*Dicò secundò. Peccatum in casu dicto
mortale est ex genere suo. Probatur, quia se
exponere errandi periculo in negotio graui ad
bonum commune spectante, aut etiam priuati
alicuius, ad curam eius, qui deliberat, pertinentis, graue peccatum est: periculi enim & damni,
cuius est periculum, eadem ratio est; vnde communiter Theologi eum peccare mortaliter affirmant, qui aliquid agit, aut omittit, dubitans an
mortale peccatum sit, eò quòd se periculo exponat mortaliter peccandi. Pro quo videri potest Diuus Thomas
Quodlibeto 8.
Artic. 13. P.
Thomas Sancius in
Opere morali Lib. 1.
Cap. 10.
num. 6. Sayrus
Libr. 1.
Cap. 13.
num. 3. & alij
passim, qui rationem dictam reddunt, quòd scilicet se quis periculo exponat faciendi id, quod est
mortale peccatum. Præterquam quod peccatum
ipsum mortale reipsa vult, qui operatur dubius:
nam sic velle operari, idem est ac velle tale quid
facere, etiamsi mortale peccatum sit; quod non
potest non esse grauis Dei offensa. Quemadmodum si quis dubitans aliquem esse regem, iniuriam inferret ipsi, absque dubio Regis esset iniuria: vult enim iniuriam irrogare illi, etiamsi rex
sit: quod quidem si rex sciret, meritò grauis inflictione supplicij vindicaret. Pariter ergo in
casu nostro, se periculo errandi exponere in re
momenti magni, grauis damni voluntas est, dum
amatur periculum: perinde enim est ac si dicat,
qui consilium adhibere detrectat
: Sic volo ettiamsi graue damnum ex consilij repulsione sequatur; vnde & damni ipsius voluntas intercedit.