SECTIO XVIII.

SECTIO XVIII.

Circa capacitatem in Indis pro Extremæ vnctionis susceptione requisita, & nonnulla alia circa ipsos, aliosque.
269
*REctè adnotat Dom. Quitensis Lib. 3.
Tract. 7. Seßione 1. Indos erga externas cæremonias vehementer affici, & oportere Sacramentum hoc recepturos circa illos specialiter instrui, ne puram esse cæremoniam existiment, & vt talem petant, sicut sacros cineres, aut ramos in Dominica Palmarum. Si enim ita accidat, Sacramentum non stabit, licet Parochus illud intendat conficere; quia ex parte recipientis deficit voluntas receptionis, cùm desit & notitia. Si tamen peteret, & nesciret Parochus an vt cæremoniale aliquid, an verò vt Sacramentum, ad illud conferendum asserit obligari. Vt enim asserunt P. Suarez Tomo 4. Sect. 1. num. 1. Filliucius, & Nauarrus, & est apud Doctores commune, semper debet præsumi, vbi oppositum non constat, petentem Sacramentum esse dispositum ad illius receptionem, atque illius capacem.
270
*Sed certè generalis illa doctrina, cum
confusa Auctorum citatione, non videtur posse Indis conuenienter applicari, in quibus pro rebus sacris, & adeò sacris, vti sunt Sacramenta, præsumptio dicta non militat, vnde opus est instructionem specialem adhibere. Et quidem Doctores, cùm de præsumptione circa petentes agunt, de fidelibus loquuntur, apud quos regulariter loquendo, notitia sufficiens Sacramentorum habetur, ex qua, vrgente vtilitate, aut necessitate, ad postulandum excitantur. Et Nauarrus quidem nihil habet citato loco, quod ad rem faciat, Et ex P. Filliucio nihil pro casu producitur. Si quid autem ex P. Suario adduci potest, dum Disputatio non citatur, illud est, quod habet citato Tomo Disput. 42. Sect. 1. num. 1. vbi ita scribit: Generale
enim omnibus Sacramentis est, vt in casibus dubijs poßint hoc modo ministrari: nam per adiunctam conditionem tollitur omne periculum irrogandi iniuriam Sacramento: & ministrando Sacramentum illo mo
P. Suarez.
do, vitatur periculum priuandi proximum magno subsidio, & remedio suæ salutis, cuius fortassè adhuc capax est: ideôque in hac doctrina omnes Summistæ & Theologi conueniunt. Sic ille, de eo locutus, de quo dubitatur an sit mortuus, qui scilicet fidelis, & apud fideles, quia non potest veritas omninò explorari, aut meritò timetur, an dum exploratur veritas, moriatur. Tunc enim asserit dari posse & debere hoc Sacramentum sub conditione aut verbis expressa, aut mente concepta, Si non es mortuus. Id quod etiam faciendum Rituale Romanum iniungit. Ex quo quidem, si pariformiter discurrendum est, Indo petente Extremam vnctionem, si non sit dictum periculum, eius est exploranda capacitas.
271
*Stare enim potest in illis, id quod in pue
Indi more puerorum tractandi.
ris nondum vsum rationis adeptis, qui in scholis, & legere pariter ac doctrinam Christianam addiscunt, & memoriter septem sacramenta decantant, quorum tamen nequeunt proprium formare conceptum. Vnde & contingere potest vt septennio expleto, si in grauem morbum incidant, hoc Sacramentum petant. Quod tamen illis nisi explorata priùs capacitate non est administrandum. Et Indos quidem more puerorum tractandos censent multi, experientia magistra, qui multoties sciunt Ecclesiam præcipere vt audiant Missam, communicent, ne vescantur carnibus diebus prohibitis, &c. id tamen apprehensione imperfecta, vnde in illis cessat præceptorum obligatio, vt obseruat præfatus Dominus Lib. 1. Tract. 4.
Seßione 1. nu. 8. & 9. vbi & discretum Parochum exploraturum ait gradum vsus rationis Indorum, iuxta regulas, quas circa hoc Doctores tradunt, qui eius prudenti iudicio remittendum contestantur. Videtur ergo ex dictis iam id haberi, quod contendimus, cum iudicio Confessarij generaliter Indorum capacitas exploranda remittatur. Et experimento frequenti notum illud, Indos, dum ebrij sunt, ebrietate, quæ nec furentes reddat, nec caducos, sed placidos, & iocosos, ad Sacerdotes accedentes de geniculis Confessionem petere, vt ex hoc inferamus indicio, petitionem in rebus hisce sacerrimis non arguere præsentaneam capacitatem, ita vt locum habere possit id, quod aliàs dictum à D. Ambrosio Lib. 7. in Lucam,
D. Ambros.
circa Cap. 15. Ipse certè se iudicauit idoneum, qui poposcit.
