
de restitut. spoliat. & ita significat P. Suarez citato num. 2. & in pœnam posset amissio decimarum imponi, essetque illa maximè proportionata delicto. Sed si non imponatur, accipiet quidem illas decenti & iuridica via, de qua citato Cap. Conquerente. Quòd si ratione violentiæ mulcta aliqua ei soluenda, qui illam est passus, decernatur; non erit locus occultæ compensationi, quia mulcta pro compensando est grauamine constituta; id quod erat per occultam compensationem obtinendum. Et cùm illud ad arbitrium debeat viri prudentis constitui, pro tali certè arbitrium est iudicis æstimandum. Sed quis est hic, & laudabimus eum? fecit enim mirabilia in vita sua? Ego iniurias vidi, & querelis interfui. Sed mulctam nullam vidi, nec ad meas vnquàm aures illa peruenit. In promptu caussa est, (dicet aliquis) res in eo iudicum agitur. Nihil ego tale: ipsi viderint, ei, qui cùm acceperit tempus, ipse iustitias iudicabit, rationem exactissimam reddituri.
143
*Et quidem genus hoc violentiæ adeò est
à ratione alienum, vt neque ad recuperandam rem furto ablatam licitum videatur, & ita nullo modo tolerandum; nisi vt ait Dominicus Sotus Lib. 5. de Iustitia. Quæst. 3. Arti. 3. ad 1. adeò esset perturbata Respublica, quòd nullus posset ius suum obtinere; tunc enim cum aliquali iniuria liceret rem suam recuperare. Quod non admittit P. Vasquez, quia hoc est bellum indicere, quod
P. Vasquez.
priuatæ personæ non licet: quamuis tandem affirmet, id posse probabiliter sustineri, vt videri potest citato Opusculo de Restitutione Cap. 5. §. 1. | num. 43. & 44. Videant ergo qui hoc in Repu
Inde arguitur pro decimis.
blica Christiana permittunt, quàm eius statum dedeceat, vbi non iam de recuperandis rebus furto sublatis agitur, sed de auferendis ijs, in quarum quis est pacifica possessione.
144
*Circa quod scio esse aliquos, qui sentiant
Ecclesiam habere dominium decimarum antequàm separentur ab alijs fructibus. Sic enim Panormitanus, Innocentius, Hostiensis, & Ioannes Andreas apud P. Suarium suprà Cap. 36. num. 2. pro quo & Bonacina statim allegandus adducit P. Azorium Parte 1. Lib. 7. Cap. 34. Quæs. 9. vbi
P. Azor.
nihil habet ad intentum; benè tamen Cap. 23. Quæs. 9. vbi hanc sententiam suo iudicio tenendam ait, & magis sibi probari. Quam & tenet Trullenck Lib. 3. in Decalogum. Cap. 3. n. 5. Lean
Trullenck.
der à Sacramento, de præceptis Ecclesiæ Tract. 6.
Leander à SS Sacram.
Disput. 2. Quæst. 10. in quam etiam tamquàm valde probabilem, & magis piam erga Ecclesiam ait P. Fagundez suum animum inclinare Lib. 1. de
P. Fagund.
Quinto Ecclesiæ præcepto. Cap. 6. num. 3. Dum autem valde probabilem ait, non ideò id asserit quòd probabiliorem existimet, sed quòd cùm opposita valde probabilis sit, quod fuerat ipse protestatus num. 2. etiam illam valde probabilem arbitretur. Sed contrariam tenet Bonacina suprà
Qui omnino negent. Bonacina.
Puncto 1. num. 5. adductis pro ea Rebuffo, Moneta, & Frederico de Senis, dominium absolutè negantibus. Pro quo & Glossa in Cap. Tua nobis, de decimis. verb. Tributa. & Glossa etiam in Cap.
Glossa.
Moderamine 16. q. 1. & ita etiam negant actionem realem, quæ dicitur rei vendicationis, vtpotè erga
Et actionem realem.
rem propriam ab alio possessam & detentam. l. Officium. ff. de rei vendicat. Sed P. Suarez num. 8.
& seqq. dominium quidem directum negans, vtile concedit, quale in vsu fructuario, secundùm quem dicendi modum rem explicat P. Lessius Lib. 2. de Iust. Cap. 39. num. 15. licet eum pro sua sententia P. Leander adducat, sicut & Patrem Fagundez, qui vt vidimus est locutus; sed reuera ille num. 4. cum P. Suario quæstionem tandem dirimit: quem & absolutè sequuntur P. Palaus
Tomo 2. Disputatione de Decimis Puncto 2. P. Layman Lib. 4. Tract. 6. Cap. 2. num. 5. P. Filliucius Tomo 2. Tract. 27. Parte 2. num. 240. P. Vincentius Tancredi de Religione Tract. 1. Lib. 2. Disput. 11. num. 19. & 20. vbi inter aliquos ex citatis adducit Trullenck suprà, qui tamen vtsuprà vidimus reuera videtur opinari: & alij. Cùm ergo sen
tentia absolutè negans dominium valde probabilis sit, & quæ directum negat & plenum, adeò cum ea conueniat; & pro vtraque quoad negationem dictam, maior proculdubio sit Doctorum numerus, iure optimo iuxta illam cum P. Suario loqui licuit, & violentam vsurpationem eo ex fundamento damnare, quòd fructuum legitimus possessor, proprio ipsorum vsu priuetur; præter rationem aliam ex Pontificia dispositione desumptam, Ecclesiam scilicet in hoc negotio suis proprijs armis vsuram; quòd si alijs, in nouacula conducta Isaiæ 7. v. 20. implorato scilicet, si opus sit, auxilio brachij sæcularis.