272
*Ex quo fit neque id videri sufficiens,
quod additur ab Scriptore præfato num. 6. & 7. citatæ Seßion. 1. scilicet in similibus casibus debere Parochum monere infirmum post administratam Pœnitentiam, & Eucharistiam aliud superesse sacramentum, scilicet Extremam vnctionem, quod infirmis confertur in mortis periculo constitutis. Tunc enim si infirmus illud petat, iam Parochus dubio expulso agnoscit illum esse dispositum, vnde sine scrupulo potest illud ipsi conferre, vt Cæremoniale Romanum aduertit. Quòd si dubitet, debet tunc sub conditione vngere dicens, sicut in alijs sacramentis: Si capax es, Per istam sanctam vnctionem &c. Non inquam videtur sufficiens, quia cùm dicatur monendum esse infirmum de alio, quod supersit, sacramento, supponitur illius notitiam non habere, quæ quidem breuissimo illo verborum contextu non poterit comparari. Deinde tali petitione non obstante asseritur Parochum circa capacitatem dubium esse posse, etiamsi infirmus alia sacramenta receperit: ergo talis petitio non est sufficiens capacitatis argumentum. Quod autem attinet ad monitum illud Cæremonialis Romani, quo deponi potest scrupulus, est quidem satis opportunum, in Rituali autem Pauli V. non extans, nec ad scrupulum omnem excutiendum sufficit, in ijs, de quibus agimus. Quamuis ad securam admini
Quid videatur sufficere.
strationem videatur sufficere, vt Indus Cæremoniam illam sacram, vti rem ad peccatorum remissionem, & iuuamen contra diabolum, & pericula mortis à Christo institutam apprehendat: & ad dolorem de peccatis excitandus, etiam si dudum Confessus, vt securior reddatur effectus.
273
*An vngendi Indi, qui statim post Bap
tismum in grauem morbum incidunt, tractat idem qui suprà Seßione 2. & affirmat contra aliquos, in quo & ego nullam difficultatem inuenio, si tempus effluxit aliquod, in quo insidiari calcaneo diabolus potuit, & culpabile aliquid admisceri. Præterquàm quòd etiam secluso ad peccatum respectu, potest Sacramentum hoc suum præstare primarium effectum, Licet id neget Cardinalis Lugo Disp. 13. de Pœnit. num. 81. de quo dictum n. 250. in lucta contradiabolum, periculis aliunde etiam incurrentibus, & victoria difficultatum in obeunda morte, pro qua peculiari opus est robore. Et ita Beatissimam Virgi
nem illud suscepisse affirmat cum multis P. Suarez suprà Disput. 42. citata Sect. 2. n. 10. & Tomo 2. in 3. p. Disput. 18. Sect. 3. Pro quo & P. Arriaga Tomo 8. Disput. 53. n. 40. & seqq. vbi, vt saluari possit veritas formæ duplicem dicendi modum
adducit. Prior est ab Apostolis aliam vsurpatam formam, in qua de peccatis nihil; hanc enim formam in indiuiduo, qua vtitur Ecclesia, probabilissimum existimat ab illa esse determinatam, de quo & nos Tomo 2. Problematum Theolog. n. 1289. Quod & roborari potest ex ibidem dictis Problem. 6. de forma Ambrosiana, & Veneta, in quibus de peccato nihil. Sic habet prior: Vngo te oleo Sanctificato, vt more militis præparatus ad certamen, aëreas valeas superare potestates. Veneta autem ferè est eadem. Si ergo Virgo hoc modo fuisset inuncta, nihil in eo esset, quod eius puritatem dedeceret. Illud autem desiderari in tali forma potest, quòd partes inunctæ non exprimantur, vnde aliquid illi addi oportuit à D. Petro, cui videtur vti summo Pastori pretiosissimæ illius ouis administrationis huiusmodi Officium competisse.
274
*Respondet etiam vniuersaliter idem Pa
ter illa verba, Indulgeat tibi Deus quidquid peccasti &c. habere similem sensum sensui verborum absolutionis, quando iam per contritionem, aut priorem Confessionem est remissum peccatum: hoc est, Donet tibi Deus gratiam ex se remißiuam peccati, si illud habes, & simul confortatiuam ad resistendum fortiter tentationibus diaboli &c. Sed hæc forma non videtur posse Virgini conuenienter applicari: nam conditionalis illa, Si illud habes, dubitationem importat, cùm tamen de omnimoda puritate eius nequeat dubitari. Hac enim ratione sacramenta sub conditione conferantur, vt & nuper vidimus de mortuo, & incapaci. Et quidem qui audiret sacramentum sic administrari Virgini, in eam posset deuenire suspicionem, vt peccatum aliquod illa forsitan commisisset, quod ipsi fuisset iniurium. Hinc est Virgini non potuisse præfato modo absolutionem impartiri, sicut neque ipsa potuit conditione sub simili confiteri, Si habeo peccatum. Cùm ergo quod de absolutione dicitur, Extremæ vnctioni applicandum asseratur, & in illa locum habere nequeat, prior proinde est explicandi modus præferendus.