145
*Et ex prædicta sententia satis notanda
resolutio venit, de qua P. Suarez suprà num. 11. & ex ipso P. Palaus num. 5. dicens eum qui Parochiani fructus iniquè possidet, non decimatos, debere illos restituere ipsi in integrùm, quia sunt eius præcipuè & principaliter: neque posse deci
P. Palaus.
mam detrahere, & Ecclesiæ restituere, nisi cùm constaret dominum negligentem esse. Nam si Parochus non potest propria auctoritate fructus vindicare, multò minùs poterit alter ex bonis ipsius rapere. Et Pater quidem Suarez, qui sub du
P. Suarez.
bio videtur locutus, reuera ita sentit. Illius verba sunt: Immò fortassè non rectè faceret reddendo nouem partes domino, & decimam Ecclesiæ. Immediatè autem ante ista sic habet: Primus modus habet locum in eo, qui omnes fructus indecimatos furatur, & tunc clarum est teneri ad restituendos omnes fructus. Si ergo clarum; omnis iuxta eius sententiam cessat dubitatio. Id quod & ratio eiusdem ostendit, dum inferiùs ita subdit: Quia non potest ipse sua auctoritate decimam ab alio debitam ex illius bonis soluere &c. vnde in eo casu non videtur Ecclesia habere immediatam actionem contra furem, nisi quando dominus esset negligens, & Ecclesia ea de caussa pateretur. Hæc ille: iuxta quæ non dicendum fortassè malè facturum, qui decimam solueret Ecclesiæ, & nouem partes domino redderet, sed absolutè ita iuxta eius mentem pronuntiandum. Tunc ergo consequenter videtur dicendum eum, qui decimam soluit, debere integrè fructus reddere; non quidem in specie, quandoquidem decima pars detracta est, & alia similis forsitan non facilè inuenietur, sed in valore: quo euentu illos accipiens, non tenebitur ad decimæ solutionem, quia iam soluta est, & numquàm bis est soluenda, vt Canones Sacri disponunt, quod Textibus & Doctoribus exornat Barbosa De Officio Parochi Par. 3. Cap. 28. n. 44. & 45. Habebit ergo illud suæ iniuriæ compendium, & raptor pœnam suæ iniquæ dispoliationi commeritam.
146
*Et hæc quidem ad firmandam superio
rem resolutionem spectant, de illicita & iniusta decimarum apprehensione per violentam inuasionem. Vnde ad commodum sensum trahendum id quod habet P. Lessius suprà vers. Ex his patet vbi ita scribit: Ex his patet Ecclesiam duplici actione posse decimas collectis fructibus petere, vt docet Panormitanus suprà. Primo Condictione ex Canone, idest quia per Canonem impositum est laicis
Duplex actio iuridica.
onus & debitum illas soluendi. Secundò, rei vindicatione, quæ est actio in rem, & conceditur domino l. In rem x. de rei vindicatione. Prior est actio personalis, eâque priùs vti debet, tum ne debitores tur
L. In rem.
bentur, si res apprehendatur antequàm ipsi conuenti fuerint: tum quia diuisio est per debitorem facienda. Si tamen hac via non procedat, potest rem apprehendere, & sibi inde decimam separare. Sic ille, cuius verba Trullenck transcripsit, & ille habet suprà num. 6. ex quo P. Leander Quæst. 11. qui pro
P. Leander.
fectò potuit, & ingenuè debuit primarium laudare pro ipsis auctorem: qui de apprehensione non violenta intelligendus, truculenta, & tumultuaria, sed Iuris ordine seruato armis Ecclesiæ applicitis, & laica, si opus sit, adiecta potestate: numquàm enim modus alius in Concilijs, Sacris Canonibus, aut Doctoribus inuenietur. Pro quo
& faciunt valdè practici Scriptores, Burgos de Paz, Morla, & Ceballos, quos adducit & sequitur D. Didacus Ibañez de Faria Regij Senatus Aduocatus, de quo num. 137. & 138. in Addition. num. 36. solam enim actionem confessoriam, ad|mittunt, aut condictionem ex Canone. Quid sit autem actio confessoria explicat Cardinalis Tus
Cardinalis Tuschus. P. Azor.
chus Tomo 1. Litt. C. Conclus. 111. & P. Azor citata Quæst. 9. & est illa, qua agitur contra eum, qui in re, cuius est dominus, habet seruitutem, ratione cuius est alteri obligata. Et talem pro decimis agnoscunt etiam ex antiquioribus Profredus & Iason apud P. Azor, qui eos inter negantes dominium adlegat. Condictio etiam ex lege cum dominio stare nequit, pro quo Cardinalis Tuschus suprà Conclus. 116. ex Ægidio Bellamera: licet Conclus. 103. nu. 13. asserat aliquando actionem Confessoriam posse esse realem ex Castro. Consilio 336.
Loading...