275
*Circa casum autem nostrum addi potest,
si quis baptizatus in puerili ætate sit, incongruam videri renum vnctionem, quia in ea esse ardor libidinis nequit. Si in lecto, pedum vnctionem omittendam, in quibus non fuit gressus. Sed quid si cœcus, aut surdus? Idem videtur dicendum ob eamdem rationem. Sed quia valde probabile est vnctiones quinque sensuum ad substantiam formæ pertinere, ex eo non videtur admittenda negatio. Nihilominùs iuxta probabilem aliorum sententiam, omnium sensuum (id est organorum, in quibus resident) necessariæ vnctiones non sunt: & cùm in hoc casu iuxta probabilia procedatur, quandoquidem posse vngi recens baptizatum probabiliter negant plures apud Dianam Parte 5. Tract. 3. Resolut. 86. poterit quis vt meliùs illi visum fuerit operari. Videtur autem iuxta id, quod in Rituali Romano præscribitur non omittenda vnctio in partibus prædictis, sic enim illud: Si quis autem sit aliquo membro mu
Rituale Romanum.
tilatus, pars loco illi proxima inungatur, eadem verborum forma. Sicut ergo tunc dicendum. Quidquid per N. deliquisti: cùm tamen partibus inunctis non deliquerit infirmus, ita etiam & si per visum, auditum &c. Stet non deliquisse. Et sic videtur satis conuenienter exequendum, ita vt in cœco, siue penitus oculis careat, siue non, palpebræ sint partes proximæ reputandæ. In surdo etiam nihil mutandum: si autem quis auribus careat, pars proxima illa est, quæ præcisionem passa, sicut & in carente naribus. Circa os autem nihil est quod exigere possit mutationem. Si autem quis manibus careat, in nulla vnctione minor est difficultas, cùm sensus tactus in toto corpore exerceat dominatum. Pedum etiam defectu laboranti impertienda vnctio, cùm non videatur præcepto Ritualis exclusa.
276
*Sed quid de eo, qui à natiuitate vno ocu
lo, aut pede caret? An duplicanda in tali vnctio? P. Suarez Disput. 40. Sect. 2. num. 5. vti certum statuit duplicatam vnctionem etiam partibus præfatis integris non esse de essentia Sacramenti. Et vt ait P. Arriaga Tomo 8. citato num. 19. vers. Illud circa, in omnium sententia ita esse ait, etiam quando non est necessitas properandi, quia Concilium Florentinum vnctionem sensuum requirens, nihil prætereà de duplicanda vnctione subiungit. Iuxta hoc ergo omitti vnctio secunda potest, quia de hoc casu nihil videntur leges Ecclesiasticæ statuisse. Nihilominùs P. Suarez de
P. Suarez.
manibus loquens Disput. 42. Sect. 3. num. 4. affirmat deficiente vna manu alteram inungendam propter essentiam; propter vsum tamen seu perfectionem integralem, in alio brachio partem extremæ manui propinquam, vel, si brachium desit, in eo situ faciendam vnctionem, quæ est quasi fundamentum manus. An autem talis vsus obligationem sub peccato inducat, non declarat, licet videatur innuere aliqualem esse, propter vsum, & perfectionem. Et quidem quando organa vn
QuadQuid in omissione peccatum.
genda sunt integra, aliquod ex duplicatis sine vrgenti necessitate non vngere, graue esse peccatum affirmat P. Præpositus Quæst. vnica de hoc Sacramento nu. 71. Cùm autem ab Ecclesia statutum sit vt deficiente organo aliquo, pars proxima inungatur, perinde est talem vnctionem omittere ac si vnctio integri organi omittatur.
277
*Videtur autem idem de oris vnctione
Quid de muto à natiuitate.
dicendum in muto à natiuitate, qui tamen disponi ad Baptismum potuit, vngendum scilicet communi forma: Vt cum Soto ait Naldus verb. Extrema vnctio. num. 8. & cum alijs P. Bussembaum | in Medulla Theol. moral. Lib. 6. Tract. 5. Cap. 1. vers. penultimo in quo tamen sua est specialis difficultas. Carentes enim aliquo sensu, aut organo, ideò inungi possunt, licet arma non fuerint iniquitatis, quia nihilominùs peccari ex concupiscentia potest, si illa desiderentur ad peccandum. At mutus formare conceptum locutionis nequit, cùm sit etiam surdus à natiuitate, vnde nec peccare inordinato desiderio circa illam, aut interna loquela externæ respondenti, sicut de internis sensibus dicunt quidam, qui externis respondent. In tali ergo videtur quod ad locutionem attinet, omittendum. Quod confirmari ex dictis potest circa partem proximam vngendam: Siquidem proxima inungenda est, non remota, in qua illius videtur esse fundamentum, & ita si proxima desit, omittenda vnctio. Ergo & vnctio ex ea parte, qua ad locutionem spectat, quia commodè saluari forma nequit, & ita ad summum sub conditione administrandum sacramentum hoc modo: Per istam sanctam &c. quidquid per gustum, & locutionem, si hoc habere locum potest, deliquisti, aut, si capax es. Sufficiet autem conditio mente concepta, vt aliàs dictum.
Loading...